<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:19.1-19.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:19.1-19.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Audio poetas quoque unum patrem diuum atque hominum praedicantes,<lb/>
             et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium<lb/>
             diem induxerit. quid Mantuanus Maro ? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nonne apertius, proximius,<lb n="10"/>
             uerius principio ait caelum ac terras et cetera <lb/>
            mundi membra spiritus intus alit et infusa mens agitat, <lb/>
            inde hominum pecudumque genus et quicquid aliud <lb/>
            animalium? idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. <lb/>
             haec enim uerba sunt: <lb n="15"/>
            deum namque ire per omnes <lb/>
            terrasque tractusque maris caelumque profundum, <lb/>
            unde homines et pecudes, unde imber et ignes. <lb/>

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            quid aliud et a nobis Deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur? <lb/>
             recenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes<lb n="20"/>
            eos, etsi sermonibus uariis, ipsis tamen rebus in hanc unam <lb/>
            coire et conspirare sententiam. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>omitto illos rudes et ueteres, qui de  <lb/>
            suis dictis sapientes esse meruerunt. sit Thales Milesius omnium <lb/>
            primus, qui primus omnium de caelestibus disputauit. is


<note type="footnote"> 11 secundum Aen. VI, 724 aqq. 16 Georg. IIII, 221 sq. 18 Aen. <lb/>
            I, 743. 20 sqq. ex Cic. de deor. nat. I, c. 10 sqq. </note>


<note type="footnote"> 3 de histo <hi rend="italic">P ante rasuram</hi> II audi <hi rend="italic">Vonck, at cf. Cypr. de id. uan. 9:</hi> <lb/>
            dici frequenter audimus: o deus! et deus uidet <hi rend="italic">etc</hi>. 5 dtñ uerus <hi rend="italic">P corr. in</hi> <lb/>
            dns uerus <hi rend="italic">(pro</hi> ds uerus) 8 audi <hi rend="italic">Frsinws</hi> 10 diem induxerit <hi rend="italic">Dauisius:</hi> <lb/>
            diem duxerit P, deus induxerit <hi rend="italic">r</hi> 11 uerius? Principio <hi rend="italic">edd</hi>. 1\\ ac P: <lb/>
            et <hi rend="italic">r</hi> 13 quicquid alitur animo <hi rend="italic">Vonch Spec. 140</hi> 15 uerba <hi rend="italic">Vrsinus (sed <lb/>
            hic sane causa</hi> eius uerba): uera <hi rend="italic">Pr</hi> 18 unde hominum genus et pecudes <lb/>
            <hi rend="italic">Vergilius Âen. 1,</hi> 743; <hi rend="italic">in Georg. 4, 223 siepergit:</hi> hinc pecudes, armenta, <lb/>
            uiros, genus omne Cerarum <hi rend="italic">etc</hi>. 19 aliud et P: aliud <hi rend="italic">r</hi> II a] ad <hi rend="italic">P ante <lb/>
            rasuram</hi> 20 disciplinas <hi rend="italic">Heumann</hi> 21 uarios <hi rend="italic">malim</hi> 23 Si Thales<lb/>
            <hi rend="italic">r</hi> 24 primus omnium <hi rend="italic">obelo notauit censor in Z. f. Philos. u. kath. <lb/>
            Theol. 18,170</hi> /I disputabit P1 II is autem <hi rend="italic">VaKten: isdem</hi> P, idem <hi rend="italic">r;</hi> is <lb/>
            rerum <hi rend="italic">Elmenhorst deletis uerbis</hi> milesius thales </note> <lb/>


<pb n="26"/>
            autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem <lb/>
            quae ex aqua cuncta formauerit: [eo altior et sublimior aquae et <lb/>
            spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inueniri, a deo traditum]<lb/>
            : uides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem  <lb/>
            consonare. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Anaximenes deinceps et post ApolloniatesDiogenes aera<lb n="5"/>
            deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de  <lb/>
            diuinitate consensio est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Anaiagorae uero descriptio et motus infinitae<lb/>
            mentis deus dicitur, et Pythagorae deus est animus per uniuersam<lb/>
            rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium<lb/>
             omnium uita capiatur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Xenophanen notum est omne infinitum<lb n="10"/>
             cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos <lb/>
            multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum uim [natn.ralem]<lb/>
             animalem, qua omnia regantur, Deum nosse. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>quid ? Democritus,<lb/>
            quamuis atomorum primus inuentor, nonne plerumque <lb/>
            naturam quae imagines fundat et intellegentiam deum loquitur<lb n="15"/>?
            Straton quoque et ipse naturam? etiam Epicurus ille, qui deos aut  <lb/>
            otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Aristoteles <lb/>
            uariat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, <lb/>
            mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Heraclides<lb/>
            Ponticus quoque deo diuinam mentem quamuis uarie


<note type="footnote"> 2 eo <hi rend="italic">P distincte:</hi> et r, est <hi rend="italic">Vahlen,</hi> eho <hi rend="italic">Rigaltius,</hi> en <hi rend="italic">Holden;</hi> nos <hi rend="italic">coion <lb/>
            cum J. Fr. Gronouio (Obss. eccl. c. 7 p. 80) ut glossema inclusimus (Cdlarius<lb/>
            uerba eodem Gronouio praeeunte sic transposuit:</hi> opinionem consonare,<lb/>
            sed altior <hi rend="italic">etc.)</hi> 3 poteritPr 11 traditum P, tradita <hi rend="italic">r,</hi> traditur <hi rend="italic">VaAktt; <lb/>
            lectione codicis genuina glossematis suspicio augetur</hi> 4 filosophi P <lb/>
            5 anaxamenes P 7 Anaxagorae rcrum descriptio et modus inf. mentis <lb/>
            opus dicitur <hi rend="italic">Bouhier in Clerici Bibl. sel. XVI, 222</hi> II motus <hi rend="italic">Meursius et <lb/>
            Rigaltius:</hi> metusP, modus <hi rend="italic">r</hi> II mentis opus <hi rend="italic">(uel</hi> m. esse) dicitur <hi rend="italic">Lindner</hi> <lb/>
            10 capiatur r: capitatur P, carpatur <hi rend="italic">Vahlen coll. Cic. de d. nat. I,</hi> § <hi rend="italic">27;<lb/>
             cf. Lactant. D. I. I, 5, 17</hi> II xeonfanen P, Xenophanem <hi rend="italic">r</hi> 11 antistenen <lb/>
            P, Antisthenem r 12 zeuxippus P, speusippus <hi rend="italic">r, em. Gelenius</hi> II uim <lb/>
            animalem <hi rend="italic">Bauisius (ad Cic. de d. nat. I,</hi> § 32): uim naturalem animalem <lb/>
            <hi rend="italic">Pr,</hi> uim naturamue animo <hi rend="italic">Wopkens</hi> 13 qua <hi rend="italic">Pr:</hi> quo <hi rend="italic">P corr. m. 2</hi> 1\\ deum <lb/>
            esse <hi rend="italic">Vrsinus; at cf. Madu. ad Cic. de finn. II, § 8</hi> II Quid Democritus? <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo; ut nos, distinxit primus Arntzenius</hi> 14 athomorum <hi rend="italic">PV</hi> 18 designat<lb/>
            <hi rend="italic">Vahlen coll. p. 28, 6 et Cic. de d. nat. I,</hi> § 33 1\\ uni <hi rend="italic">(uel</hi> unam mundo) <lb/>
            <hi rend="italic">Wopkens</hi> 19 praeficit] <hi rend="italic">additum in Pr:</hi> Aristoles (Aristoteles r) ponticus <lb/>
            uariat alias mundo alias menti diuinae tribuens principatum, <hi rend="italic">quae uerba ut <lb/>
            glossema Vrsinus expulit; rectius C. Roeren inMinuctanis (Coloniae 1859)<lb/>
             ea deleto emblemate</hi> Aristoles ponticus <hi rend="italic">post</hi> Theophrastus <hi rend="italic">(p. 27, 1) transponenda<lb/>
            esse intellexit coll. Cic. de d. nat. I § 35</hi> 20 quoque de deo <hi rend="italic">Pr</hi> </note> <lb n="20"/>


<pb n="27"/>
 
            adscribit. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Theophrastus etiam uariat, alias mundo, alias menti diuinae<lb/>
             tribuens principatum. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt <lb/>
            et ipsi multiformes, sed ad unitatem prouidentiae omnes reuoluuntur. <lb/>
            Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque<lb/>
            rationem deum disseruit. Zenon, eiusdem magister, naturalem<lb n="5"/>
            legem atque diuinam et aethera interim interdumque rationem<lb/>
            uult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem<lb/>
            aera, Iouem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum<lb/>
            et ceteros similiter uulgi deos elementa esse monstrando publicum<lb/>
            arguit grauiter et reuincit errorem. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>eadem fere Chrysippus:<lb n="10"/>
             uim diuinam, rationalem naturam et mundum interim et <lb/>
            fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione <lb/>
  physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. <lb/>
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi,<lb/>
              louis partum et ortum Mineruae et hoc genus cetera rerum <lb n="15"/>
            uocabula esse, non deorum. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>nam Socraticus Xenophon formam dei  <lb/>
            ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi<lb/>
             omnino non posse: uterque maiestatem Dei intellegendi<lb/>
            desperatione senserunt. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Platoni apertior de deo et rebus  <lb/>
            ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis<lb n="20"/>
            ciuilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque<lb/>
            in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex <lb/>
            animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire


<note type="footnote"> 1 Theophrastus etiam <hi rend="italic">Vahlen:</hi> theofrastus et P \\I uariat - principaturn]<lb/>
            <hi rend="italic">hic om. P, cf. ad p. 26, 19</hi> 2 crysippus <hi rend="italic">Pr, item infra</hi> 4 mentem <lb/>
            <hi rend="italic">Pr : mundum Dauutitis: ipse malim</hi> mundum modo <hi rend="italic">(uel</hi> mentem modo), modo <lb/>
            animum; <hi rend="italic">cf. Cic. I. c. § 37:</hi> Cleanthes autem.. tum ipsum mundum deum <lb/>
            dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum <lb/>
            ultimum et altissimum.. ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum <lb/>
            iudicat 5 disserit <hi rend="italic">Dauisius recte, utuidetur ; nam praesentia praeter<lb/>
             § 4 (de Thalete) et antecedunt et sequuntur</hi> 11 uim enim diuinam <hi rend="italic">Vonck<lb/>
             L. L. p. 56</hi> 13 physiologica <hi rend="italic">Bursian:</hi> physoesogiae <hi rend="italic">P corr. in</hi> phylologiae,<lb/>
            physiologiae r II aesiodi homeri orfeiquo <hi rend="italic">P</hi> 14 disciplina eadem <lb/>
            est eiponenti et <hi rend="italic">disserenti malim</hi> 15 <hi rend="italic">cetera Rigaltius:</hi> ceterarum <hi rend="italic">Pr</hi> <lb/>
            16 nam P: <hi rend="italic">fort</hi>. iam II xenofon P 17 aristo stonicus <hi rend="italic">P,</hi> Aristo stoicus <hi rend="italic">r,</hi> <lb/>
            Aristo Chius <hi rend="italic">Gelenius; nos formam</hi> Ariston <hi rend="italic">ex leui codicis corruptela <lb/>
            restituimus</hi> 18 compraehendi <hi rend="italic">Pr</hi> Jj magistatem P 20 et hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius, at u. Davis</hi>. II <hi rend="italic">fort</hi>. est, quae <hi rend="italic">(sine</hi> et) 22 ipso suo <hi rend="italic">Pcorr<lb/>.
             ex</hi> ipsuo; ipso <hi rend="italic">Vrsinus</hi> </note> <lb/>


<pb n="28"/>
            difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inueneris, in  <lb/>
            publicum dicere inpossibile praefatur. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>eadem fere sunt ista, quae <lb/>
            nostra sunt: nam et Deum nouimus et parentem omnium dicimus <lb/>
            et numquam publice nisi interrogati praedicamus.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>