<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa005.opp-lat1:1-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa005.opp-lat1:1-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa005.opp-lat1"><div n="1" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>I. LVCIFERI PANCRATII HILARII AD EVSEBIVM EPISCOPVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO HONORIFICENTISSIMO EVSEBIO EPISCOPO LVCIFER EPISCOPVS PANCBATIVS PRESBVTER ET HILARIVS. 
</p><p>Calcato capite diaboli et suggestionibus prauis, domine <lb/>
            sancte, gratiam tibi a domino nostro concessam rogamus noli <lb/>
            negligere, sed ut quantocius inuadente (te) effugetur Arrianorum <lb n="10"/>
            dogma, iam accelerare dignare. scit enim dominus et <lb/>
            Christus eius quia sicut in aduentu beatissimorum apostolorum <lb/>
            glorificatur dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso <lb/>
            in aduentu tuo dissoluta blasphemantium Arrianorum machina <lb/>
            destruatur. nos, domine sanctissime, a prima die qua Vercellas <lb n="15"/>
            uenimus religionem tuam usque in hodiernum cupimus <lb/>
            et dominum rogamus, ut in hac ecclesia restaurationem perpetuam <lb/>
            laudent sancti omnes tuamque spiritalem uirtutem <lb/>
            debita laude prosequantur. quod credimus peruenturum, quia <lb/>
            passionem saluatoris superari non posse confidimus. Christus <lb n="20"/>
            dominus te gloriosum conseruet, sanctissime ac beatissime.

<note type="footnote"><hi rend="italic">I. Hanc epistulam ex Coletorum editione recepi; exstat ■etiam apud <lb/>
            Baronium ad annum 355 m. VIII</hi> 10 inuadente te <hi rend="italic">scripsi,</hi> inuadens <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Coleti</hi> 18 spiritaalem <hi rend="italic">uel</hi> specialem <hi rend="italic">uulgo</hi> </note>
</p><pb n="320"/></div><div n="2" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>II.  LIBERII PAPAE AD LVCIFERVM IN EXSILIO CONSTITVTVM EPISTVLA. </title></ab><p>LIBERIVS EPISCOPVS DILECTISSIMO FRATRI LVCIFEEO. 
</p><p>Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius <lb/>
            in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos <lb/>
            tamen acceptissimos in domino sacerdotes egregia et singularis <lb/>
            fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram glorias: <lb/>
            martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis <lb/>
            exsultatione merita uirtutis uestrae proferam positus inter: <lb/>
            moerorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire <lb/>
            non possum, nisi quod scio hinc me probabiliora uobis <lb/>
            solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul uobiscum <lb/>
            esse detrusum. denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem <lb/>
            quod a consortio uestro durior necessitas interim u <lb/>
            distrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi. <lb/>
            prior pro omnibus impendi, ut exemplum gloriae per me magis <lb/>
            uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum <lb/>
            uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis <lb/>
            illustrem gloriam ueneritis. quaeso igitur dilectionem uestram.: <lb/>
            ut me praesentem uobiscum esse credatis atque eo me affectu <lb/>
            absentem non, esse sentiatis et intelligatis dolere me satis. <lb/>
            quod sum interim a uestro consortio disparatus. quantam <lb/>
            denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis. <lb/>
            quod si qui in persecutione coronati sunt solius persecutoris <lb/>
            cruentos gladios sentire potuerunt, contra. uos deuoti per <lb/>
            omnia dei milites etiam falsos fratres inimicos experti de I <lb/>
            perfidia uictoriam pertulistis, quorum quanto uiolentia in

<note type="footnote"> n. <hi rend="italic">\'Apud Hilarium? exstat haec epistola fragm. VI. ex mss</hi>. Remig. <lb/>
            <hi rend="italic">et Pith. nec non apud Baronium ad an. 355 n. 32 et Stephanum <lb/>
            Ferrerium e tabulis Ecclesiae Vercellensis et Vaticano codice exscripta\'<lb/>
             Coustantius Epist. Summ. Pont</hi>. 7 acceptissimos <hi rend="italic">cod. Pith. et Ferr.,</hi> <lb/>
            acceptissimi <hi rend="italic">Bar</hi>. in domino] deo <hi rend="italic">Ferr</hi>. 8 ostendit scripsi, <lb/>
            ostendet <hi rend="italic">v</hi> 25 si qui] qui <hi rend="italic">Bar. et Ferr</hi>. 26 cruentos gladios <hi rend="italic">Bar-</hi> <lb/>
            fructus gladio <hi rend="italic">Pith. et Ferr.,</hi> strictos <hi rend="italic">uel</hi> ctudos gladios <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis <lb/>
            inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti <lb/>
            securi, et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus <lb/>
            me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate, <lb/>
            ut superuenientes impetus, qui de die in diem cum <lb n="5"/>
            annuntiantur grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre <lb/>
            possimus, ut inuiolata fide saluo statu ecclesiae catholicae <lb/>
            parem uobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio quae <lb/>
            gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro sanctitatem <lb/>
            uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dignemini, <lb n="10"/>
            ut additamentum maius uel ipse animus qui diuersis rumoribus <lb/>
            cruciatur uel uires corporis ipsius quae iam extenuatae sunt <lb/>
            de cohortatione uestra possint sentire. <hi rend="italic">[et alia manu]</hi> deus <lb/>
            uos incolumes custodiat, domini fratres. 
</p></div><div n="3" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>III.  FLORENTII AD LVCIFERVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO BENIGNISSIMO LVCIFERO FLORENTIVS. 
</p><p rend="script">Nomine tuo codicem quidam domino et augusto nostro obtulit; <lb/>
            hunc ad sanctitatem tuam perferri mandauit et cognoscere <lb/>
            desiderat, si idem codex a te destinatus sit. id ergo, quod in <lb n="10"/>
            fide ueri est, perscribere debebis et codicem remittere, ut <lb/>
            possit aeternitati eius denuo offerri.

<note rend="script" type="footnote"> 9 congressione] congregatione <hi rend="italic">Bar</hi>. 13 <hi rend="italic">uerba</hi> et alia manu <hi rend="italic">non <lb/>
            scribentis esse patet; huius clausulae loco [leguntur apud FerreriÚm:</hi> <lb/>
            dens te incolumem custodiat, domine frater charissime: item ipse etmei <lb/>
            memor esse digneris <lb/>
            III. <hi rend="italic">Hanc epistulam quam Constantius imperator Luciferi libris de <lb/>
            S. Athanasio acceptis scribi iussit et reliquas codex V fol. 162 sq. hoc <lb/>
            ordine exhibet</hi> IXCIPIT EPISTOLA. FLORENTI AD LUCILFERU<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> BPISCOPUIC <lb/>
            21 debebis <hi rend="italic">v,</hi> debeo is <hi rend="italic">V</hi>, </note>

<note type="footnote"> XIIII. </note>

<note type="footnote"> 21 </note>
</p><pb n="322"/></div><div n="4" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>IIII.  LVCIFERI AD FLORENTIVM EPISTVLA. </title></ab><p>FLORENTIO MAGESTRO OFFICIORVM LUCIFER EPISCOPVS. 
</p><p>Codicis perlatorem quem memorat honorificentia tua nomine <lb/>
            meo adisse imperatorem a mea fuisse destinatum mediocritate, <lb/>
            ipsum quoque codicem, ut es admonere dignatus, sollicite inspeetum <lb/>
            atque Bonoso in rebus agenti perferendum traditum <lb/>
            his formanda fuit religiosa prudentia tua, fili carissime. iam <lb/>
            tuae erit generositatis agnitum a me sine ulla cunctatione i <lb/>
            defendere. nos etenim propitio deo contra ea quae in nostram <lb/>
            parantur necem stare laetos, cum causas cur tali scripserim\' <lb/>
            modo discutere coeperit, inueniet. 
</p></div><div n="5" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>V.  ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO DILECTISSIMO FRATEI LVCIFERO EPISCOPO ET CONFESSORI ATHANASIVS IN DOMINO SALVTEM. 
</p><p rend="script">Deo fauente corpore ualentes misimus etiam nunc carissimum <lb/>
            nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa <lb/>
            sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua <lb/>
            incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. <lb/>
            uobis namque confessoribus ac semis dei uiuentibus credimus <lb/>
            statum catholicae ecclesiae renouari et quod haeretici conscindere <lb/>
            temptauerunt hoc dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            per uos ad integrum restituere. quamquam enim praecuraores

<note rend="script" type="footnote"> IIII. <hi rend="italic">JSpistulam exh. V fol. 162 inscribens:</hi> FLORENTIO MAGISTRO <lb/>
            OFnciORUM LUCEFER <foreign xml:lang="grc">ΕΡ̃</foreign>S 8 informanda <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 11 letus r, <lb/>
            <hi rend="italic">em. 9</hi> talia <hi rend="italic">Papebrochius in tom. IV Maii Balland. cap. 2 comment. <lb/>
            hist. de S. Lucifero</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">V. Epistulam exh. V fol. 162b inscribens:</hi> DONINO — SALVTEM <lb/>
            18 daconen 19 obtandtun </note> <lb/>
             
<pb n="323"/>
            antichristi per potentiam huius mundi omnia egerint, ut extinguerent <lb/>
            lucernam ueritatis, tamen diuinitas per uestram <lb/>
            confessionem clariorem eius lucem ostendit, ut neminem latere <lb/>
            possit eorum fallacia. antehac uel simulare poterant, n.unc <lb/>
            antichristi nominantur. quis enim non exsecretur? quis eorum <lb n="5"/>
            communionem tamquam maculam ac uirus anguis non fugiat? <lb/>
            omnis ubique ecclesia luget, omnis ciuitas gemit, senes episcopi <lb/>
            in exilio laborant et haeretici dissimulant, qui dum <lb/>
            negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis <lb/>
            et exigentes uectigalia. o nouum genus hominum et persecutionis <lb n="10"/>
            quod adinuenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum <lb/>
            et tanta crudelitate uteretur! sed et si haec tanta <lb/>
            agunt et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen <lb/>
            et religio et sapientia uestra non modicum, sed maximum <lb/>
            solarium et magna consolatio est fraternitati. peruenit enim <lb n="15"/>
            ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et <lb/>
            magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum <lb/>
            habitans animi tamen libertate uteris, ut uel monendo uel <lb/>
            docendo uel emendando errantes ad lumen ueritatis adducas. <lb/>
            rogo igitur, regant mecum etiam omnes confessores, ut digneris <lb n="20"/>
            nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed <lb/>
            etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae uirtutem <lb/>
            fideique fiduciam et libertatem. salutant sanctitatem <lb/>
            tuam qui mecum sunt, saluto omnes qui tecum sunt. diuinitas <lb/>
            te incolumem uegetum memoremque nostri semper tueatur, <lb n="25"/>
            domine dilectissime ac uere homo dei.

<note rend="script" type="footnote"> 1 egeri///t ,5 . enim eos nos <hi rend="italic">Pap.</hi>. qui <hi rend="italic">Vv, em. Papebr</hi>. <lb/>
            <lb/>
            7 luguet 8 disimulant <hi rend="italic">10 g exentes u iectigalia V, exigentes</hi> tributa <lb/>
            <hi rend="italic">Papebr</hi>. 12 et <hi rend="italic">V et Tilius in notis,</hi> et hi <hi rend="italic">v</hi> et hi — uterentur <lb/>
            <hi rend="italic">Papebr</hi>. 13 et superbias <hi rend="italic">om. Papebr</hi>. 15 magna <hi rend="italic">ow. Papebr</hi>. <lb/>
            19 errantem <hi rend="italic">Baronius ad annum 356 n. LXXIV lucem Papebr</hi>. <lb/>
            21 destinere <hi rend="italic">1</hi> 24 saluta fort. 26 dei] <hi rend="italic">add</hi>. V: his acceptis <lb/>
            litteris beatus lucifer misit libros. quos ad constantium scripserat quos cum <lb/>
            legisset athanasius hanc infra epistulam misit domino gloriosissimo: etsi <lb/>
            credo <hi rend="italic">etc</hi>. </note>

<note type="footnote"> 21* </note>
</p><pb n="324"/></div><div n="6" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VI.  ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA. </title></ab><p>DOMINO GLORIOSISSIMO AC MERITO DESIDERANТISSIМO COEPISCOPO LVCIFERO ATHANASIVS IN DOMINO SAXVTEM. 
</p><p rend="script">Etsi credo peruenisse etiam ad sanctitatem tuam de persecutione,  <lb/>
            quam etiam nunc aduersus fraternitatem facere <lb/>
            conati sunt inimici Christi quaerentes sanguinem nostrum. <lb/>
            possunt tamen etiam carissimi nostri referre religioni tuae; <lb/>
            in tantum enim rabiem suam per milites extendere ausi sunt <lb/>
            ut non solum ciuitatis clericos effugarent, sed etiam ad here <lb/>
            mias exirent et funestas suas manus aduersus <foreign xml:lang="grc">μονάξοντας</foreign> <lb/>
            inmitterent. inde factum est ut etiam ego me longius abducerem, <lb/>
            ne etiam qui nos susceperunt negotium ab eisdem <lb/>
            paterentur. cui etenim parcent Arriani qui nec animis suis <lb/>
            pepercerunt? quando autem possunt recedere a suis nefandis; <lb/>
            actibus, dum permanent negando dominum Christum unicum <lb/>
            filium dei? haec est radix eorum prauitatis, hoc suo arenoso <lb/>
            fundamento aedificant peruersas suas uias, sicut scriptum inuenimus <lb/>
            in tertio decimo psalmo: <hi rend="italic">dixit insipiens in corde suo: <lb/>
            non est deus,</hi> et mox sequitur: <hi rend="italic">corrupti sunt et abominabiles<lb n="20"/>
             facti sunt in operibus suis</hi>. inde Iudaei negantes filium dei <lb/>
            digni fuerunt audire: <hi rend="italic">uae, gens peccatrix, populus plenus de. <lb/>
             lictis, semen malignum, filii sine lege. unde sine lege? quippe<lb/>
             quia dereliquistis dominum</hi>. inde beatissimus Paulus cum I <lb/>
            coepisset non tantum credere in filium dei, uerum etiam praedicare<lb n="25"/>
            deitatem ipsius, scribebat: <hi rend="italic">in nullo mihi mali con</hi>. I <lb/>
            <hi rend="italic">scius sum</hi>. ita iuxta uestram confessionem etiam nos optamus I

<note type="footnote"> 15 Pa. 18, 1 16 Ps. 13, 2 18 Es. 1, 4 22 I Cor. 4, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> VL <hi rend="italic">Hanc epistulam ex antiquis Galliae codicibus inter notas ad <lb/>
            Vigilium Tapsensem p. 109 sq. edidit Chiffletius et inter Athanasii opera <lb/>
            I 2 p. 965 Montfauconius</hi> DOMINO - SALVTEM <hi rend="italic">inscribit V</hi> <lb/>
            6 fraternitatem nostram <hi rend="italic">Chiff</hi>. 10 heremias (\' m. <hi rend="italic">1) V,</hi> heremias <hi rend="italic">coda <lb/>
            Ven: quo Coleti utebantur et Chiff</hi>. 11 monazontes <hi rend="italic">V (em. t)</hi> <lb/>
            12 ego <hi rend="italic">om. Ven</hi>. 14 cui etiam parcerent <hi rend="italic">Yen</hi>. minia <hi rend="italic">Ven. ut alia <lb/>
            mendoee</hi> 21 iudaei <hi rend="italic">s. I</hi>. 26 scribebatj dixit <hi rend="italic">Chitf</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            tenentes apostolicam traditionem uiuere iuxta diuinae legis <lb/>
            mandata, ut possimus uobiscum inueniri in choro illo, in quo <lb/>
            nunc exultant patriarchae prophetae apostoli ac martyres. licet <lb/>
            igitur Arriana insania cum extranea potentia ita se monebat, <lb/>
            ut non liceret nec fratres, quantum illi saeuiebant, libere aerem <lb n="5"/>
            uidere, tamen iuxta orationes tuas deo fauente etsi cum labore <lb/>
            et periculo uidere potui fratrem, qui solet tam necessaria quam <lb/>
            epistulas tam sanctitatis tuae quam aliorum destinare. accepimus <lb/>
            itaque epistulas et libros religiosissimae ac sapientissimae <lb/>
            animae tuae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam, <lb n="10"/>
            fiduciam propheticam, magisterium ueritatis, doctrinam uerae <lb/>
            fidei, uiam caelestem, martyrii gloriam, triumphos aduersus <lb/>
            haeresem Arrianam, traditionem integram patrum nostrorum, <lb/>
            regulam rectam ecclesiastici ordinis. o uere Lucifer, qui iuxta <lb/>
            nomen lumen ueritatis ferens posuisti super candelabrum, ut <lb n="15"/>
            luceat omnibus. quis enim exceptis Arrianis non peruidet ex <lb/>
            tua doctrina ueram quidem fidem, maculam autem Arrianorum? <lb/>
            ualde, et admirabiliter, ut est lumen a tenebris, ita separasti <lb/>
            ueritatem a calliditate et hypocrisi haereticorum, defendisti <lb/>
            catholicam ecclesiam, probasti nihil esse sed tantum phantasiam <lb n="20"/>
            Arrianorum uerba, docuisti calcandos esse frendores diabolicos. <lb/>
            quam bona et iocunda hortamenta tua ad martyrium, <lb/>
            quam desiderantissimam ostendisti mortem esse pro Christo <lb/>
            filio dei, quam futuri saeculi et uitae caelestis amorem manifestasti! <lb/>
            uideris esse uerum templum saluatoris qui in te habitans <lb n="25"/>
            haec ipse per te loquitur, ipse qui tantam gratiam praebuit <lb/>
            sermonibus tuis, quippe qui ante eras apud omnes amabilis, <lb/>
            nunc tamen tantus est amor affectionis tuae in animis omnium <lb/>
            conlocatus, ut Heliam te temporibus nostris nominent. et non <lb/>
            mirum; si enim qui deo placere uidentur filii dei nominantur,

<note type="footnote"> 14 iuxta nomen <hi rend="italic">glossema habet Gallandius</hi> 15 lucem <hi rend="italic">Papebr</hi>. <lb/>
            16 luceas <hi rend="italic">Ven</hi>. pernidet, quod ex — Arrianorum ualde — separasti <lb/>
            u. a c. et a prauitate haereticorum <hi rend="italic">ita scribit et distinguit Chiff</hi>.\' <lb/>
            18 <hi rend="italic">ualide. Papebr</hi>. 19 hypochriai 20 fantasiam 21 frendores] <lb/>
            praesides <hi rend="italic">Chiff</hi>. 28 desiderantissima<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> (ã <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) V,</hi> desiderantissimd <lb/>
            <hi rend="italic">Chiff</hi>. moriendum esse <hi rend="italic">Chiff. codd. et Ven</hi>. 25 uere <hi rend="italic">ahiff</hi>., <lb/>
            26 haec ipsa <hi rend="italic">cod. Sang</hi>. 27 suis <hi rend="italic">V m. 1</hi> aput amabiles, </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="326"/>
            tanto magis participes prophetarum confessores et maxime <lb/>
            appellare dignam est. crede mihi, Lucifer, non tu solus haec <lb/>
            locatus es, sed spiritus sanctas tecum. unde haec tanta memoria <lb/>
            scripturarum, unde sensus et intellectas earundem <lb/>
            integer? unde talis ordo sermonis compositus? unde tanta<lb n="5"/>
            hortamenta in uiam caelestem? unde fiducia contra diabolum <lb/>
            et probationes aduersus haereticos, nisi spiritus sanctas collocatus <lb/>
            esset in te? gaude igitur in eo te esse iam peruidens. <lb/>
            in quo etiam praedecessores tui nunc sunt martyres, hoc est <lb/>
            in choro angelorum. gaudemus etiam nos habentes te exemplum <lb n="10"/>
            uirtutis patientiae et libertatis. nam de his quae scripsisti <lb/>
            de nomine meo erubesco aliquid proferre, ne uidear <lb/>
            adulator; sed scio et credo ipsum -dominum, qui sancto et <lb/>
            religioso animo tuo reuelauit omnem notitiam, redditurum tibi <lb/>
            etiam pro hoc labore praemium in regno caelorum. quia ergo talis! <lb n="15"/>
            es, precatorem te esse pro nobis per orationes <add>ad</add> dominum <lb/>
            petimus, ut iam inspicere dignetur, ut est misericors, ecclesiam <lb/>
            catholicam et eripiat omnes famulos suos de manibus <lb/>
            persecutorum, quo etiam hi omnes qui propter metum temporalem <lb/>
            ceciderunt leuare se tandem possint et reuerti ad uiam<lb n="20"/>
            iustitiae, a qua seducti uagantur, nescientes in qua fouea sint <lb/>
            miseri. specialiter autem ego peto, si aK here minus a me <lb/>
            dictum est, ignoscere digneris; a tanto enim fonte quod potuit <lb/>
            inperitia mea uix haurire ualuit. de fratribus autem nostris, <lb/>
            si minus potui uidere eosdem, iterum ignoscas peto. est enim<lb n="25"/>
            ipsa ueritas testis optasse me et desiderasse hob inpetrare et <lb/>
            tantum habuisse dolorem quod non potui; nam nec lacrimae <lb/>
            cessauerunt ab: oculis nec gemitus ab animo, quia nec fratres

<note rend="script" type="footnote"> 1 particeps v, principem <hi rend="italic">coni. Poncius</hi> confeseorem <hi rend="italic">Tilius in <lb/>
            notis</hi> confessorom et martyrum te <hi rend="italic">coni. Poncius</hi> 2 credimos quod <lb/>
            non tu <hi rend="italic">Chiff</hi>. 5 compositus est <hi rend="italic">Ven.,</hi> compositi <hi rend="italic">Papebr</hi>. 6 fiducia <lb/>
            8 per fidem <hi rend="italic">Chiff. falso; gaude enim inquit cumperuideas te esse</hi> <lb/>
            9 praecessores <hi rend="italic">Chiff</hi>. 10 te <hi rend="italic">Chiff.,</hi> et <hi rend="italic">Vx</hi> 11 et patientiae v <lb/>
            ia 18 adolator sed et scio et <hi rend="italic">Ven</hi>. 16 Hd <hi rend="italic">om. Vv;</hi> tuas ad <lb/>
            <hi rend="italic">add. Gall</hi>. 18 enat 20 cecedernnt m. 1 21 fb quam 24 mea <lb/>
            <hi rend="italic">codd. ChiN. et Ven.,</hi> ea <hi rend="italic">Vv</hi> 25 sin <hi rend="italic">v</hi> 26 inpetrasse m. 1 </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            permittimur uidere. testis est autem 547q quia nec parentes <lb/>
            quos habeo potui uidere, ex quo persecuntur nos. quid enim <lb/>
            non faciunt Arriani? itinera obseruant, crura agunt de proficiscentibus <lb/>
            et exeuntibus de ciuitate, naues quaerunt, henemias <lb/>
            gyrant, domos perturbant, concutiunt fratres, singulis negotia <lb n="5"/>
            concinnant, sed deo gratias, dum haec agunt, tanto magis et <lb/>
            plus execrantur ab omnibus et cognoscuntur uere, ut dixit <lb/>
            sanctitas tua, mancipia esse antichristi; et ipsi miseri, dum <lb/>
            in odio habentur, durant in malignitate stra donec morte am <lb/>
            sui Pharaenis et ipsi damnentur. salutant religionem tuam <lb n="10"/>
            qui mecum sunt; dignare salutare qui tecum sunt. diuina dei <lb/>
            gratia incolumem te, memorem nostri, semper beatum conseruet, <lb/>
            merit. home dei, farnule Christi, particeps apostolorum, solatium <lb/>
            fraternitatis, magister ueritatis et in omnibus desiderantissime. <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VII.  LIBERII EPISTVLA. </title></ab><p>GLORIOSISSIMO CONSTANTIO AVGVSTO LIBERIVS EPISCOPVS. 
</p><p>Opto tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia <lb/>
            tua tribuat, quo possim mansuetu dini tuae mentis meae <lb/>
            propositum aperirè. de Christiano etenim imperatore et sanctae <lb/>
            memoriae filio Constantini hoc ipsum sine cunctatione merear <lb/>
            impetrare; sed in eo me laborare intellego, quia repetita satisfactione <lb/>
            placabilem etiam circa reos animum tuam in gratiam

<note type="footnote"> 1 parmittimus <hi rend="italic">Vv,</hi> em. Tilius in notis, permittemur Von. 3. agunt] <lb/>
            habent <hi rend="italic">cod. Sang</hi>. 4 <unclear/><hi rend="italic">V,</hi> eremitas Chiff. 5 negotiis v <lb/>
            7 dicit t) <hi rend="italic">12 semperque Paperb</hi>. 18 famulae <hi rend="italic">14 et sed Chiff</hi>. </note>

<note type="footnote"> . YH. <hi rend="italic">Epistula praeter codicem V Hilarii fragmento cod. Pith</hi>. sup- <lb/>
            <hi rend="italic">peditdttit,</hi> itnde <hi rend="italic">Coustantius</hi> eam <hi rend="italic">edidit; Baronius ad ann</hi>. 364 *. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">eahibet, bibl. patr. Paris. eam exscripsit ex editione Tilii</hi> GIORIO- <lb/>
            SISSIMO — EPISSOPVS <hi rend="italic">imcr. V</hi> 19 qpto <hi rend="italic">V,</hi> obsecro Coust. 20 possit <lb/>
            — apparere <hi rend="italic">Coust</hi>. 21 enim <hi rend="italic">Coust</hi>. 23 quia <hi rend="italic">Coust.,</hi> qui Vx </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            meam reuocare non possum. sermo enim pietatis tuae iam <lb/>
            dudum ad populum missus me quidem quem patienter omnia <lb/>
            ferre necesse est plurimum lacerat, sed animum tuum qui lenitati <lb/>
            semper uacat, qui numquam ut scriptum est in occasum <lb/>
            diei iracundiam seruat, retine<add>re</add> circa me indignationem miraculo <lb n="5"/>
            mihi est. ego enim, religiosissime imperator, tecum <lb/>
            neram pacem requiro, quae non sit uerbis conposita interna <lb/>
            dispositione fallaciae, sed praeceptis euangeliorum rationabiliter <lb/>
            confirmata. non Athanaaii tantum negotium, sed multa alia in <lb/>
            medium uenerunt, propter quae concilium fieri mansuetudinem<lb n="10"/>
            tuam fueram deprecatus, ut ante omnia, quod specialiter optat <lb/>
            mentis tuae erga deum sincera deuotio, cum fidei causa <lb/>
            in qua prima nobis spes est ad deum diligenter fuisset tractata <lb/>
            neg(otia) eorum qui nostram circa deum obseruantiam mirari <lb/>
            debent possent finiri. et dignum fuerat dei cultore, dignum<lb n="15"/>
            imperio tuo quod Christi pietate regitur et augetur specialiter <lb/>
            hoc ipsum pro reuerentia sanctae religionis, cui prudenter intentus <lb/>
            es, clementiam tuam nobis ad haec inpetranda praestare. 
</p><p rend="script">Sed multi ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt <lb/>
            me litteras suppressisse, ne crimina eius quem dicebantur <lb n="20"/>
            condemnasse apud omnes paterent, quasi illas litteras episcoporum <lb/>
            orientalium et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem <lb/>
            in Athanasium crimina continebantur. at satis omnibus clarum <lb/>
            est nec quisquam negat nos orientalium litteras intimasse. <lb/>
            legisse ecclesiae, legisse concilio atque ad haec etiam orientalibus <lb n="25"/>
            respondisse, qui (bus) fidem et sententiam non commodauimus <lb/>
            nostram, quod eodem tempore LXXV episcoporum <lb/>
            Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter

<note rend="script" type="footnote"> S ferj** necesse* <hi rend="italic">V, litteras hodie perditas quas asteriscis indicani<lb/>
             legit uel recte suppleuit e</hi> 4 semper uacat <hi rend="italic">v,</hi> ∗∗∗∗∗∗∗∗∗ <hi rend="italic">V</hi> 5 retine <lb/>
            9 confonnata <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 14 negotia <hi rend="italic">scripsi,</hi> nee <hi rend="italic">Vr,</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">coni. Poncius,</hi> tunc <hi rend="italic">coni. Coust</hi>. 20 sappraessisse dicebant <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 21 condempnasse apnt quasi (= scilicet) <hi rend="italic">ex cod. Pith. recepi»</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">Vv,</hi> per <hi rend="italic">coni. Lat.;</hi> Quai illas litteras ? Episcoporrim dist. <hi rend="italic">Covst</hi>. <lb/>
            22 orietalium et egyptiorum 23 adsatis 25 adque ad om- <lb/>
            <hi rend="italic">Coust</hi>. 26 quibus <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> qui <hi rend="italic">Vv,</hi> quia iis <hi rend="italic">coni. Coust</hi>. <lb/>
            27 octoginta <hi rend="italic">Coust</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            recitauimus atque insinuauimus episcopis Italis. unde contra <lb/>
            diuinam legem uisum est etiam, cum episcoporum numerus <lb/>
            pro Athanasio maior existeret, in parte aliqua commodare consensum. <lb/>
            haec scripta, si deo fidem debet, Theosebius qui missus <lb/>
            fuerat festinans ad Africam nobis reliquit, quae tamen postea <lb n="5"/>
            omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, <lb/>
            Vincentius qui cum ceteris legatus missus fuerat Arelatum <lb/>
            pertulit. 
</p><p>Videt igitur prudentia tua nihil animum meum introisse <lb/>
            quod deo seruientibus non dignum fuerat cogitare. testis autem <lb n="10"/>
            est mihi deus, testis est tota cum suis membris ecclesia me fide <lb/>
            et me<add>tu</add> in deum meum cuncta mundana, ita ut euangelica <lb/>
            et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse; non <lb/>
            furore temerario sed constituto atque obseruato iure diuino <lb/>
            atque in alio ministerio ecclesiastico uiuens nihil per iactantiam, <lb n="15"/>
            nihil per gloriae cupiditatem quod ad legem pertinebat <lb/>
            impleui; atque ad istud officium, testis est mihi deus meus, <lb/>
            inuitus accessi, in quo cupio quidem sine offensa dei, quam <lb/>
            diu in saeculo fuero, permanere, et numquam mea statuta <lb/>
            sed aposto.lica ut essent semper firmata et custodita perfeci. <lb n="20"/>
            secutus morem ordinemque maiorum nihil addidi episcopatui <lb/>
            urbis Romae, nihil minui passus sum et illam fidem seruans, <lb/>
            quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus <lb/>
            plures martyres extiterunt, inlibatam custodiri semper exopto. <lb/>
            Denique iam aperire meam causam\' pietati tuae sollicitudo <lb n="25"/>
            ecclesiastica atque ipsa deuotio persuadet. significant orientales <lb/>
            paci se nostrae uelle coniungi. quae est pax, clementissime imperator, <lb/>
            cum sint ex partibus ipsis quattuor episcopi Demofilus, <lb/>
            Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo cum

<note type="footnote"> 3 consen*** haec 4 Eusebios <hi rend="italic">Coust</hi>. m∗ssus 5 reliquid <lb/>
            quae tamen <hi rend="italic">v,</hi> c***** <hi rend="italic">V</hi> 6 cocilium 7 <hi rend="italic">post</hi> fuerat <hi rend="italic">uerba</hi> featinana ad <lb/>
            africA nobis reliquid quae tamen postea omnia scripta ne — legatus <lb/>
            <hi rend="italic">falso repetiuit</hi> Arelate <hi rend="italic">Lat</hi>. 9 in animum <hi rend="italic">Coust</hi>. 11 eatotota <lb/>
            12 meta <hi rend="italic">Ooust.,</hi> me <hi rend="italic">Vv;</hi> et me <hi rend="italic">exp. Lat</hi>. 18 praecipit <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            15 ecclesiasticuB 18 quo] co 21 addi <hi rend="italic">Lat, et Coust</hi>. 24 exobto <lb/>
            25 aperire <hi rend="italic">coni. Lat.,</hi> me aperire <hi rend="italic">Cotut.,</hi> perire <hi rend="italic">V</hi> mea <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">Coust</hi>. 27 paci se <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> pacis et <hi rend="italic">Vv,</hi> paci <hi rend="italic">Coust</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            apud Mediolanium Arrii haereticam sententiam noluissent <lb/>
            damnare, de concilio iratis animis exierunt? horam si fas est <lb/>
            sententiis quale sit aut quid habeat commodare consensum <lb/>
            aequitas et clementia tua poterit aestimare. non est nouum <lb/>
            quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii adtemptatur,<lb n="5"/>
            manent litterae Alexandri episcopi olim ad Siluestrum <lb/>
            sanctae memoriae destinatae, quibus significant ante <lb/>
            ordinationem Athanasii undecim tam presbyteros quam etiam <lb/>
            diacones, quod Arrii haeresem sequerentur, se ecclesia eiecisse, <lb/>
            ex quibus nunc quidam extra ecclesiam catholicam foris positi<lb n="10"/>
            dicuntur sibi conciliabula inuenisse, quibus adseueratur etiam <lb/>
            Georgius in Alexandria per litteras communicare. quae ergo <lb/>
            potest pax esse, tranquillissime imperator, si exhibitis epi* <lb/>
            scopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium senlentiis <lb/>
            oboedire ? <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. manent <lb/>
            tegatorum litterae qui ad clementiam tuam fuerant destinati <lb/>
            quae nuper uenerunt, quibus significant propter turbationem <lb/>
            quidem omnium ecclesiarum se quidem ante succumbere <lb/>
            sententiis orientalium uoluisse, proposuisse tamen conditlonem, <lb n="20"/>
            ut, si idem Arrii haeresem condemnassent, hoc genere  <lb/>
            <add>es</add>se<add>ut</add> inclinati eorum sententiis oboedire. placitum, ut ipsi <lb/>
            significant, scriptura teste firmatur. itur in concilium, acci. <lb/>
            piunt cum deliberatione responsa Arrii doctrinam se damnare <lb/>
            non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione<lb n="25"/>
            esse priuandum. hinc iam clementia tua hoc quoque consideret, <lb/>
            recte catholicae religionis iure seruato an hominis catisa debeat <lb/>
            diligenter excusseque tractari.

<note rend="script" type="footnote"> 1 apot mediolanum <hi rend="italic">v</hi> her***cam noluissent <hi rend="italic">Vv</hi> 2 damnari <lb/>
            fort. fiмmisss.Ua1equid|∗∗∗∗∗∗∗∗∗ cOD1ll1o.łueqales <lb/>
             <lb/>
            sint aut quidqitid. habeant <hi rend="italic">lort</hi>. 4 c∗mt∗a stimare <unclear/>5 <unclear/>L. <lb/>
            <hi rend="italic">et Goust., n<foreign xml:lang="grc">ο̃</foreign> Vv</hi> athanasi 8 <unclear/>9 <lb/>
             ex <hi rend="italic">ecclesia fori</hi>. 18 exhibitis <hi rend="italic">Coust.,</hi> ex∗ibiti T1 Mn. v <unclear/>in (non <lb/>
            in <hi rend="italic">notis) et</hi> Baronius 16 alint paciebter 18 qbe turbaetionem<lb/>
             20 proposuisset tn. <hi rend="italic">i</hi> 21 condempnasset essent <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            se Vv, <hi rend="italic">om. Cbuit</hi>. 92 obedirent <hi rend="italic">Coust</hi>. 18 consillum 25 cemmunionS <lb/>
            ee 27 rectae 28 diligen*** r </note> 
<pb n="331"/>
             
</p><p>Vnde iterum atque iterum mansuetudinem tuam, animum <lb/>
            tuum deo deditum rogo per eius uirtutem, qui se in defensione <lb/>
            tua quantus sit uniuersis mortalibus adprobauit, habens <lb/>
            ante oculos eius beneficia qui imperium tuum in omnibus <lb/>
            regit, haec in coetu episcoporum diligenter facito omni cum <lb/>
            consideratione tractari, ut pacatis per te deo fauente temporibus <lb/>
            tranquillitate tua consentiente sic omnia discutiantur, ut <lb/>
            quae fuerint iudicio sacerdotum dei confirmata, cum constiterit <lb/>
            omnes in expositione fidei, quae inter tantos episcopos <lb/>
            apud Niciam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata <lb/>
            est, uniuersos consensisse, cum exemplo possint in posterum <lb/>
            custodiri, ut ipse saluator qui desuper mentis tuae <lb/>
            propositum intuetur in tanta rerum expeditione laetetur causam <lb/>
            fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non inmerito praeposuisse. <lb/>
            ad exorandam igitur mansuetudinem tuam, ut beniuolo <lb/>
            animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum <lb/>
            meum sanctum uirum Luciferum cum Pancratio conpresbytero <lb/>
            meo et Hilario diacono placuit proficisci, quos <lb/>
            credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum <lb/>
            non difficulter posse concilium impetrare. dei <lb/>
            omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac <lb/>
            religiosissime Auguste.

<note type="footnote"> 1 mansuaet∗∗∗∗∗∗ J tuum atque <hi rend="italic">animum Coust</hi>. rogamus <hi rend="italic">Cousi</hi>. <lb/>
            2 uirtute. . . . <hi rend="italic">| litterde quas Tiluis uidit in fine 6 linearum papyro <lb/>
            coopertae hodte legi nequeunt</hi> 3 sis adpro. . . . | habend V. <lb/>
            ut hafoens <hi rend="italic">Coust.;</hi> ut Otfl. <hi rend="italic">etiam v</hi> 4 tuum......... I 5 facit <lb/>
            . . . . . . . . . I sideratione facito <hi rend="italic">coni. Lat.,</hi> facias <hi rend="italic">Coust</hi>. (facit <hi rend="italic">etiam <lb/>
            v)</hi> 6 tractari <hi rend="italic">Óoust.,</hi> testari <hi rend="italic">Vv</hi> łauen. . . . . . [ tranquillitate <lb/>
            7 disc | ut 8 iuditio contiterit <hi rend="italic">Coust.,</hi> constituerint <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 9 expositionem <hi rend="italic">Coust</hi>. 10 aptA psentae 11 possent <lb/>
            12 cusdodiri 13 laetetur te <hi rend="italic">exspectes</hi> 17 prancatio conpresbitero <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> presbytero <hi rend="italic">Coust</hi>. 20 consilium , 22 auguste. EXPLIC. <lb/>
            </note>
</p><pb n="332"/></div><div n="8" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VIII.  ATHANASII EPISTVLA. </title></ab><ab><title type="sub">ATHAKASIVS SOLITARIAE VTTAE SТVDENТIВVS ET IN FIDE DEI BOBOBATIS AC DILECTISSIMIS FRATRIBVS IN DOMINO SALVTEM.i</title></ab><p rend="script">            Domino quidem gratias ago qui donauit uobis in eum credere, <lb n="5"/>
            ut cum sanctis etiam uos habeatis uitam perpetuam. quia <lb/>
            autem sunt quidam qui quae sunt Arii sapiunt circumeuntes  <lb/>
            monasteria propter nihil aliud, nisi ut quasi ad uos uenientes <lb/>
            et a nobis reuertentes simplices seducant, quidam autem sunt  <lb/>
            qui adfirmant quidem non se sapere illa quae sint Arii, pergunt <lb n="10"/>
            autem et pariter orant cum ipsis, necessario hortantibus sincerissimis <lb/>
            fratribus scribere studui, ut piam fidem quam in  <lb/>
            nobis dei gratia operatur sincere et sine dolo custodientes <lb/>
            non detis occasionem scandali fratribus; cum enim quis uos<lb/>
            n Christo fideles uiderit communicare cum talibus uel cum <lb n="15"/>
            eis pariter orare, utique opinantes indiscretum hoc esse incidunt <lb/>
            in caenum impietatis. ut ergo nihil tale fiat, sit ue<add>stra cura, <lb/>
            fratres</add> carissimi, eos quidem qui sapiunt quae sunt impieta(tis <lb/>
            Arrianae a)uertere, eos autem qui putantur quidem non sapere <lb/>
            quae sunt Arii, orant autem cum impiis deuitare, et maxime <lb n="20"/>
            quia quorum sensus execramur horum etiam communionem <lb/>
            conuenit fugere. si quis itaque uenit ad uos, si quidem adfert <lb/>
            secundum beatum Iohannem rectam doctrinam, dicite huic <lb/>
            aue et sicuti fratrem hunc talem suscipite; si quis autem is mulat <lb/>
            quidem confiteri se rectam fidem, apparet autem communicare<lb n="25"/>
            illis, huiusmodi hominem hortamini quidem abstinere <lb/>
            se a tali consuetudine et si quidem promiserit habetote et <lb/>
            hunc quasi fratrem. si uero contentioso animo perseuerauerit <lb/>
            et hunc quoque uitate. possibile quidem erat mihi etiam per I

<note rend="script" type="footnote"> VHL INCIP EXEMPLU EPISTULAE ATHANASI DB GRECO DT LA TRASLT <lb/>
            8 estndentib; 12 sci///bere 18 sincerem 15 cum <hi rend="italic">v,</hi> ***n <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            <lb/>
            16 hoc <hi rend="italic">v,</hi> *** <hi rend="italic">V</hi> * un ncidit 17 uestra cura fratres <hi rend="italic">suppleui,</hi> ne j - <lb/>
            ***** <hi rend="italic">V,</hi> uobis noluntas <hi rend="italic">v</hi> 18 impieta| ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗ uertere <hi rend="italic">V,</hi> impietatis <lb/>
            Arii auertere v 27 habitote </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            multa extendere epistulam adponenti ex scripturis diuinis formam <lb/>
            huiusmodi doctrinae, sed quia prudentes existentes praeuenitis <lb/>
            eos qui scribunt et magis abstinentiae intenti idonei estis <lb/>
            et alios docere, propterea breuiter tamquam diligens ad diligentes <lb/>
            dictaui, confidens quia sic degentes puram sinceramque <lb/>
            fidem seruabitis et illi iam uidentes quod non cum eis pariter <lb/>
            oratis percipient utilitatem, timentes ne forte tamquam impii <lb/>
            et qui (quae) illorum sapiunt deputentur.

<note type="footnote"> 8 qui quae (an qui quae illorum sunt?) <hi rend="italic">scripsi,</hi> qui <hi rend="italic">Vv</hi> rapiunt <hi rend="italic">V<lb/>
             m</hi>. 1, sapiant <hi rend="italic">v</hi> BIPLICIT\' </note> 


<pb n="334"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>