<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa001.opp-lat1:1-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa001.opp-lat1:1-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum omnibus perniciosis tuis conatibus aduertisses itum <lb/>
            obuiam cumque omnia machinamenta contra dei ecclesiam tua <lb/>
            repperisses cuncto dei populo reuelata, dixisti nos fuisse atque <lb n="5"/>
            esse inimicos pacis, hostes unitatis, aduersarios etiam fraternae <lb/>
            caritatis. si inter dei cultores et eius religionis inimicos nihil <lb/>
            esse debet inter, cur Moyses tempore quo uidit populum illum <lb/>
            carnalem Iudaicum, cuius tu sapientiam tenes, idololatriae <lb/>
            incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, <lb n="10"/>
            etiam stationem suam segregatam esse uoluit? quae ita esse <lb/>
            accipe scriptum: <hi rend="italic">et dixit dominus ad Moysen: dic filiis Israel, <lb/>
            uos populus durae ceruicis, uidete ne aliam plagam inducens<lb/>
             super uos deleam uos. nunc ergo deponite stolas gloriae uestrae <lb/>
            et ornamentum, et ostendam quae facturus sum uobis. et<lb n="15"/>
             abstulerunt filii Israel ornatum suum et stolas a monte Choreb,<lb/>
             et sumens tabernaculum Moyses fixit illud extra castra, longe <lb/>
            a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat<lb/>
             ut omnis quicumque quaerebat dominum ibat ad tabernaculum <lb/>
            testimonii foras extra castra. cum autem egrediebatur foras <lb n="20"/>
            de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque<lb/>
             ad ostium tabernaculi sui. considerabant euntem <lb/>
            Moysen, usque dum introiret tabernaculum; mox autem intro-</hi>

<note type="footnote"> 12 Ex. 33, 5—11 </note>

<note type="footnote"> 2 INCIPIT DE NON COHTTEXIENDO CUM HERBTicis <hi rend="italic">V;</hi> ad Constantium <lb/>
            Imperatorem <hi rend="italic">add. v</hi> 4 macmamenta <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 idololatriam 13 dure <lb/>
            <hi rend="italic">et ita non raro, in quibusdam vocabulis fere constanter</hi> ae <hi rend="italic">pro</hi> e <hi rend="italic">vel</hi> <lb/>
            e <hi rend="italic">pro</hi> ae 16 corep 17 ctstra <hi rend="italic">m. 1</hi> 19 adbernaculum <hi rend="italic">m. 1</hi> <lb/>
            20 egrediaebatur 23 moyse///nusq; (s <hi rend="italic">eras. uidetur)</hi> antem] cum <lb/>
            <hi rend="italic">add. v</hi> </note>

<note type="footnote"> 1* </note> <lb/>
             
<pb n="4"/>
            <hi rend="italic">isset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis et <lb/>
            stabat in ianua tabernaculi et loquebatur Moysi, et uidebat <lb/>
            omnis populus columnam nubis stantem in ianua tabernaculi,<lb/>
             et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium <lb/>
            tabernaculi, et locutus est dominus ad Moysen palam palam,<lb n="5"/>
            quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. minister autem <lb/>
            Hiesus filius Naue iunior non exiebat de tabernaculo</hi>. per <lb/>
            quod factum ostensum est uos in deum peccantes uitandos <lb/>
            secedendumque esse a uobis. sed inquit: ecce Moyses licet <lb/>
            alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum,<lb n="10"/>
            sed hortatus est eos corrigere uias errorum suorum <lb/>
            deo propitio. nec hi qui tuo sacrilegio misceri recusauerunt <lb/>
            desunt ab his officiis; dici etenim tibi cognoscis, nisi uias correxeris <lb/>
            tuas, quod sis in aeternum periturus. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Id quod ergo intendere coeperamus quo penitus possumus<lb n="15"/>
            perducere ad probationem, quotiens murmurauit populus contra <lb/>
            deum et insurrexerunt in Moysen, legisti deum dixisse ad <lb/>
            Moysen et Aaron: <hi rend="italic">secedite e medio populi huius indisciplinati, <lb/>
            contumaces, et disperdam eos ego</hi>. quid igitur nos uult facere <lb/>
            nisi ut uos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul<lb n="20"/>
            uobiscum sicut illi qui cum Chore Dathan et Abiron fuerant <lb/>
            coadunati pereamus? aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? <lb/>
            respice actus tuos circa domini exhibitos ecclesiam, <lb/>
            et inuenies quam sis indisciplinatus atque contumax. in Deuteronomio <lb/>
            dicit Moyses: <hi rend="italic">non ponetis ad eos testamentum neque <lb n="25"/>
            misereamini eis, neque tradetis eis filias uestras nuptum <lb/>
            neque dabis filio tuo filiam illius; seducet enim filium tuum <lb/>
            a me et seruiet diis alienis, et irascetur ira dominus in uos <lb/>
            et exterminabit te cito</hi>. cum haec mandet fieri, quomodo <lb/>
            possumus uobiscum conuenire, uobiscum pacem habere, cum <lb n="30"/>
            negatoribus unici dei filii? quomodo potueramus istam tuam <lb/>
            implere uoluntatem? cum deum uideas dixisse per Moysen

<note type="footnote"> 18 Num. 16, 21 25 Dent. 7, 2. 3 </note>

<note type="footnote"> 7 exibat <hi rend="italic">v</hi> 9 inquis <hi rend="italic">fort</hi>. 15 paenitus 17 legisti v, dixisti <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 18 aron m. 1 indisciplinati et <hi rend="italic">v</hi> 19 contumacis <hi rend="italic">Vx</hi> <lb/>
            21 core abiran 26 eis <hi rend="italic">scripsi,</hi> eius <hi rend="italic">V,</hi> eorum <hi rend="italic">v</hi> nubtum <lb/>
            27 seducet </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            de Moabitis, Ammonitis: <hi rend="italic">non salutabitis eos pacifice omnibus <lb/>
            diebus uitae tuae usque in aeternum</hi>. quomodo simul esse <lb/>
            Arriani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: <lb/>
            <hi rend="italic">non erit adultera ex filiabus Israel,</hi> et omni commoneat loco <lb/>
            ut omnis adulter interficiatur productus ad portam lapidibus: <lb n="5"/>
            <hi rend="italic">et tolletis,</hi> inquit, <hi rend="italic">inicum a uobismet ipsis</hi>. si carnale adulterium <lb/>
            dicit ita execrari deum, ut iusserit omnes puniri adulteros, <lb/>
            quanto magis adulterium uestrum spiritale execretur dominus <lb/>
            necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi. cum apostaticis <lb/>
            non potueramus conuenire Christiani, quando dixisse inueniamus <lb n="10"/>
            spiritum sanctum per Moysen: <hi rend="italic">aperiet tibi deus <lb/>
            thesaurum caelestem optimum dare tibi pluuiam terrae tuae, <lb/>
            in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis <lb/>
            gentes multas, tu autem non feneraberis et proeliabis <lb/>
            gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te dominus <lb n="15"/>
            deus tuus in caput et non in cauda, et eris supra et non<lb/>
             subtus, si audieris mandatum domini dei tui, quodcumque <lb/>
            ego mando tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab <lb/>
            omni sermone quem ego mando tibi hodie dextra aut sinistra</hi>. <lb/>
            quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arrianis nobis poterat <lb n="20"/>
            conuenire, quando uideas non nos benedictos esse potuisse, nisi <lb/>
            quia non abierimus post idololatriam tuam, nisi quia execrati <lb/>
            fuerimus haeresim uestram Arrianorum, sicuti et omnium <lb/>
            execramur haereticorum, nisi quia tales uos iudicauerimus <lb/>
            atque habeamus quales et ethnicos, cultores uidelicet omnium <lb n="25"/>
            daemonum, nisi quia sic te fuerimus abominantes quomodo et <lb/>
            Iudaeos, qui inueniuntur esse sine deo, ex quo unicum negauerint <lb/>
            filium dei ? apud Hiesum Naue, <hi rend="italic">at ubi audiuit,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">populus uocem tubarum, iubilauit uniuersus populus iubilo</hi>

<note type="footnote"> 1 Deut. 23, 6 4 ib. 17 6 ib. 24, 7 11 ib. 28, 12. <lb/>
            13 28 Ios. 6, 19-22 </note>

<note type="footnote"> 1 moabitidis ammanidis 4 adulter 8 exsecretur <hi rend="italic">Latinius,</hi> <lb/>
            eisecratur (s <hi rend="italic">ex</hi> c <hi rend="italic">corr.) V</hi> 10 conueniri 12 thesauro caeleste <lb/>
            17 mandatis <hi rend="italic">scr. Coleti</hi> 18 mandabo <hi rend="italic">v Mdiae sic pltrumque in hac<lb/>
             voce</hi> 20 arrianis <hi rend="italic">sic longe plurimis locis duabus, raro una</hi> r <hi rend="italic">nomina</hi> <lb/>
            Arrius Arrianus <hi rend="italic">exh. V, quod scmel monuisse sufficiat</hi> 24 hereticorum <lb/>
            <hi rend="italic">.ita saepius</hi> 25 athnicos </note><lb/>
             
<pb n="6"/>
            <hi rend="italic">magno, et ceciderunt uniuersi muri ciuitatis in circuitu, et<lb/>
             ascendit uniuersus populus in ciuitatem unusquisque coram<lb/>
             aduersariis suis et inuaserunt ciuitatem et anathematizauerunt<lb/>
             eam et quaecumque erant in ciuitate, a uiro usque ad mulierem, <lb/>
            a iuuene usque ad senem et</hi> usque <hi rend="italic">ad uitulum et usque<lb n="5"/>
            ad subiunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus iuuenibus <lb/>
            qui explorauerant dixit Hiesus: introite</hi> in <hi rend="italic">domum <lb/>
            mulieris et producite eam et quaecumque sunt eius. et introierunt <lb/>
            duo iuuenes, qui explorauerant ciuitatem, in domum <lb/>
            mulieris et eduxerunt Raab meretricem et patrem eius et<lb n="10"/>
            matrem et fratres eius et quaecumque erant illius et omnem <lb/>
            cognationem eius, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, <lb/>
            et ciuitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea,</hi> <lb/>
            et infra: <hi rend="italic">Raab meretricem et omnem domum patris eius uiuificauit<lb/>
             Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum<lb n="15"/>
            diem</hi>. quando igitur uideas omnes in ciuitate Hiericho inhabitantes <lb/>
            ore punitos gladii, omnem incensam ciuitatem, quomodo putasti <lb/>
            nos potuisse tecum conuenire cum haeretico, quandoquidem <lb/>
            plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, <lb/>
            aduerteremus? quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae <lb n="20"/>
            tuae conuenire Arrianis, quando uideas nullum ad uitam reseruatum <lb/>
            in ciuitate in qua idololatres morabantur nisi tantum <lb/>
            Raab, propterea quod crederet esse dominum nostrum totum <lb/>
            potentem, idololatriam uero, in qua confidebat populus in <lb/>
            Hiericho constitutus, quod fuisset errore inuenta humano ? <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo potueramus uobiscum conuenire, quando in <lb/>
            Regnorum tertio scriptum sit libro nec domos uestras esse <lb/>
            calcandas nec cibos uobiscum sumendos neque aquam accipiendam <lb/>
            a uobis? haec ita esse aperit sacra scriptura: <hi rend="italic">et<lb/>
            factum est,</hi> dicit de illo coapostata tuo, <hi rend="italic">uerbum hominis dei,</hi> <lb n="30"/>
            et infra: <hi rend="italic">et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite <lb/>
            eum, et arida facta est manus regis, quam extendit</hi>

<note type="footnote">14 Ios. 6, 24 29 m Beg. 18, 4 81 ib. 4-9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> U <lb/>
            2 eorum 6 subitmctorio 11 queeumq; 18 nos] non <lb/>
            22 ciuita1® idololatrae « <hi rend="italic">24 idololatria exspectes</hi> 30 quoaposiata <lb/>
            uerbum <hi rend="italic">v,</hi> uerba <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="7"/>
            <hi rend="italic">in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum <lb/>
            est et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum quod<lb/>
             dixit homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit <lb/>
            homini dei: roga a facie domini dei tui, ut reuertatur manus <lb/>
            mea ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa <lb n="5"/>
            est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, <lb/>
            et locutus est rex ad hominem dei et dixit: intra mecum in <lb/>
            domum et prande, et dabo tibi munera. et dixit homo dei <lb/>
            ad regem: nec si mihi dimidiam domum tuam, non intrabo <lb/>
            tecum nec manducabo panem nec bibam aquam in hoc loco,<lb n="10"/>
             quoniam sic praecepit mihi dominus in uerbo dicens: non <lb/>
            manducabis panem et non bibes aquam, et non reuerteris in <lb/>
            uia qua iueris in ea</hi>. quomodo uobiscum poteramus conuenire <lb/>
            ad deum adorandum, cum iste homo dei qui a deo obiurgandum <lb/>
            Hieroboam regem fuerat missus quoniam per illum, <lb n="15"/>
            qui dictus est propheta, circumscriptus fuerit, tam grauis <lb/>
            circa illum uindicta processerit? <hi rend="italic">et abiit,</hi> inquit post haec <lb/>
            scriptura de illo homine dei, <hi rend="italic">per aliam uiam et non est <lb/>
            reuersus per uiam quam uenerat in Bethel, et uenerunt filii <lb/>
            eius et nuntiauerunt ei omnia opera quae fecerat homo dei <lb n="20"/>
            die illo in Bethel et uerba quae locutus est regi, et auerterunt <lb/>
            faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens:<lb/>
             qua uia abiit? et demonstrauerunt filii eius uiam per quam<lb/>
             ierat homo dei qui uenerat ex Iuda, et dixit filiis suis: <lb/>
            sternite mihi asinam; et strauerunt ei, et ascendit super illam <lb n="25"/>
            et abiit post hominem dei et inuenit eum sedentem sub arbore <lb/>
            ilicis et dixit ei:</hi> si <hi rend="italic">tu es homo dei qui uenisti ex Iuda? <lb/>
             et dixit: ego sum. et dixit ei: ueni mecum et manduca panem; <lb/>
            et dixit: non possum reuerti tecum neque manducare panem</hi>

<note type="footnote"> 17 m Reg. 13, 10-28 </note>

<note type="footnote"> 9 dimidiam] dares <hi rend="italic">add. verso</hi> ant., des <hi rend="italic">Latinius</hi> 12 manducamus <lb/>
            panem <hi rend="italic">ex</hi> manducamus anem <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> bi∗bes 13 uia (i <hi rend="italic">ex</hi> tt) <lb/>
            iberis <hi rend="italic">V,</hi> ibis <hi rend="italic">v</hi> potueramus <hi rend="italic">v</hi> 14 ad obiurgandum <hi rend="italic">exspectes, sed cf. <lb/>
            Eugippii Vito Seu. V 3</hi> uirum dei misit consulendum 15 fuerat <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            fuerit <hi rend="italic">V</hi> 16 dicturas <hi rend="italic">Vv, em. Latinius</hi> 18 homini 19 qua v <lb/>
            et — <hi rend="italic">l</hi>. 22 auerterunt in <hi rend="italic">ras</hi>. 20 operaque 21 in die illo bethel <lb/>
            28 habiit </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
            <hi rend="italic">neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi <lb/>
            in uerbo dominus dicens: non manducabis panem ibi et non <lb/>
            bibes aquam ibi et non reuerteris inde per uiam quam ieris. <lb/>
            et dixit ad eum: et ego prophetes sum sicuti et tu, et angelus <lb/>
            locutus est ad me in uerbo domini dicens: reduc eum ad te<lb n="5"/>
            in domum tuam et manducet panem et bibat aquam. et<lb/>
             mentitus est illi et reduxit eum, et manducauit panem in domo <lb/>
            eius et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam <lb/>
            uerbum domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit <lb/>
            ad hominem dei qui uenerat ex Iuda dicens: haec dicit<lb n="10"/>
            dominus propter quod exacerbasti uerbum domini et non <lb/>
            custodisti praeceptum quod praecepit tibi dominus deus tuus, <lb/>
            et redisti et manducasti panem et bibisti aquam in hoc loco, <lb/>
            de quo locutus est ad te dicens : non manducabis panem neque<lb/>
             bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum<lb n="15"/>
            patrum tuorum. et factum est, postquam manducauit panem<lb/>
             et bibit aquam, et strauerunt ei asinam et reuersus est et<lb/>
             abiit, et inuenit eum leo in uia et occidit eum, et erat corpus<lb/>
             eius proiectum in uia, et asina stabat ad eum et leo stabat<lb/>
             ad corpus ipsius, et uenerunt uiri ciuitatis illius et locuti sunt<lb n="20"/>
             in ciuitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum<lb/>
             audissent qui reduxerant eum de uia, dixit: hic est homo<lb/>
             dei qui exacerbauit uerbum domini; et abiit et inuenit corpus<lb/>
             eius proiectum in uia. et asina et leo stabat super corpus, <lb/>
            eius et leo non edit corpus illius neque insiluit in asinam</hi>. <lb n="25"/>
            si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et <lb/>
            potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, <lb/>
            quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem <lb/>
            scimus haereticum, quem nouimus esse negatorem unici filii <lb/>
            dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias, si uobiscum <lb n="30"/>
            Arrianis precem fudissemus, si denique passi nos fuissemus <lb/>
            omnia quae celebramus domini sacerdotes cum pseudoepiscopis <lb/>
            Arrianis tuis celebrare? interea sic te fuisse ad nos <lb/>
            circumscribendos inmissum, ut ad illum dei hominem fuerit

<note type="footnote"> 4 prophetis sicut <hi rend="italic">v</hi> 5 reduc* (e <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 ei 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> <lb/>
            26 representatum (e <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">in hac uoce plerumque)</hi> 27 sumsisset <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> aput 31 passi <hi rend="italic">scripsi,</hi> passos <hi rend="italic">Vv</hi> 82 caelebramus </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere <lb/>
            amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam <lb/>
            se esse dicebat ad circumueniendum innocentem, ita <lb/>
            et tu cum non sis Christianus, sed sis Arrianus, finxisti te <lb/>
            Christianum ad nos inretiendos. deinde cum pacem semper <lb n="5"/>
            habuerit domini ecclesia et uos atque omnium sectarum haereticos <lb/>
            foras abiecerit, dixisti: <hi rend="italic">pacem uolo firmari in meo imperio, <lb/>
            </hi> cupiens uiolare in nobis pacem dominicam, scindere <lb/>
            desiderans dei populum, procurans haeresi tuae, ad quam <lb/>
            nos omnes facere sis optans transitum; sic mentitus es dei <lb n="10"/>
            te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae <lb/>
            causa dixisti, quomodo et ille pseudoprophetes qui dicebat: <lb/>
            <hi rend="italic">redi mecum, quia et ego prophetes sum domini, et dixit mihi <lb/>
            angelus</hi>. sic, inquam, mentitus es, quando dixisti quo potuisses <lb/>
            deo placere hoc te adgressum facere, siquidem tu singulos <lb n="15"/>
            catholicos episcopos communioni iungere fueris laborans <lb/>
            Arrianorum. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo tecum ac cum tuis coarrianis potuit conuenire <lb/>
            Christianis, quando ad Iosaphat regem deum haec dixisse <lb/>
            cernas, cur Achab idololatrem in amicitias acceperit, cur ad <lb n="20"/>
            bellum cum domini processerit inimico? posteaquam etenim <lb/>
            ille Achab consacrilegus tuus secundum uerbum dei fuisset <lb/>
            in bello letali percussus plaga et Iosaphat, quia ex toto corde, <lb/>
            ad deum proclamauerat, fuisset domui suae repraesentatus, <lb/>
            loquitur scriptura sancta exisse ante faciem eius Ieu filium <lb n="25"/>
            Anani, qui fuerit uidens, atque dixisse talia: <hi rend="italic">si peccatorem <lb/>
            illum adiuuis et eorum qui oderunt dominum amicus es, in <lb/>
            hoc super te irae a facie domini, sed sermones boni inuenti <lb/>
            sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor <lb/>
            tuum ad requirendum dominum</hi>. si illi haec dicuntur, quae <lb n="30"/>
            nobis dicerentur, si tecum cum haeretico dei aduersario amici

<note type="footnote"> 13 m Beg. 13, 18 26 n Par. 19, 2. 3 </note>

<note type="footnote"> 3 circaeniendom 6 ecclesia/// 9 atquam 10 obtans <lb/>
            12 pseudoprophetis 13 prophetis 14 es <hi rend="italic">ex</hi> est <hi rend="italic">corr</hi>. 19 dm<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> V, <lb/>
            dominum <hi rend="italic">v</hi> dixisses 20 acab idolatrem <hi rend="italic">V,</hi> idololatram <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            26 annani 27 adiunas <hi rend="italic">v</hi> 29 abstilisti 31 cum <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: <hi rend="italic">ego non sum <lb/>
            dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel</hi>? quomodo non <lb/>
            es inimicus. qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis <lb/>
            inpugnans religionem dei, sicut ille inpugnauerit, sic persequaris <lb/>
            domum eius, sicut ille persecutus sit. quomodo tecum<lb n="5"/>
            ac cum tuis potuit nobis conuenire, cum isti deo deuoto <lb/>
            regi, cur Ochoziae regi Israel iunctus fuisset in amicitiis, fuerit <lb/>
            per prophetam increpitum a deo? <hi rend="italic">et iunxit,</hi> inquit, <hi rend="italic">amicitiam <lb/>
            Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, ipse inique <lb/>
            coepit facere et communicauit eum secum ut faceret naues,<lb n="10"/>
            quibus iret in Tharsis. et fecit naues in Asion Gaber, et prophetauit<lb/>
             Elieser filius Oziae ex Marea super Iosaphat dicens :<lb/>
             • in eo, quod communicasti Ochoziae, confregit dominus operam<lb/>
             tuam, et contritae sunt naues tuae et non poterunt ire Tharsis</hi>. <lb/>
            si illi illa dicuntur a domino, quod ad fabricam nauium socium<lb n="15"/>
            habuisset uiae perditionis regem, quid nobis dici posset, si <lb/>
            te destructorem domus eius, te catholicae fidei persecutorem <lb/>
            amicum dei sacerdotes haberemus? si illius operam confregit, <lb/>
            cur iniquo fuisset iunctus, uero nos iam ipsi fulmine fuissemus <lb/>
            credo dissipati, cur tibi blasphemo nosmet iunxissemus. quomodo<lb n="20"/>
            potueramus nos, cum simus serui dei, uos uero serui <lb/>
            diaboli, in unum conuenire, quando sic inter nos et uos separatum <lb/>
            esse uoluerit deus, quomodo inter lumen et tenebras, <lb/>
            inter uitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter <lb/>
            sanctos angelos dei qui sunt semper clementiam eius magnificantes <lb n="25"/>
            et inter illos apostatas quos in aeternum tecum uisurus <lb/>
            eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? quomodo, inquam, <lb/>
            nos. uobiscum esse potueramus dei serui cum seruis antichristi? <lb/>
            quando Amasiae regi fuerit dictum a deo in secundo <lb/>
            Subrelictorum libro: <hi rend="italic">non ibit tecum exercitus Israel, quia non</hi>

<note type="footnote"> 8 n Par. 20, 35—37 30 ib. 25, 7. 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            4 inpugnas 8 increpitns F, increpatum <hi rend="italic">v</hi> 9 iosaphat; <hi rend="italic">sic <lb/>
            l. 12</hi> israhel <hi rend="italic">(plerumque</hi> isrf) 10 cepit eum <hi rend="italic">exp. Tilius</hi> in <lb/>
            sio <lb/>
            <hi rend="italic">notis</hi> ut <hi rend="italic">v,</hi> et <hi rend="italic">V</hi> 11 thar I Gabar <hi rend="italic">v</hi> 14 potuerant <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            irae 15 sotium 20 ccedo m. 1 iuncxissem, 24 dulcem <lb/>
            29 fuerat <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="11"/>
            <hi rend="italic">deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaueris<lb/>
             praeualere in istis, in fugam conuertet te dominus ante <lb/>
            inimicos, quia est uirtus a domino</hi>. quonam modo resisteremus <lb/>
            contra diabolum, si in tanto scelere uestro curreremus uobiscum <lb/>
            cum hostibus dei, cum hominibus inuentis sine notitia <lb n="5"/>
            dei, cum deum non habentibus, in quos cateruam sciamus <lb/>
            esse daemonum? neque enim potestis uos esse negatores <lb/>
            unici filii dei sine daemoniis, cum blasphemare uos non faciant <lb/>
            nisi illi qui uestra caecauerint corda, ne uidelicet possit a <lb/>
            uobis ueritas conprehendi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Numquidnam potueramus in uestra demorari parte, <lb/>
            consentire uestris flagitiosissimis meditationibus, cum per Dauid <lb/>
            gloriosum dicat spiritus sanctus non esse beatos nisi eos qui <lb/>
            se abstraxerint a uobis unici filii dei negatoribus, eos qui <lb/>
            serpentinis cogitationibus uestris non se miscuerint beatos <lb n="15"/>
            tantum mansuros? <hi rend="italic">beatus qui non abiit in consilio impiorum<lb/>
             et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae<lb/>
             non sedit</hi>. quomodo esset uobis et nobis unius loci conuentioulum? <lb/>
            cum audias item Dauid dicere in psalmo sexto: <lb/>
            <hi rend="italic">discedite a Me, qui operamini iniquitatem</hi>. si non operamini <lb n="20"/>
            Arriani iniquitatem, iudica tu princeps in sacrilegio Arrianorum, <lb/>
            qui cum dicamus nos Christianos., horribili animositate persequeris. <lb/>
            recte igitur scias nos fecisse recedendo a nobis deo <lb/>
            odibilibus. quomodo etenim nos in coetu uestro omnibus <lb/>
            facinoribus infecto manere et non uos pestes ac lues fugere <lb n="25"/>
            decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in uicesimo <lb/>
            quinto psalmo: <hi rend="italic">quoniam misericordia tua ante oculos</hi> meos <lb/>
            <hi rend="italic">est, et conplacui in ueritate tua. non sedi in concilio uanitatis <lb/>
            et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui ecclesiam <lb/>
            malignantium et cum impiis non sedebo</hi>. si non est concilium

<note type="footnote"> 16 Ps. 1, 1 27 Ps. i5, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 effrem 3 quonam modo <hi rend="italic">scripsi,</hi> qm modo <hi rend="italic">V (i. e</hi>. quoniam modo), <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">v</hi> 7 demonum <hi rend="italic">m. 1</hi> 9 cecanerint <hi rend="italic">et saepius in hac uoce</hi> <lb/>
            10 nobis <hi rend="italic">v</hi> 11 numquitnam 16 habiit 23 nos* (t? <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            24 cetu 29 ecclesia 30 concilium <hi rend="italic">v,</hi> consilium <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="12"/>
            uestrum uanitatis, conuince me. non est uanum concilium, in <lb/>
            quo omne consilium non est, nisi ut dei negetur filius, ut <lb/>
            deus pater non esse uerus pater defendatur, ut spiritus sanctus <lb/>
            paracletus non esse uerus dei spiritus adseueretur, ut apostolica <lb/>
            atque euangelica traditio destruatur, ut traditio Arrii<lb n="5"/>
            firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus <lb/>
            haereticis et ethnicis atque Iudaeis possit laetitiam conquirere <lb/>
            magnam; gaudent cuncti dei religionis execratores, <lb/>
            quod enim te uideant imperatorem uoti sui rem exequentem, <lb/>
            quod enim te extitisse unici filii dei negatorem et eius seruorum<lb n="10"/>
            aduertant persecutorem. hoc est concilium quod magnopere <lb/>
            omnibus uiribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc <lb/>
            utique ut omnis auctoritas scripturarum sacrarum tui imperii <lb/>
            auctoritate soluatur, ut omnis sepeliri possit ueritas, ut mendacia <lb/>
            detestandae commentationis uestrae possint uideri uera. <lb n="15"/>
            haec sunt meditationis uestrae in illo egregio concilio per <lb/>
            tuam adunato potentiam. propterea odis nos, quia concilium <lb/>
            uestrum malignantium exsecremur, propterea in exilio sumus, <lb/>
            propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur <lb/>
            conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti <lb n="20"/>
            custodia. huius rei causa nullus ad nos uisendos admittitur <lb/>
            hominum, quia uidelicet noluerimus uobiscum impiis sacrilegis <lb/>
            ullam scelerum uestrorum habere societatem, uobiscum <lb/>
            de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad deum, <lb/>
            ne scilicet uobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus<lb n="25"/>
            segregati de uestro nefario concilio, de uestra iniqua conspiratione. <lb/>
            ait enim in uicesimo septimo <hi rend="italic">psalmo: exaudi, <lb/>
            domine, uocem deprecationis meae, cum oro ad te, cum extollo <lb/>
            manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum<lb/>
            peccatoribus animam meam et cum operantibus iniquitatem</hi>

<note type="footnote"> 27 Ps. 27, 2-4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 consilium <hi rend="italic">Vv</hi> 5 atque <hi rend="italic">V,</hi> et <hi rend="italic">v</hi> 6 alint 8 cunti M. 1 <lb/>
            execretores <hi rend="italic">m. 1</hi> 14 mendatia <hi rend="italic">ut saepius</hi> 15 uidere 16 meditationes <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 19 carce 22 uoluerimus 25 uofccum (uob <hi rend="italic">in ras.) <lb/>
            V, om. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="13"/>
            <hi rend="italic">ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo <lb/>
            suo, mala autem sunt in cordibus eorum. da illis secundum <lb/>
            opera illorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum, <lb/>
            secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde <lb/>
            retributionem eorum ipsis</hi>. propterea odimur a te, Constanti, <lb n="5"/>
            quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore <lb/>
            prophetae de te ac tuis propter nequam uestram operam, quae <lb/>
            , dicantur de Iudaeis quorum imitator extiteris. si non es tu <lb/>
            Constantius imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt <lb/>
            mala cogitamenta, nisi ut dei negatus fuisset filius, nisi ut <lb n="10"/>
            apostolica atque euangelica fides fuisset destructa, aedificata <lb/>
            uero fuisset Arriana haeresis uestra, nisi ut omnes tibi <lb/>
            non adquiescentes fuissent deportati, proscripti, uarie excarnificati, <lb/>
            ad ultimum interfecti? et idcirco spiritus sanctus te ac <lb/>
            tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi <lb n="15"/>
            nostri: <hi rend="italic">cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his <lb/>
            qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in <lb/>
            corde eorum</hi>. nobis dicebas: <hi rend="italic">pacem uolo fieri,</hi> et in corde <lb/>
            tuo manens aduersarius religionis nostrae cogitabat\' per te <lb/>
            facere nos idololatres; unde et uere recepturus eris secundum <lb n="20"/>
            operam tuam, secundum nequitiam studiorum uestrorum, nisi <lb/>
            tibi feceris esse prospectum. uitauimus ac sumus uitantes <lb/>
            consilium uestrum, quod contra deum factum est ac fit, quorum <lb/>
            tunc iam uidens meditationes spiritus sanctus dixerit ore <lb/>
            Dauid in tricesimo secundo psalmo: <hi rend="italic">dominus dissipauit consilia<lb n="25"/>
             gentium., reprobat autem cogitationes populorum et reprobat<lb/>
             consilia principum</hi>. consilia uero uestra contra suam <lb/>
            prolata ecclesiam reprobat deus; nec enim potest odire populum <lb/>
            suum, hereditatem suam, et amare uos filios pestilentiae, <lb/>
            uos persecutores seruorum suorum.

<note type="footnote"> 16 Ps. 27, 8 25 Ps. 82, 10, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 suo <hi rend="italic">ex</hi> tuo <hi rend="italic">m. 2</hi> 6 qm in <hi rend="italic">ras,</hi> 9 costantius 11 dettructa <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 12 heresis <hi rend="italic">fere constawter</hi> uestrę 13 uariae 16 <hi rend="italic">cum v,</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">V</hi> 20 idololatras <hi rend="italic">v</hi> 23 concilium <hi rend="italic">fort</hi>. 25 xzxmo 28 prolatam </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="14"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dixisti: <hi rend="italic">facite pacem cum episcopis sectae meae Arrianis,<lb/>
             et estote in unum ;</hi> et dicit dei spiritus per Salomonem in <lb/>
            Prouerbiis: <hi rend="italic">uias impiorum noli, noli exequi neque aemuleris <lb/>
            uiam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, <lb/>
            ne superuenias illuc. declina autem ab ea et demuta; non</hi><hi rend="italic"><lb n="5"/>
             enim dormient, nisi male fecerint; ablatus est enim somnus <lb/>
            ab eis, et non dormiunt. hi enim cibantur</hi> cibis <hi rend="italic">impietatis, <lb/>
            uino autem iniquo inebriantur. nam uiae iustorum similiter<lb/>
             ut lux fulgebunt, procedunt et inluminant, donec corrigat dies. <lb/>
             uiae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt</hi>.<lb n="10"/>
            quomodo uobiscum Arrianis societatem poteramus habere, cum <lb/>
            adulteris spiritalibus? qui scriptum retineamus: <hi rend="italic">noli te intendere <lb/>
            fallaci mulieri; mel enim distillat a labiis mulieris <lb/>
            meretricis, quae ad tempus inpinguat fauces tuas, nouissime<lb/>
             autem amarius fdle inuenies et acutius magis quam gladius<lb n="15"/>
            ex utraque parte acutus; insipientes autem pedes deducunt <lb/>
            utentes ea cum morte ad inferos</hi>. sed quid dicis haec propter <lb/>
            carnis adulteria dicta? si propter carnis adulteria esse adstruis <lb/>
            haec dicta, quanto magis fugiendi uos estis spiritales <lb/>
            adulteri, ne per Arrianam haeresim uestram meretricem spiritalem<lb n="20"/>
            haec super nos quae dicuntur ueniant? dulce etenim <lb/>
            quibusdam uidetur quod tibi regi in amicitias iungantur suscipiendo <lb/>
            haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum <lb/>
            torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire <lb/>
            qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: <hi rend="italic">uae nobis qui Constantium<lb n="25"/>
            imperatorem deo praeposuerimus</hi>. conuenire nobis <lb/>
            et uobis quomodo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon: <lb/>
            <hi rend="italic">eice de consilio pestilentiam, et exiet cum illo contentio,</hi> et: <hi rend="italic">ne <lb/>
            imitatus fueris malos uiros neque desideres esse cum illis; <lb/>
            falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum locuntur,</hi>

<note type="footnote">3 Prou. 4, 14-19 18 ib. 5, 8--5 28 ib. 22, 10 28 ib. <lb/>
            24, 12. </note>

<note type="footnote"> 5 demuta <hi rend="italic">V,</hi> deuita <hi rend="italic">v</hi> 12 nolite <hi rend="italic">v, <foreign xml:lang="grc">μὴ πρ</foreign>ó<foreign xml:lang="grc">σεχε</foreign> LXX</hi> 14 inpingat <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> 16 insipientiae <hi rend="italic">coni, Latinius; <foreign xml:lang="grc">τη̃ς</foreign> yaq <foreign xml:lang="grc">ἀϕροσὑνης</foreign> oi <foreign xml:lang="grc">π</foreign>ó<foreign xml:lang="grc">δες</foreign> <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">ϰατἀ</foreign>yov<foreign xml:lang="grc">σι</foreign> zovs <foreign xml:lang="grc">χρϖμένο</foreign>v<foreign xml:lang="grc">ς α</foreign>v<foreign xml:lang="grc">̀τῃ̃</foreign> LXX</hi> 19fogienti <hi rend="italic">m. 1</hi> 22 quotibi <lb/>
            24 gehenne 28 peatilentem <hi rend="italic">v</hi> IIIa <hi rend="italic">fort</hi>. 80 meditantur </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="15"/>
            et: <hi rend="italic">noli adplicare impium ad pascua iusti, neque seducaris <lb/>
            saturitate uentris. septies enim cadit iustus et resurget, impii <lb/>
            autem infirmabuntur in malis</hi>. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum superbis et praeuaricatoribus, cum eis qui uolueritis <lb/>
            cum Iuda Scarioth inueniri quam cum beatissimis prophetis <lb n="5"/>
            apostolis atque martyribus quomodo esse possumus? <lb/>
            cum audiam in centesimo psalmo: <hi rend="italic">deambulabam in innocentia <lb/>
            cordis mei in media domo tua. non proponebam ante oculos<lb/>
             meos rem malam, facientes praeuaricationes odiui, non adhaesit <lb/>
            mihi cor prauum, declinantes a me malignos non agnoscebam;<lb n="10"/>
             detrahentem aduersus proximos suos occulte, eum persequebar; <lb/>
            superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul<lb/>
             non edebam,</hi> et in psalmo centesimo octauo <hi rend="italic">decimo: iniquos<lb/>
             odio habui et legem tuam dilexi</hi>. cum sitis iniqui, quippe <lb/>
            negatores unici filii dei, cum odiri uos oporteat a nobis, <lb n="15"/>
            propterea quod uiam ueritatis relinquentes conprehenderitis <lb/>
            omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen ire delegeritis <lb/>
            in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, <lb/>
            tibi dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium <lb/>
            fomiti, potueramus esse carissimi ? quomodo familiares amici, <lb n="20"/>
            ut sunt Valens, Vrsacius, Epictetus, Saturninus et ceteri? <lb/>
            e quo numero tamenetsi uiderint in quam inciderint foueam, <lb/>
            certi tamen tecum deligerent interire, dummodo regni tui inanem <lb/>
            pulchritudinem una perfruantur tecum. nos quomodo <lb/>
            tecum esse potueramus, qui ista quae illi tecum frui elegerunt <lb n="25"/>
            habeamus exosa, homines qui ad illa consequenda <lb/>
            tendamus quae sunt in perpetuum mansura? qua de re nobis <lb/>
            ac uobis non conuenit? nempe quia noluerimus suscipere <lb/>
            haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Arriani. <lb/>
            quis est autem nisi qui sit, ut uos estis Arriani, inpos mentis, <lb n="30"/>
            qui derelinquat domum dei et eat ad diaboli monumentum?

<note type="footnote">1 Pron. 24, 15. 16 7 Ps. 100, 2--.5 13 Ps. 118, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">scripsi,</hi> tu Vo, tum <hi rend="italic">Coleti</hi> 7 innocentiam 11 detrahentes <lb/>
            21 sint 28 deligerent <hi rend="italic">scripsi (an</hi> delegerunt?), diligerent <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 25 istam 27 tendamus <hi rend="italic">scripsi,</hi> tendam <hi rend="italic">V,</hi> tendant <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            di » <lb/>
            30 situt <hi rend="italic">V,</hi> sicut <hi rend="italic">v</hi> 31 eat ad diaboli <hi rend="italic">scripsi,</hi> ead aboli <hi rend="italic">V corr. m. 2,</hi> <lb/>
            eam dat diaboli <hi rend="italic">v</hi> </note> 
<pb n="16"/>
             
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Idcirco autem apud te odio laboramus, quia fuerimus <lb/>
            metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis quae <lb/>
            sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Iudaeis quos incusat <lb/>
            Hieremias dicens: <hi rend="italic">audite uerbum domini, domus Iacob et <lb/>
            omnis domus Israel. haec dicit dominus: quid inuenerunt in<lb n="5"/>
            me patres uestri contumaciae, quod recesserunt longe a me et <lb/>
            abierunt post superuacua, et frustrati sunt et non dixerunt: <lb/>
            ubi est deus qui liberauit nos de terra Aegypti, qui eduxit<lb/>
             nos ducatum praebens in deserto in terra inculta et ignota et <lb/>
            in terra sine aqua et sine fructu, in terra in qua nemo commeauit<lb n="10"/>
            uir neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit <lb/>
            uos in Carmelum, ut manducaretis fructum eius et bona eius, <lb/>
            et intrastis et coinquinastis terram, et hereditatem meam <lb/>
            posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: ubi <lb/>
            est dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores<lb n="15"/>
            impie egerunt in me, et prophetae prophetauerunt in Baal, <lb/>
            et post inutilia abierunt</hi>. noluimus haec audire opprobria, <lb/>
            unde et fugiendum diximus te ac tuos. neque enim conuenire <lb/>
            poterat dei domesticis uobiscum alienigenis, cum uideamus <lb/>
            dictum a deo conperfido tuo illi populo carnali: <hi rend="italic">auerte pedem<lb n="20"/>
            tuum ab aspera uia et faucem tuam a siti. quae autem <lb/>
            dixit: confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat</hi>. <lb/>
            post uos ergo exteros, post uos allophilos non solum non ire <lb/>
            uoluimus, sed et anathema uobis filiis pestilentiae ac tenebrarum <lb/>
            diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque euangelica<lb n="25"/>
            fide derelinqueremusque uiam quam tenuerunt Abraham <lb/>
            Isaac et Iacob beatissimi, Abel Enoch Noe et cuncti prophetae <lb/>
            apostoli atque martyres, haec etiam dicta fuissent a <lb/>
            deo de nobis, quae dicta sunt de conblasphemis tuis Iudaeis: <lb/>
            <hi rend="italic">quemadmodum confunditur fur, cum conprehensus fuerit, sic <lb n="30"/>
            confundentur filii Israel ipsi et reges eorum et principes<lb/>
             ipsorum et sacerdotes ipsorum et prophetae</hi>. noluimus esse <lb/>
            \'

<note type="footnote"> 4 Hier. 2, 4-8 20 ib. 2, 25 30 ib. 2, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 aput 8 egypti <hi rend="italic">et fere semper</hi> 10 <hi rend="italic">quame</hi> commea *uit <lb/>
            13 quoinquinafitis 16 impiae bahal 18 duxunus <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> <lb/>
            20 conperfido tuo <hi rend="italic">scripsi,</hi> conperfidet no <hi rend="italic">V,</hi> cum perfido tuo <hi rend="italic">v</hi> illo <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            inter uos, ne etiam illa increpatio uocis diuinae nos cum <lb/>
            Iudaeis et uobiscum haereticis argueret: <hi rend="italic">ut quid loquimini</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">me; omnes uos impie egistis, et omnes uos deliquistis in <lb/>
            me, dicit dominus</hi>. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo uobiscum nobis conuenire poterat? cum <lb n="5"/>
            legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: <hi rend="italic">tunc congregati <lb/>
            sunt ad eos eonuentus fortis in uiribus ab Israel, omnis uoluntarius<lb/>
             in lege. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt<lb/>
             ad eos et facti sunt illis firmamentum. et constituerunt uirtutem,<lb/>
            et percusserunt peccatores in ira sua et uiros iniquos <lb n="10"/>
            in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent,<lb/>
             et circuiuit Matathias et amici eius, et destruxerunt aras et <lb/>
            circumciderunt pueros incircumcisos quotquot inuenerunt in <lb/>
            finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae <lb/>
            et prosperauit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem <lb n="15"/>
            de manibus gentium et regum, et non dederunt cornum peccatori <lb/>
            </hi>. uobiscum nos esse potueramus, cum uideatis quid <lb/>
            illis fecerint ex toto corde qui deum inueniuntur timuisse? <lb/>
            tu dicis, membrum iam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae, <lb/>
            quando Arrianus factus es ex Christiano: <hi rend="italic">estote uobiscum<lb n="20"/>
             </hi>. et dominus dicit in euangelio: <hi rend="italic">quod si oculus tuus dexter<lb/>
             scandalizat te, erue illum et proice abs te; expedit enim tibi <lb/>
            ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus <lb/>
            tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat<lb/>
            te, abscide illam et proice abs &lt;e; expedit enim tibi <lb n="25"/>
            ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus <lb/>
            tuum eat in gehennam</hi>. secuisse se Arrium atque proiecisse <lb/>
            secundum domini praecepta clamat ecclesia, et tu dicis: <lb/>
            <hi rend="italic">suscipite conpestilentes ac lues tuos;</hi> tu dicis: <hi rend="italic">sinite uos eodem <lb/>
            interire morbo, quo ego perierim</hi>. sic est de corpore ecclesiae <lb n="30"/>
            excisus Sabellius, ut est et condetestabilis tuus excisus Arrius

<note type="footnote"> 2 Hier. 2, 29 6 I Mach. 2, 42--48 21 Matth. 5, 29. 30 </note>

<note type="footnote"> 9 in firaamentum <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 12 mathias 16 cornu <hi rend="italic">fort.,</hi> <lb/>
            cor <hi rend="italic">v</hi> 17 nos <hi rend="italic">Y,</hi> ne <hi rend="italic">v</hi> 18 illi <hi rend="italic">v</hi> 19 corporae 25 abscinde <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 gehenna 28 clamat <hi rend="italic">Y,</hi> damnat <hi rend="italic">v</hi> 29 taos <hi rend="italic">Yv,</hi> suos <hi rend="italic">scr. Coleti,</hi> <lb/>
            ut nos <hi rend="italic">fort</hi>. sinete </note>

<note type="footnote"> xim. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            iste, cuius sermo ut cancer in te fortissime adeo serpserit, <lb/>
            ut totus iam cancer esse cernaris; nec poteris dicere te non <lb/>
            Arrii cancerasse sermonem, cum fetor cancerationis tuae ad <lb/>
            omnem peruenerit regni tui locum et cuncti te uitare statuerimus, <lb/>
            ne et ipsi peste tua Arriana canceraremur. sic, inquam,<lb n="5"/>
            sectus est atque proiectus tuus magister Arrius, ut est <lb/>
            sectus et reiectus Sabellius, qui fuerit ausus unam esse personam <lb/>
            patrem et filium et spiritum sanctum defendere, quia <lb/>
            fuerit ausus dicere ipsum sibi et patrem esse et filium et <lb/>
            spiritum sanctum; excisus est, quia dicere non dubitarit, quod<lb n="10"/>
            enim ipse pater in utero uirginis incarnatus sit et fuerit passus. <lb/>
            sic Marcion se excisum proiecit, qui noluerit dei filium hominem <lb/>
            suscepisse confiteri de utero uirginis et per hoc hominem <lb/>
            factum. sic excisus est atque abiectus Paullus Samosatenus <lb/>
            Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus<lb n="15"/>
            hominem tantum dei filium. sic et cunctarum sectarum <lb/>
            haeretici sunt praecisi, ut est Arrius praecisus utque tu, qui <lb/>
            propterea, quod dicas de dei unico filio: <hi rend="italic">factus est ex nihilo <lb/>
            et non est uerus filius, erat quando non erat,</hi> exscindi merueris. <lb/>
            exscisi igitur estis cuncti blasphemi atque reiecti uirtute dei<lb n="20"/>
            de ecclesia eius clementiae, quia non fueritis in ea manentes <lb/>
            fide, in qua manserint patriarchae prophetae apostoli ac martyres. <lb/>
            homo excisus cum omnibus comblasphemis tuis e corpore <lb/>
            sanctae ecclesiae, iacens in diaboli sentina, audes dicere <lb/>
            ad eam: <hi rend="italic">esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo, <lb n="25"/>
            quo sum et ipse consumptus</hi>. sic existimaueras nos potuisse <lb/>
            uobiscum conuenire, tamquam non retineremus dixisse beatum <lb/>
            Paullum: <hi rend="italic">praecipimus autem uobis, fratres, in nomine domini <lb/>
            nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete <lb/>
            ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a <lb n="30"/>
            nobis</hi>. quae efficere potuerat ratio, ut deserentes uiam quae <lb/>
            ducit ad caelorum regna conprehenderemus uestram quae

<note type="footnote"> 28 n Thess. 3, 6 </note>

<note type="footnote"> 3 sermone <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 5 canceraremus <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> <lb/>
            11 enim <hi rend="italic">V,</hi> etiam <hi rend="italic">v</hi> 12 Marcion se <hi rend="italic">scripsi,</hi> marcionem <hi rend="italic">Vv</hi> 18 unico <lb/>
            <hi rend="italic">(ex</hi> unoco <hi rend="italic">corr.)</hi> filio <hi rend="italic">V,</hi> consilio <hi rend="italic">v</hi> excindi 20 excissi <hi rend="italic">v</hi> 23 cumblasphemis <lb/>
            26 nos] non <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="19"/>
            praecipitet ad gehennam? circumscribere nos te potuisse arbitratus <lb/>
            es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et <lb/>
            Euam, eximiis uerbis pulcherrimisque sensibus conscribens <lb/>
            edictum, in quo omnia uenena tuae haeresis continentur. sed <lb/>
            unde istud potueras efficere? cum nos contra tua atque patris <lb n="5"/>
            tui uenena armauerit beatus Paullus dicens: <hi rend="italic">hoc itaque dico,<lb/>
             ut nemo uos decipiat in sublimitate uerborum,</hi> et iterum: <lb/>
            <hi rend="italic">uidete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem <lb/>
            secundum traditionem hominum, secundum elementa <lb/>
            mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat <lb n="10"/>
            omnis plenitudo diuinitatis corporaliter</hi>. quomodo potueramus <lb/>
            illis Arrianis tuis sacrilegis sensibus, uerbis sublimibus licet, <lb/>
            seduci, cum inanem te philosophiam cognouerimus habere? <lb/>
            unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem uiderimus <lb/>
            tenentem traditionem Arrii, non beatorum apostolorum? ad <lb n="15"/>
            quos dixerit iste quem negas, quod uerus sit dei filius: <hi rend="italic">euntes<lb/>
             baptizate credentes in nomine patris et filii et spiritus sancti</hi>. <lb/>
            quomodo tibi discipulo Arrii adquiesceremus Christiani deserentes <lb/>
            apostolicam traditionem, cum te inueniamus dicere <lb/>
            patrem non esse uerum patrem, sed appellari patrem, cum <lb n="20"/>
            dicas non illum uerum habere filium, sed factum esse ex <lb/>
            nihilo, sanctum paracletum spiritum cum dicas totidem constare <lb/>
            ex nihilo, econtra uideamus. apostolos credidisse in <lb/>
            unum deum patrem omnipotentem uerum patrem, propterea <lb/>
            uerum patrem, quod uere, non putatiue habeat filium, et in <lb n="25"/>
            unicum filium eius Iesum Christum, hoc est in uerum dei <lb/>
            filium et in sanctum paraclitum spiritum, in uerum dei spiritum? <lb/>
            quomodo quis potuerat ita credentium subplantari a <lb/>
            diabolo per te Arrii blasphemiae fundatorem, cum fides apostolica <lb/>
            et trinitatem confiteatur perfectam et unicam deitatem <lb n="30"/>
            fateatur patris et filii et spiritus sancti, et Arrii hoc est tua <lb/>
            blasphemia non teneat nisi id quod placuerit caro tuo

<note type="footnote">6 Col. 2, 4 8 ib. 2, 8. 9 16 Matth. 28, 19 </note>

<note type="footnote"> 8 <hi rend="italic">et</hi> 13 phylosophiam 28 et contra <hi rend="italic">Latinius</hi> 25 quod <hi rend="italic">t1,</hi> <lb/>
            4juo <hi rend="italic">V</hi> 28 potuerat quia <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote">2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            diabolo, cum tantum intersit inter beatae ecclesiae fidem et inter <lb/>
            haeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras? 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Recte uos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae <lb/>
            sunt separatae a lumine, quia sitis tenebrarum filii, unde et <lb/>
            tenebras de uipereis cordibus euomueritis uestris. sperasti nos<lb n="5"/>
            deflectere a uia ueritatis, tamquam non sciremus praemonuisse <lb/>
            spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem: <hi rend="italic">nemo uos <lb/>
            conuincat uolens in humilitate sensus et religione angelorum,<lb/>
             quae uidetur ambulans sine causa, inflatus sensu carnis suae<lb/>
             et non tenens caput ex quo omne corpus per conexum et coniunctionem<lb n="10"/>
            productum crescit in augmentum fidei</hi>. quomodo <lb/>
            te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore Arrii, inflatum <lb/>
            sensu carnis tuae, apostatam factum sequeremur, cum apostoli <lb/>
            praeceptum cogeret temet uitari? dixisti quod enim pacis <lb/>
            causa coniungi desiderans fueris pseudoepiscopos sectae tuae<lb n="15"/>
            nobis; sed quomodo istud facere potueramus, ut non deum, <lb/>
            sed te eius audiremus inimicum ? non sumus ut uos excordes, <lb/>
            ut dei deum negemus filium, sicut negant Iudaei caecitatis <lb/>
            uestrae participes ac duces uestrae incredulitatis, quorum <lb/>
            reprobationis exemplum beatus ostendens Paulus dicit ad<lb n="20"/>
            Hebraeos: <hi rend="italic">et Moyses quidem fidelis in tota domo eius tamquam <lb/>
            seruus in testimonio loquens, Christus autem tamquam<lb/>
             filius in domo eius, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem <lb/>
            et exultationem spei tenuerimus, propter quod dicit <lb/>
            spiritus sanctus: hodie si uocem eius audieritis, nolite praedurare <lb n="25"/>
            corda uestra, sicut in exacerbatione secundum diem <lb/>
            temptationis in deserto, ubi temptauerunt patres tui in experimento;<lb/>
             et uiderunt opera mea quadraginta annis. ideoque <lb/>
            perosa mihi gens est, et dixi: semper errant corde. isti <lb/>
            autem non cognouerunt uias meas, sicut iuraui in ira mea: <lb n="30"/>
            si intrabunt in requiem meam. uidete, fratres, ne casu sit in <lb/>
            aliquo uestrum cor malignum incredulitatis discedendo a deo</hi>

<note type="footnote"> 7 Col. 2, 18. 19 21 Hebr. 8, 5 — 4, 10 </note>

<note type="footnote"> 8 rectae 10 coniunctione 12 Arii i. sensu <hi rend="italic">uulgo coniungunt</hi> <lb/>
            18 apostata <hi rend="italic">V; em. Coleti</hi> 15 secte 23 libertatem <hi rend="italic">Sabatier</hi> <lb/>
            27 patris 28 anis </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            <hi rend="italic">uiuente, sed consolamini uosmet ipsos cotidie, donec hodie uocatur, <lb/>
            ne praeduretur aliquis ex uobis in errore peccati. participes <lb/>
            enim Christi facti sumus, siquidem principium substantiae<lb/>
             usque ad finem firmum tenuerimus. dum dicitur hodie, <lb/>
            si uocem meam audieritis, nolite praedurare corda uestra <lb n="5"/>
            sicut in exacerbatione. quidam enim audito hoc non crediderunt; <lb/>
            sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. qui <lb/>
            autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui <lb/>
            peccauerunt, quorum cadauera iacuerunt in solitudine? quibus <lb/>
            autem iurauit non intraturos in requiem suam nisi contumacibus<lb n="10"/>
             ? et uidemus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem.<lb/>
             timeamus itaque ne casu derelicto mandato intrare<lb/>
             quidam uestrum in requiem eius non posse uideantur. nam <lb/>
            et adnuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit <lb/>
            illis uerbum auditus, non temperatus fidei auditorum. <lb n="15"/>
            intrabimus enim in requiem eius qui credidimus, ut dixit: <lb/>
            sicut imaui in ira mea: si intrabunt in requiem meam, et<lb/>
             cum opera ab origine mundi facta sunt. dixit tamen alicubi<lb/>
             de die septimo: sic et requieuit deus in die septimo ab omnibus <lb/>
            operibus suis. et in hoc iterum: si intrabunt in requiem meam. <lb n="20"/>
             ergo quia superest reliquorum intrare in illam, et hi quibus <lb/>
            prius praedicatum est non intrauerunt propter contumaciam. <lb/>
            rursus aliam praefiniit diem hodie in Dauid dicendo post <lb/>
            tantum temporis, sicut antea dictum est: hodie si uocem eius<lb/>
            audieritis, nolite praedurare corda uestra, quoniam si Iesus <lb n="25"/>
            illis requiem dedisset, non de alia dixisset. postera die ergo <lb/>
            restat requies populo dei. etenim qui intrauit in requiem<lb/>
             eius, et ipse requieuit ab operibus suis, sicut a suis deus</hi>. <lb/>
            quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato <lb/>
            apostolo, deserens fidem apostolicam suscipere temptet haeresem? <lb n="30"/>
            quis eum negare audebit, quem uideat aeternam requiem <lb/>
            tribuere potentem credentibus se, et uelit in illum credere <lb/>
            cum quo incipiat in aeternum puniri? quis est talis nisi tu <lb/>
            Constantius imperator, qui dereliquisti domini castra et

<note type="footnote">1 cotidiae 21 reliquorum] aliquos eorum <hi rend="italic">fort.,</hi> reliquos eorum <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius; <foreign xml:lang="grc">ἀπολε</foreign>v<foreign xml:lang="grc">̀πεται</foreign></hi> ttvas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">είςελϑει̃ν</foreign> text. gr</hi>. 32 in se <hi rend="italic">Latinius</hi> </note><lb/>
             
<pb n="22"/>
            transitum fecisti ad diaboli domum? non delegimus ardere, sicuti <lb/>
            tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed in requiem perpetuam <lb/>
            intrare festinamus. quomodo tua astutia potueramus capi <lb/>
            et a uia flecti ueritatis? quando adhuc hortetur apostolus ad <lb/>
            requiem comprehendendam aeternam dicens: <hi rend="italic">festinemus igitur<lb n="5"/>
            intrare in illam requiem, ne aliqui in eodem exemplo contumaciae<lb/>
             cadat. uiuidum enim uerbum dei et ualidum et acutum<lb/>
             omni gladio acutissimum et penetrans usque ad diuisionem <lb/>
            animae et spiritus artuumque et medullarum et scrutator <lb/>
            animi et cogitationis cordis, et non est ulla creatio quae<lb n="10"/>
            non pareat ante illum; omnia autem nuda et aperta oculis <lb/>
            eius ad quem nobis ratio est</hi>. cum haec ita sint, quomodo <lb/>
            potuerat quis nostrum transire ad uos in perfidia manentes <lb/>
            Iudaeorum ? quae rerum ratio nos uobis possit iungere Christianos <lb/>
            Arrianis, cum uideremus uos esse illius gentis imitatores<lb n="15"/>
            omnis perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes <lb/>
            ad domum dei? &lt;cum&gt; in Actibus apostolorum locutus ita sit <lb/>
            Petrus beatissimus dicens: <hi rend="italic">paenitentiam agite, et baptieetur <lb/>
            unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in <lb/>
            remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. <lb n="20"/>
            uobis enim est haec promissio et filiis uestris et omnibus qui<lb/>
             longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus uester. aliis <lb/>
            etiam uerbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens: <lb/>
            eripite uos a generatione ista praua</hi>. nec poteris dicere non <lb/>
            uos esse Arrianos generationem prauam, sicuti fuerint ac sint <lb n="25"/>
            Iudaei, quando cernas tunc scribas Pharisaeos et principes <lb/>
            Iudaeorum idcirco esse dictos praua generatio, quod enim et <lb/>
            dei negabant filium et omnes in eius credentes diuinam maiestatem <lb/>
            persequerentur. non, inquam, poteris dicere te atque <lb/>
            cunctos Arrianos non esse generationem prauam et peruersam, »

<note type="footnote"> 5 Hebr. 4, 11-18 18 Act. 2, 38-40 </note>

<note type="footnote"> 3 quomodo <hi rend="italic">Latinius,</hi> quam <hi rend="italic">V,</hi> quam cum <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 7 cadant <lb/>
            v 8 acutissimum <hi rend="italic">scripsi,</hi> acutissimo <hi rend="italic">Vv</hi> 15 imitatores omnis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> imitationis <hi rend="italic">V,</hi> imitatores <hi rend="italic">coni. Tilius</hi> 17 cum in <hi rend="italic">coni. Coleti,</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">Vv</hi> 19 nostri <hi rend="italic">s. l. m. 1</hi> 21 promisio <hi rend="italic">m. 1</hi> 22 noster <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 23 exortabatur 27 prauam generationem <hi rend="italic">exspectes</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="23"/>
            quando haec sitis gerentes quae et illi. si illi fuerunt unicum <lb/>
            negantes dei filium, ita facitis et uos; si illi persecuti sunt <lb/>
            seruos aeternae clementiae eius, persequimini etiam uos. quid <lb/>
            igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum <lb/>
            recederemus a uobis sacrilegis? unde enim uobiscum <lb n="5"/>
            poterat conuenire? cum dixerit dominus in euangelio: <hi rend="italic">adtendite <lb/>
            uobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis</hi>. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis <lb/>
            scribens dixerit beatus apostolus: <hi rend="italic">omnino auditur inter uos <lb/>
            fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut<lb n="10"/>
             uxorem patris aliquis habeat, et uos inflati estis et non potius <lb/>
            luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus <lb/>
            fecit</hi>. si igitur apostolus huiusmodi opus operantem iusserit <lb/>
            tolli e medio, ne uidelicet per illius societatem omnis corrumperetur <lb/>
            ecclesia, quanto magis dignum fuerat, uos fugeremus <lb n="15"/>
            blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis <lb/>
            tunc uos iam traditos esse scire debetis, quando dei coeperitis <lb/>
            negare filium? <hi rend="italic">ego quidem sicut absens corpore, praesens autem<lb/>
             spiritu iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est in <lb/>
            nomine domini Iesu, congregatis uobis et spiritu meo, cum <lb n="20"/>
            uirtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi hominem satanae<lb/>
             in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini<lb/>
             nostri Iesu Christi, bona gloriatio uestra, nescitis quia modicum <lb/>
            fermentum totam massam corrumpit. expurgate uetus <lb/>
            fermentum, ut sitis noua consparsio, ut estis azymi</hi>. haec cum <lb n="25"/>
            sit increpatio apostoli, poterant Christiani antichristi coniungi <lb/>
            seruis ? quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae <lb/>
            uestrae uenenis, quandoquidem, siue in hypocrisi siue ex uero <lb/>
            quis communicet uobis, sit in ingenti periculo? cum propter <lb/>
            haeresim uestram scripsi a uobis, quomodo iterum adhaerere <lb n="30"/>
            potueramus? cum uox sit dicentis apostoli: <hi rend="italic">scripsi <lb/>
            uobis in epistula non misceri fornicariis, non utique forni-</hi>

<note type="footnote"> 6 Luc. 12, 1 9 I Cor. 5, 1. 2 18 ib. 5, 3-7 31 ib. 5, <lb/>
            9-11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            7 hypochrisis 16 sathanae quato 21 sathanae 25 conspersio <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> azimi 28 uaenenis hypochrisi. </note> <lb/>
             
<pb n="24"/>
            <hi rend="italic">cariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idololatris <lb/>
            alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. nunc autem scripsi <lb/>
            uobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut<lb/>
             auarus aut idolorum cultor aut maledicus aut ebriosus aut <lb/>
            rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere</hi>. si cibum uobiscum<lb n="5"/>
            iubemur non sumere, credideras potuisse catholicos conuenire <lb/>
            cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? uobiscum erraticis, <lb/>
            uobiscum per diaboli uenenum ad omnem deductis ebrietatem <lb/>
            esse potueramus dei cultores? quomodo fieri istud <lb/>
            potuerat, ut inter mortuos uiui staremus? cum dignum esset<lb n="10"/>
            magis uos, filii aduersarii nostri, congregatos in unum uideri <lb/>
            et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla <lb/>
            dubitatione ab omnibus deum diligentibus membra ac corpus <lb/>
            meretricis uocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, <lb/>
            si nosmet traderemus uobis. <hi rend="italic">nescitis quia corpora uestra <lb n="15"/>
            membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam<lb/>
             membra meretricis? absit. aut nescitis quia qui se iungit<lb/>
             meretrici unum corpus est. erunt enim, inquit, duo in carne <lb/>
            una. qui autem iungit</hi> se <hi rend="italic">domino unus spiritus est; fugite <lb/>
            fornicationem</hi>. cuiusmodi uis fugere nos debere fornicationem? <lb n="20"/>
            qui enim praeter uxorem aliam petere uoluerit fornicarius <lb/>
            dicitur; item qui idolis seruierit fornicatus dicitur, quoniam <lb/>
            quidem deum derelinquens idola adorauerit; similiter qui haereticus <lb/>
            est fornicarius uocatur. quoduis de his cognosce grauius <lb/>
            esse crimen haereticum fieri, idolis seruire an concommittere <lb n="25"/>
            secundum carnem adulterium. quia ergo, siue gentiles siue <lb/>
            uos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam <lb/>
            sit gerens necesse est, et tamen quia a carnali fornicatione, <lb/>
            quantum dici non potest, quod uastiora sint illa duo crimina <lb/>
            intelleges, conspice quibus te iugulaueris malis. clamat adhuc <lb n="30"/>
            dicens sanctissimus apostolus: <hi rend="italic">omne peccatum quod fecerit</hi>

<note type="footnote"> 15 n Cor. 6, 15-17 81 ib. 6, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1mundiM?modiet11RIios <lb/>
            1 <hi rend="italic">mundi ex modi m. 1</hi> 2 scribsi 7 erracis 11 filios <lb/>
            <hi rend="italic">malim, cf. p. 32, 30</hi> 20 cuiusmodi — fornicationem <hi rend="italic">om. et in mg. <lb/>
             inf. suppleuit m. 1</hi> 22 fornicarius <hi rend="italic">scr. Gallandius</hi> 24 quod uis <lb/>
            de his cognoscere <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 25 quam committere <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            26 ego 28 a <hi rend="italic">exp. Latmius</hi> 30 intellegis <hi rend="italic">fort</hi>. intelliges. Conspice <lb/>
            <hi rend="italic">interpungit v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            <hi rend="italic">homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum <lb/>
            peccat, et: non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate<lb/>
             et portate dominum in corpore uestro. quomodo</hi> poteris portare <lb/>
            deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem reiciendo <lb/>
            haereticamque suscipiendo non te illius esse dixeris, <lb n="5"/>
            cuius se dixerunt patres nostri Abraham Isaac et Iacob, sed <lb/>
            et cuncti prophetae apostoli ac martyres? deinde si qui <lb/>
            fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu, qui <lb/>
            sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed <lb/>
            et per ipsam animam? <hi rend="italic">nescitis quia qui se iungit meretrici <lb n="10"/>
            unum corpus est, qui autem iungit se domino unus spiritus <lb/>
            est</hi>. cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis non <lb/>
            mereremur esse domini famuli, sed iam ut uos serui diaboli, <lb/>
            censuimus recedendum fuisse a uobis. uae tibi, qui nolueris <lb/>
            domino coniungi, sed uolueris diabolo. sed et cum dicit: <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos conloquia mala,</hi> <lb/>
            quid me iubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio <lb/>
            maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream? 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? <lb/>
            cum apostolum beatum Timotheo inueniamus dixisse: <hi rend="italic">manus <lb n="20"/>
            cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. <lb/>
            te ipsum castum serua</hi>. sed quomodo essemus casti, qui uobis <lb/>
            haerendo ut uos disrupti fuissemus per illos arissimos uestros, <lb/>
            inmundos uidelicet spiritus a castitate fidei? quomodo non <lb/>
            communicassemus alienis peccatis, quod si uobiscum manendum <lb n="25"/>
            censuissemus, hoc essemus futuri quod estis uos, hoc <lb/>
            est membra meretricis? quomodo nos Christiani esse potueramus <lb/>
            uobiscum haereticis? cum item scripsisse apostolum Timotheo <lb/>
            sciremus, ut nosmet abstraheremus a uobis haereticis: <hi rend="italic">haec <lb/>
            doce et exhorta.re, si quis aliter docet et non adquiescit sanis <lb n="30"/>
            sermonibus domini nostri Jesu Christi et ei quae secundum <lb/>
            pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed</hi>

<note type="footnote"> \\ <lb/>
            2 n Cor. 6, 19 10 ib. 6, 16 16 ib. 15, 33 20 I Tim. 5, <lb/>
            22 - 29 ib. 6, 2-5 </note>

<note type="footnote"> 13 mereremur non <hi rend="italic">fort</hi>. 15 diabolo 16 mala <hi rend="italic">V,</hi> prana <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            28 cum <hi rend="italic">V,</hi> cur <hi rend="italic">v,</hi> cui <hi rend="italic">scr. Coleti</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            <hi rend="italic">aegrotat circa quaestiones et uerborum rixas ex quibus nascuntur <lb/>
            inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones conflictationes <lb/>
            malae hominum mente corruptorum et a ueritate<lb/>
             destitutorum</hi>. a te itaque non ita credenti, ut credit populus <lb/>
            dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii dei<lb n="5"/>
            apostoli, a te non adquiescente sanis sermonibus domini nostri <lb/>
            Iesu Christi uoluimus uiuere segregati, a te expugnatore doctrinae <lb/>
            quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos <lb/>
            per inimicum nostrum, a te nihil ueri scienti sed aegrotanti <lb/>
            circa quaestiones, a te per cuius nefandos conatus natae esse<lb n="10"/>
            specialiter nostris diebus inueniantur rixae uerborum, mortiferae <lb/>
            contentiones, malignae conflictationes, per te uidelicet <lb/>
            hominem mente corruptum, ueritatis interpolatorem. recedendum <lb/>
            censuimus a te atque a conuiperinis tuis secundum apostoli <lb/>
            praeceptum. dicit enim infra: <hi rend="italic">hominum mente corruptorum <lb n="15"/>
            et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem, <lb/>
            discede ab huiusmodi</hi>. unde tecum esse potueramus? <lb/>
            cum etiam in clausula huius epistolae hortetur te fugiendum <lb/>
            esse, te qui excideris a fide: <hi rend="italic">0 Thimothee, depositum custodi, <lb/>
            deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones scientiae <lb n="20"/>
             falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt</hi>. <lb/>
            oportuerat nos uitare te profanas uocum nouitates proferentem. <lb/>
            siquidem cognosceremus te illam sacrilegam uocem instinctu <lb/>
            protulisse diaboli, illam, inquam, uocem, per quam expresseris <lb/>
            uenena dogmatis tui dicens: <hi rend="italic">erat quando non erat, et factus<lb n="25"/>
             est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii</hi>. haec non <lb/>
            spiritus sanctus per te protulit, sed inmundus ille diabolicus. <lb/>
            quomodo itaque secundum apostoli mandatum custodire depositum <lb/>
            potueramus, si tecum in concilio maledicto uestro <lb/>
            mansissemus, cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum <lb n="30"/>
            apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Niciam <lb/>
            retinemus scriptam contra tuam blasphemiam et contra omnium <lb/>
            haereticorum tuorum execrabiles conatus?

<note type="footnote"> 15 I Tim. 6, 5 19 ib. 6, 20. 21 </note>

<note type="footnote"> 1 questiones . 2 suspitiones 10 conatos 11 mortifere <lb/>
            19 thimothee 24 expraesseris 25 docmatis tuae <hi rend="italic">(an</hi> tui edicens?) </note> 
<pb n="27"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quomodo in concilio uestro Arrianorum esse nos <lb/>
            potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praecessores <lb/>
            conseruos nostros segregatos fuisse ab illis qui iuxta <lb/>
            edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicauerant &lt; audiuerimus): <lb/>
            <hi rend="italic">ludas autem Machabaeus, qui decimus fuerat et secesserat <lb n="5"/>
            in desertum ibique cum feris uitam in montibus cum <lb/>
            suis agebat, faeni cibo uescentes morabantur, ne essent participes <lb/>
            coinquinationis</hi>. cognoscis hoc in uno testimonio nos <lb/>
            recedere oportuisse a uobis, ne et nos participes fuissemus <lb/>
            coinquinationis. quomodo uobis iungeremur? cum item dicat <lb n="10"/>
            dominus ad apostolos: <hi rend="italic">adtendite uobis a fermento Pharisaeorum <lb/>
            et Sadducaeorum</hi>. et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, <lb/>
            quam uidelicet aut tunc illi Pharisaei aut Sadducaei aut nunc <lb/>
            uos omnium sectarum proferitis haeretici, nobis manifestaret, <lb/>
            sequitur scriptura dicens: <hi rend="italic">tunc cogitabant inter se dicentes,<lb n="15"/>
             quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Iesus: <lb/>
            quid cogitatis inter uos modicae fidei, quia panem non habetis? <lb/>
             nondum intellegitis neque meministis quinque panum et quinque<lb/>
             milium hominum et quot cophinos sumpseritis neque <lb/>
            septem panum et septem millia hominum et quot sportas sumpsistis?<lb n="20"/>
             quare non intellegitis, quia non de pane dixi: adtendite <lb/>
            a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? tunc intellexerunt, <lb/>
            quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum <lb/>
            intenderent sibi</hi>. item ad Corinthios scribens cum dignetur <lb/>
            apostolus instruere recedendum a uobis haereticis et omnibus <lb n="25"/>
            alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus <lb/>
            uarium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae <lb/>
            ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem uel cum

<note type="footnote"> 5 ll Mach. 5, 27 11 Matth. 16, 6 15 ib. 16, 7-12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 arrianorum <hi rend="italic">V,</hi> ariani <hi rend="italic">v</hi> 2 praedecessores <hi rend="italic">v</hi> 3 fuisse] legeramus <lb/>
            <hi rend="italic">Tilius,</hi> legerimus <hi rend="italic">Latinius add</hi>. 4 anthioci audiuerimus <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            6 ibi <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 8 quoinquinationis 12 saducaeorum <lb/>
            14 propheretis <hi rend="italic">V,</hi> proferetis <hi rend="italic">v;</hi> proferitis <hi rend="italic">quam</hi> proferretis <hi rend="italic">scribere <lb/>
            malui</hi> 17 modice 19 quofinos 20 quod 21 atendite <lb/>
            o <lb/>
            22 a <hi rend="italic">V,</hi> de <hi rend="italic">v</hi> saducaeorum 24 corinthiis </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            tuis habere? <hi rend="italic">nolite iugum ducere eum infidelibus; quae enim <lb/>
            participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis<lb/>
             ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut <lb/>
            quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo <lb/>
            dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui; scriptum<lb n="5"/>
            est enim: quoniam inhabitabo</hi> in <hi rend="italic">illis et inter illos ambulabo,<lb/>
             et en) illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod<lb/>
             exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum <lb/>
            ne tetigeritis, et ego recipiam uos et</hi> ero uobis <hi rend="italic">in patrem, <lb/>
            et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens</hi>.<lb n="10"/>
            quomodo, cum tua praecepta orta uideantur esse contra has <lb/>
            domini promissiones, demorari uobiscum fideles potueramus <lb/>
            cum infidelibus? currentes in uia lucis uobiscum possemus <lb/>
            stare hominibus iter conficientibus in uia tenebris errorum repleta <lb/>
            omnium? quis enim tam stultus est, ut cum audierit<lb n="15"/>
            deum dicere: <hi rend="italic">quoniam inhabitabo</hi> in <hi rend="italic">illis, et inter eos ambulabo <lb/>
            et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter <lb/>
            quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et <lb/>
            inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam</hi> uos <hi rend="italic">et ero uobis</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus<lb n="20"/>
            omnipotens,</hi> quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se deum <lb/>
            inhabitare, qui nolit se receptum a deo reputari inter eos <lb/>
            quos filios appellare dignatus est, ut non fugiat te inmundum <lb/>
            per haeresim tuam effectum? non aequum nobis uisum est, <lb/>
            ut uobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit<lb n="25"/>
            aequum homines morari cum serpentibus. aut negabis unici <lb/>
            filii dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? si negare <lb/>
            non potes, aduerte recte nos egisse fugere uos serpentes. <lb/>
            legisti apostolum Thimotheo dicentem: <hi rend="italic">profanas nouitates <lb/>
            uocum deuita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo <lb n="30"/>
            eorum ut cancer serpit</hi>. existimasti tecum, cuius sermo ut <lb/>
            cancer est, esse dei homines potuisse? item beatus cum praecipiat <lb/>
            Iohannes uos fugiendos dicens: <hi rend="italic">gauisus sum ualde quod</hi>

<note type="footnote"> 1 n Cor. 6, 14-18 16 ib. 6, 16-18 29 H Tim. 2, 16. <lb/>
            17 33 II I0. 4-11 </note>

<note type="footnote"> 3 beliab 4 que 9 patre 20 patre 23 ut] ? aut <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            29 nouitatis </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            <hi rend="italic">inueni de filiis tuis ambulantes in ueritate sicuti mandatum <lb/>
            accepimus patre. oro te, domina, non sicut mandatum nouum <lb/>
            scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos<lb/>
             alterutrum; et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata <lb/>
            eius. hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in<lb n="5"/>
             eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo <lb/>
            qui non confitentur Iesum Christum uenisse in carnem; isti <lb/>
            sunt fallaces et antichristi. uidete eos, ne perdatis quod operati <lb/>
            estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. omnis qui recedit <lb/>
            et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem <lb n="10"/>
            manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet. si quis <lb/>
            uenerit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite accipere <lb/>
            eum in domum et am nolite dicere ei; qui enim dicit ei aue <lb/>
            communicat operibus eius malignis</hi>. quomodo fieri potuerat, <lb/>
            ut nos tecum atque cum tuis essemus dei milites cum militibus <lb n="15"/>
            antichristi, quandoquidem nec salutari uos permiserit spiritus <lb/>
            sanctus, dans haec praecepta per beatum apostolum? 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed fortassis dicere audebis: <hi rend="italic">numquid ego in carnem <lb/>
            uenisse nego dei filium, ut unus nuncuper ex antichristis</hi>? <lb/>
            non quidem tu, Constanti imperator, uenisse in carnem negas <lb n="20"/>
            dei filium, sed dicis illum quem nos confitemur in carne <lb/>
            uenisse esse creaturam, dicis factum illum ex nihilo, non <lb/>
            illum esse uerum. dei filium adfirmans. nos contra qui istius <lb/>
            beati apostoli tenemus traditionem credimus uerum dei filium, <lb/>
            credimus unam habere deitatem patrem et hunc unicum eius <lb n="25"/>
            filium. quod ita esse dominus in sacris suis euangeliis manifestat <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">qui me uidit uidit et patrem,</hi> et: <hi rend="italic">ego in patre <lb/>
            et pater in me;</hi> et : <hi rend="italic">ego et pater unum sumus</hi>. saepe diximus <lb/>
            quia, eum sint. duae personae pater et filius et tamen dicat: <lb/>
            <hi rend="italic">ego et pater unum sumus,</hi> et: <hi rend="italic">qui me uidit uidit et patrem,</hi> <lb n="30"/>
            et: <hi rend="italic">ego in patre et pater in me,</hi> nihil aliud nos illum uoluisse. <lb/>
            adsequi, nisi quia una sit aeternitas patris et filii, una sit <lb/>
            claritas, una potentia unaue magnitudo. idcirco etenim etiam

<note type="footnote"> 27 Io. 14, 9. 10 27 ib. 10, 30 80 ib. 14, 9 31 ib. 14, 10 </note>

<note type="footnote"> 3. scribena 6 aeclo 18 carne v 20 came v 32 asseqmmur<lb/>
             coni. <hi rend="italic">Gallandius</hi> 33 unaque <hi rend="italic">Latinius</hi> </note><lb/>
             
<pb n="30"/>
            apostolus in hac dicit secunda epistula: <hi rend="italic">omnis qui recedit et <lb/>
            non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem<lb/>
             manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet,</hi> ut per <lb/>
            doctrinam colligentes sacrorum euangeliorum dei patris et <lb/>
            unici filii eius unam crederemus deitatem, hunc habere deum<lb n="5"/>
            qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina, hoc est <lb/>
            <hi rend="italic">et ego et pater unum sumus</hi> — utique cum sit plurale, et duas <lb/>
            ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, <lb/>
            hoc est patris et filii — ergo dicit apostolus: <hi rend="italic">qui recedit <lb/>
            et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem<lb n="10"/>
            manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet,</hi> ut <lb/>
            crederemus filio dicenti dei: <hi rend="italic">ego et pater unum sumus,</hi> quod <lb/>
            utique una sit deitas patris et filii. constat itaque te, qui <lb/>
            ita non teneas quomodo tradiderit apostolis dominus et apostoli <lb/>
            episcopis, te non habere deum, quia et apostolus uolens<lb n="15"/>
            et patris et filii unicam diuinitatem manifestare dicebat: <hi rend="italic">qui <lb/>
            recedit a doctrina eius deum non habet; qui autem manet <lb/>
            in doctrina eius ille patrem et filium habet</hi>. te inquam constitutum <lb/>
            sine deo, te neque filium habentem neque patrem <lb/>
            rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum <lb n="20"/>
            habentes deum cum inimicis eius demorari diuinae magnitudinis. <lb/>
            sed quam sis deo odibilis cognosce, ut nec aue tibi <lb/>
            dicere fuerimus permissi. quomodo uobiscum Arrianis Christiani <lb/>
            esse potueramus? cum dicat apostolus Paulus: <hi rend="italic">stultas <lb/>
            quaestiones et genealogias et contentiones et lites legis deuita; <lb n="25"/>
            sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam <lb/>
            correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est et peccat, <lb/>
            cum sit a semet ipso damnatus</hi>. cum haereticis a semet ipsis <lb/>
            damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa uox percuteret, <lb/>
            sicut Galatas beati Pauli percutit: <hi rend="italic">currebatis bene; <lb n="30"/>
            quis uobis impediuit ueritati non oboedire</hi>? cognoscentes uos

<note type="footnote">1 H Io. 9 7 Io. 10, 30 9 H Io. 9 12 Io 10, 30 <lb/>
            16 n lo. 9 24 Tit. 3, 9-11 30 Gal. 5, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 collegentes 14 quomodo 16 unam <hi rend="italic">m</hi>. 1 20 cognoscimur <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 21 demorari <hi rend="italic">Latinius,</hi> demo rare <hi rend="italic">v,</hi> demorarg <hi rend="italic">V,</hi> demoraren <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 25 genealogas 30 galathas </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            esse unici dei filii hostes, fugimus nefaria consilia uestra <lb/>
            temperantes uoci apostoli qui, <hi rend="italic">nemini,</hi> inquit, <hi rend="italic">consenseritis, <lb/>
            suasio uestra ex deo est qui uocat uos. nescitis quia modicum <lb/>
            fermentum totam massam corrumpit</hi>. noluimus uos uermes <lb/>
            Arrii recipere nos serui Christi in societatem, ne fuissemus <lb n="5"/>
            eo ueneno diaboli quo uos estis consumpti. noluimus uobiscum <lb/>
            ire, cum hominibus uidelicet, qui adhuc uideamini esse <lb/>
            extra dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate. <lb/>
            noluimus mortuis coniungi uiui, quia tales uos esse <lb/>
            cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus <lb n="10"/>
            in unicum dei filium. haec ita se habere manifestat apostolus <lb/>
            Ephesiis scribens: <hi rend="italic">et uos cum essetis mortui delictis et peccatis <lb/>
            uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem<lb/>
             potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis<lb/>
            diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando <lb n="15"/>
            in concupiscentia carnis nostrae, facientes uoluntates <lb/>
            carnis et consiliorum; et eramus naturales filii irae, sicut<lb/>
             et ceteri</hi>. cum adhuc uos tales sitis, quales nos fuisse antequam <lb/>
            credidissemus refert sanctissimus apostolus, utique fueratis <lb/>
            uitandi, homines, in quibus operentur et per quos gerant <lb n="20"/>
            principes potestatis, aeris huius spiritus, omne desiderium suum; <lb/>
            eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne uobis <lb/>
            haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. noluimus <lb/>
            esse uobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam dei <lb/>
            adepti quam iam nos sumus consecuti. noluimus societatem <lb n="25"/>
            habere uobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur <lb/>
            iste beatissimus Paulus priusquam credidisset, quem <lb/>
            meminimus dicere: <hi rend="italic">nemo uos seducat inanibus uerbis, propter <lb/>
            hoc uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite itaque fieri participes <lb/>
            eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem <lb n="30"/>
            lux in domino, sicut filii lucis ambulate; fructus enim luminis <lb/>
            est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quid <lb/>
            sit acceptum deo, et nolite communicare operibus infructuosis</hi> <lb/>
            \\

<note type="footnote"> 2 Gal. 5, 9 12 Eph. 2, 1-3 28 ib. 5, 6-11 </note>

<note type="footnote"> 7 irae 12 effesiiB 15 uos 27 istae 28 uerbus <lb/>
            32 iusticia 33 acceptandom v deo <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            <hi rend="italic">tenebrarum, magis autem redarguite</hi>. noluimus, quia haec <lb/>
            mandata acceperimus, uobiscum demorari ducti inanibus uestris <lb/>
            uerbis, ne scilicet ueniret super nos ira, sicuti etiam uenit et <lb/>
            uentura est in uos, in te atque tuos, in uos filios diffidentiae. <lb/>
            noluimus effici participes tenebrarum, siquidem. iam credentes<lb n="5"/>
            in unicum dei filium mandatis eius maiestatis parere cupiendo <lb/>
            ex illis euadentes tenebris lux facti fuerimus in domino; unde <lb/>
            nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum <lb/>
            filios lucis tuum facere opus tenebrosi, quia et fructus luminis <lb/>
            sit ambulare in iustitia et ueritate et in omni bonitate. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Dicis nos facere inique, quod nolimus haeresim suscipere <lb/>
            tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae <lb/>
            amicitiae. accipe quod Moses fecerit de alienigenis tempore, <lb/>
            quo iubere est ei dignatus deus, ut mittens certum numerum <lb/>
            Israelitarum ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et<lb n="15"/>
            Moab; qui destinati ad proelium interfectis omnibus maribus, <lb/>
            quod sexui pepercerint femineo occurrenti, increpat Moses <lb/>
            Israel filios, cur non etiam sexum femineum delessent, <lb/>
            et iubet coram se easdem interfici, adfixmans quod enim ad <lb/>
            idola adoranda possent populi inlicere mentes. si itaque et<lb n="20"/>
            nos sic execramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si <lb/>
            sic et quidem dei gladio interfici cupiamus haereses omnium <lb/>
            uestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, <lb/>
            si ita uos fugiamus religionis dei aduersarios, ut ille <lb/>
            fugit idolorum cultores, existima nos facere recte abstrahendo <lb n="25"/>
            nosmet a uobis. quomodo etenim conuenire nobis uobiscum <lb/>
            potuerat, cum ad Philippenses dixerit: <hi rend="italic">uidete canes, uidete<lb/>
             malos operarios </hi>? uos canes, malos operarios quis dei seruorum <lb/>
            non fugeret nisi qui se non meminisset Christianum? uobis, <lb/>
            aduersarii dei religionis, serui Christi potueramus esse coniuncti, <lb n="30"/>
            cum exhortetur Iudas gloriosus apostolus frater Iacobi

<note type="footnote"> 27 Phil. 8, 2 </note>

<note type="footnote"> 11 noluimus <hi rend="italic">v</hi> 12 aeterne 13 amiticiae 14r ei dignatus est <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 israhelitarom 18 israhel eciam deleuissent v <lb/>
            25 existima <hi rend="italic">scripsi,</hi> existimas <hi rend="italic">V v</hi> nos <hi rend="italic">V,</hi> nos non <hi rend="italic">v</hi> 26 uobis] <lb/>
            nobis 27 filippenses 30 aduersariis mali-, <hi rend="italic">cf. p. 24, 11</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            apostoli, ut te atque similes tibi uitaremus et in suscepta fide <lb/>
            usque ad mortis exitum maneremus? <hi rend="italic">Iudas Iesu Christi seruus, <lb/>
            frater autem Iacobi his qui in deo patre dilectis et in <lb/>
            Iesu Christo conseruatis uocatis. misericordia uobis et pax et <lb/>
            caritas multiplicetur. carissimi, omnem sollicitudinem faciens <lb n="5"/>
            scribendi uobis de communi nostra salute deprecor, ut perlaboretis <lb/>
            semel traditae societati. subintrauerunt enim quidam<lb/>
             homines, olim quidem praescripti ad hoc iudicium, impii, qui <lb/>
            dei gratiam transferunt ad inpudicitiam et qui est dominator <lb/>
            noster et dominus Iesus Christus eum negantes</hi>. cum negatoribus <lb n="10"/>
            uobis blasphemis fuerat nefas conuenire, cum adhuc <lb/>
            eorum qui transgressi sunt mandata domini praeponens <lb/>
            exempla urgeat corda nostra manere in ea fide in qua ipse <lb/>
            uideatur mansisse. <hi rend="italic">admonere itaque uos uolo dicens, scientes <lb/>
            omnia, quoniam deus populum suum de terra Aegypti saluum <lb n="15"/>
            fecit; secundum autem non credentes perdidit, angelos quoque<lb/>
             qui non seruauerunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum <lb/>
            suum, in iudicium magni dei uinculis. eos sanctorum<lb/>
             angelorum sub tenebras seruauit. Sodoma autem et Gomorrha<lb/>
            et quae circa eas erant ciuitates, his simili modo cum adulterium <lb n="20"/>
            fecissent et carnem secutae essent, cinis propositae sunt<lb/>
             exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. similiter itaque <lb/>
            et isti somniantes carnem quidem coinquinant, dominationem <lb/>
            autem spernunt</hi>. et infra: <hi rend="italic">uae illis, quoniam in uiam Cain<lb/>
            abierunt et in seductionem Baal mercede effusi sunt et in contradictionem <lb n="25"/>
            Coreb perierunt. hi sunt in caritatibus uestris <lb/>
            maculae sine timore semet ipsos regentes, nubes sine aqua <lb/>
            omni uento circumferendae, arbores autumnales sine fructu, <lb/>
            mortuae a radicibus euulsae, fluctus feroces maris, despumantes<lb/>
            turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus</hi>

<note type="footnote"> 2 Iud. 1—3 14 ib. 5-8 24 ib. 11—13 </note>

<note type="footnote"> 8 prescribti 9 inpuditiciam 11 fuerit <hi rend="italic">v</hi> 12 proponens <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius</hi> 18 iuditium <hi rend="italic">et sic fere semper</hi> diei <hi rend="italic">Gall</hi>. 19 tenebris <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> gomorra 25 bahal 26 Choreb <hi rend="italic">v</hi> 28 circumferendo <lb/>
            29 ferocis maris dispumantis <hi rend="italic">V,</hi> feroces m. dispumantifl <hi rend="italic">v; em. Gall</hi>. </note>

<note type="footnote"> &lt;XIIII. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="34"/>
            <hi rend="italic">tenebrarum in aeternum seruatum est</hi>. et infra: <hi rend="italic">uos autem,<lb/>
             fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Iesu <lb/>
            Christi, quoniam dicebant : in nouissimis diebus erunt inrisores, <lb/>
            euntes secundum uoluntates suas impias. hi sunt secernentes, <lb/>
            animales spiritum non habentes</hi>. in his omnibus malis quia<lb n="5"/>
            esse conspectus es, Constanti, uitatae sunt a nobis tuae interficere <lb/>
            laborantes amicitiae, ne uidelicet tecum ad illa fuissemus <lb/>
            praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos <lb/>
            quorum tenens es iter narrat praecipites datos.

<note type="footnote"> 1 Iud. 1, 17-19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 se <hi rend="italic">post</hi> secernentes <hi rend="italic">add. Latinius</hi> 5 his s. <hi rend="italic">I. m. 1</hi> 7 amititiae <lb/>
            ucb de iroir CONUeNIeNDO//// (o <hi rend="italic">ex</hi> ux <hi rend="italic">corr.)</hi> cu. HAeaetics <lb/>
            eiPLICIT </note> 
<pb n="35"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>