<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:13.1-13.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:13.1-13.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae  <lb n="15"/>
            principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius <lb/>
            uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod <lb/>
            supra nos, nihil ad nos. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>merito ergo de oraculo testimonium  <lb/>
            meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit, <lb/>
            idcirco uniuersis <hi rend="italic">se</hi> esse praepositum, non quod omnia comperisset, <lb n="20"/>
            sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa <lb/>
            prudentia est. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis<lb/>
             et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta <lb/>
            dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti. possunt et


<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">P</hi> 8. <hi rend="italic">I. sed eadem manu</hi> 7 capud <hi rend="italic">P1</hi> 9 sed <hi rend="italic">Pr:</hi> et <hi rend="italic">J. Fr. <lb/>
            Gronouius (Obseruu. 7), uel Dauisius; Wopkens tuetur</hi> sed <hi rend="italic">explicans: <lb/>
            sed nostrorum uerorumque deorum, quorum misericordia prodesse uobis <lb/>
            queat</hi> 12 et seculorum secreta <hi rend="italic">Vonck Spec. crit. p. 140</hi> 15 fllosofandi <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            II Socratem <hi rend="italic">r</hi> 16 quisquis <hi rend="italic">Gelenius; at eodem sensu</hi> quisque <hi rend="italic">dictum <lb/>
            uidetur, ut persaepe apud Cyprianum, si optimos libros audias, inuenitur;<lb/>
            depleonasmo autem cf. p. 19, 26</hi> 19 quod idem <hi rend="italic">(del</hi>. oraculum) <lb/>
            <hi rend="italic">Vrsinus</hi> II persensit <hi rend="italic">Ouzelius: praesensit Pr 20 uniuersis se esse Wotoerus:</hi><lb/>
             uniuersis esse <hi rend="italic">Pr,</hi> uniuersis sese <hi rend="italic">Dauisius</hi> 21 confessa imperitia <lb/>
            <hi rend="italic">Vrsinus,</hi> confessio imperitiae <hi rend="italic">Heumann coD. 38, 1, recte ut uidetur</hi> <lb/>
            22 arcesile <hi rend="italic">P</hi> 11 nec multo post <hi rend="italic">Vsener</hi> II carneadis <hi rend="italic">P corr. e</hi> carneatis; <lb/>
            Carneadis et Pyrronis et Acad. <hi rend="italic">probabiliter Vahlen coU. 38, 5</hi> 23 plurimorum<lb/>
            <hi rend="italic">Pr: Pyrrhonicorum Dautsius, iuniorum Heumann, at u. Wopk<lb/>.
             lectt. Tull. 1, 2 p. 10 et infra</hi> 38, 5: omnia Academicorum multitudo <lb/>
            24 philosophari] <hi rend="italic">sic hoc loco P</hi> </note>


<note type="footnote"> n. </note>


<note type="footnote"> 2 </note>

<pb n="18"/>
             <lb/>
            docti gloriose. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus <lb/>
            et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales <lb/>
            arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi<lb/>
            diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum <lb/>
            tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae<lb n="5"/>
            tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio  <lb/>
            tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>mea quoque opinione<lb/>
            quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac <lb/>
            tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem <lb/>
            ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis<lb n="10"/>
             religio destruatur.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>