<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:10.1-10.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:10.1-10.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Multa praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, <lb/>
            quae aut omnia aut pleraque [omnium] uera declarat ipsius prauae<lb/>
             religionis obscuritas. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>cur etenim occultare et abscondere quicquid<lb n="10"/>
             illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico<lb/>
            gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa<lb/>
            nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam<lb/>
            libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt,  <lb/>
            aut puniendum est aut pudendum? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>unde autem uel quis ille aut<lb n="15"/>
            ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera,  <lb/>
            non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt? 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Iudaeorum <lb/>
            sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis,<lb/>
            aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis <lb/>
            nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione<lb n="20"/>
            captiuus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>at iam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt! <lb/>
            Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere,<lb/>
            in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas <lb/>
            cogitationes diligenter inquirere : discurrentem scilicet atque ubique<lb/>
            praesentem molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter<lb n="25"/>
            etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus <lb/>
            intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus<lb/>
            nec uniuersis sufficere in singulis occupatus.


<note type="footnote"> 1 ebriatis <hi rend="italic">Meursius: ebrietatis Pr, ebrietate Gelenius,</hi> ebrietatibus <hi rend="italic">Dauisius</hi><lb/>
            II carnis <hi rend="italic">Pr, em. Sabaeus inpraefat. ed. Rom</hi>. 5 oporae P, opere <lb/>
            <hi rend="italic">Heumann</hi> 9 pleraque omnia <hi rend="italic">Wopkens; nos</hi> omnium <hi rend="italic">obelo notare tnaluimus</hi><lb/>
            13 uota simulacra <hi rend="italic">Reinsius Aduers. I, 18; at u. Heum. VII, <lb/>
            p.255</hi> 14 congregari sustinent <hi rend="italic">Cellarius</hi> 16 gentes liberae <hi rend="italic">Heumann</hi> <lb/>
            19 cerimonisque <hi rend="italic">P corr. ex</hi> erimonisq. 20 numinibus <hi rend="italic">Wowerus:</hi> nominibus<lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> hominibus r 21 at iam <hi rend="italic">Scheffer:</hi> at <hi rend="italic">(ad 1 m.)</hi> etiam P, at <lb/>
            <hi rend="italic">Wowerus,</hi> at enim <hi rend="italic">Heumann</hi> II quanta monstra <hi rend="italic">Dauisius:</hi> quanti nTa (n <lb/>
            <hi rend="italic">in</hi> quantam <hi rend="italic">mutata in</hi> m) <hi rend="italic">P,</hi> quaenam monstra r 24 inquirere, discorrentem<lb/>
            <hi rend="italic">uulgo distinguitur</hi> 25 imprudenter <hi rend="italic">de Rhoer</hi> 26 astat r <lb/>
            27 districtus r: destrictus P </note>

<pb n="15"/>
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>