<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:48.2-48.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:48.2-48.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="48" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>aut quomodo ab iis homo sperare auxilium <lb/>
            potest, si ne suas quidem iniurias possunt uindicare? stultum  <lb/>
            igitur et uanum, deorum esse uindices uelle, nisi quod ex eo  <milestone n="40a" unit="altpage"/>    <lb/>
            \'magis apparet diffidentia.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>qui enim patrocinium dei quem<lb n="15"/>
            colit suscipit, illum esse nihili confitetur: si autem ideo <lb/>
            colit, quia potentem arbitratur, non debet eum uelle defendere  <lb/>
            a quo ipse est defendendus.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>nos igitur recte. nam cum isti <lb/>
            defensores falsorum deorum aduersus uerum deum rebelles <lb/>
            nomen eius in nobis persecuntur, nec re nec uerbo repugnamus,<lb n="20"/>
            sed mites et taciti et patientes perferimus omnia quaecumque <lb/>
            aduersus nos potest crudelitas machinari. habemus enim <lb/>
            fiduciam in deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            nec est inanis ista fiducia, siquidem eorum omnium qui hoc <lb/>
            facinus ausi sunt miserabiles exitus partim cognouimus, partim :<lb n="25"/>
            uidimus nec ullus habuit inpune quod deum laesit, set qui sit <lb/>
            uerus deus qui uerbo discere noluit, supplicio suo didicit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>