<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:1.1-1.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:1.1-1.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Cogitanti mihi et cum animo meo Octaui boni et fidelissimi <lb/>
            contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis<lb/>
            inhaesit, ut ipse quodammodo mihi uiderer in praeterita <lb n="5"/>
            redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione <lb/>
            reuocare:
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum<lb/>
             pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>nec inmerito<lb/>
             decedens uir eximius et sanctus inmensum sui desiderium <lb/>
            nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagrauerit,<lb n="10"/>
            ut et in ludicris et seriis pari mecum uoluntate concineret<lb/>
            eadem uelle uel nolle: crederes unam mentem in duobus <lb/>
            fuisse diuisam. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus:<lb/>
             et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem <lb/>
            sapientiae et ueritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod


<note type="footnote"> 1 Amobii Liber vn explicit incipit liber vra feliciter P 4 recensenti <lb/>
            <hi rend="italic">P partim in litura, sed sic prima m</hi>. II tantum <hi rend="italic">Wopkens; cf</hi>. eius <hi rend="italic">AduerVaria<lb/>
              critt. in Min. Fel. in Miscell. obseruatt. X, p.11 sqq. (Amstel. 1739)</hi> <lb/>
            5 inhesit <hi rend="italic">P et sic saepius</hi> 8 pene <hi rend="italic">Pr</hi> 9 decedens <hi rend="italic">Dauisius:</hi> discedens <lb/>
            <hi rend="italic">Pr</hi> 11 et in seriis <hi rend="italic">Heumann, cuius emendationes in Min. exstant in <lb/>
            Miscell. Lips. nouis uoll. V, VII et VIII</hi> 12 eadem nellet vel nollet <hi rend="italic">r,</hi> <lb/>
            et eadem uel nellet vel <hi rend="italic">nollet Heumann; Wopkensius uerba ut insiticia<lb/>
             delenda censebat; at de infinitiuo explicatiud</hi> haud <hi rend="italic">inepte comparare<lb/>
             possis 26,10:</hi> praestigias edunt, vel quae non sunt uideri, uel quae sunt non <lb/>
            nideri; <hi rend="italic">censor quoque inZeitschr. fur Philos. u. kath. Theol. fase. 18 p. 160<lb/>
             (Coloniae 1836) codicis lectionem tuetur</hi> 13 indinisam <hi rend="italic">Casp. Barthius; <lb/>
            Caut scribendum</hi> in duos <hi rend="italic">aut eidendwn</hi> diuisam\' Vsener II <hi rend="italic">ipsis OreUi<lb/>
             apud Ed. de Muralto p. IX;</hi> conscius ipse, socins <hi rend="italic">distinguunt alii manus<lb/>
             recte; nam, si uera est lectio,</hi> solus — conscius <hi rend="italic">et</hi> ipse socins <hi rend="italic">uicissim sibi <lb/>
            respondent</hi> \' </note>


<note type="footnote"> 1* </note> 

<pb n="4"/>
             <lb n="15"/>
            est gloriosius, praecucurrit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>itaque cum per uniuersam conuictus <lb/>
            nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, m illo <lb/>
            praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Caecilium<lb/>
            superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione<lb/>
            grauissima ad ueram religionem reformauit<lb n="5"/>.
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>