<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:42.1-42.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:42.1-42.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="47" unit="altchapter"/>  Post haec detractum patibulo corpus monumento<lb n="10"/>
            condiderunt. uerum tertio die ante lucem terrae motu facto <lb/>
            ac reuoluto lapide quo sepulcrum clauserant resurrexit. in  <lb/>
            sepulcro autem nihil nisi exuuiae corporis sunt repertae.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>ipsum <lb/>
            uero resurrecturum die tertio iam olim prophetae fuerant praelocuti. <lb/>
            Dauid in psalmo XV: non derelinques animam <lb n="15"/>
            meam ad inferos nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. <lb/>
            item Osee: hic filius meus sapiens, propter <lb/>
            quod nunc non resistet in contribulatione filiorum <lb/>
            suorum: et de manu inferorum eruam eum. ubi est <lb/>
            iudicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? idem rursus: <lb n="20"/>
            uiuificabit nos post biduum die tertio.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>profectus <lb/>
            igitur in Galilaeam post resurrectionem discipulos suos rursus  <lb/>
            quos  <milestone n="36a" unit="altpage"/>  metus in fugam uerterat congregauit datisque mandatis <lb/>
            quae obseruari uellet et ordinata euangelii praedicatione per <lb/>
            totum orbem inspirauit in eos spiritum sanctum ac dedit eis

<note type="footnote"><hi rend="italic">INSTITUTIONES</hi> 8 s.] IV 16, 17 ut-aduenerat. 10-13] IV <lb/>
            19, 6 s. 13-17] IV 19, 8. 17-21] IV 19, 9. 21—721, 3] IV 20, 1; <lb/>
            21, 1 s. (-confirmari). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">AUCTORES</hi> 15] Ps. 15, 10. 17] Os. 13, 13 s. 20] Os. 6, 3. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">T]</hi> 4 domui haec <hi rend="italic">Pf ex Inst. IV 18, 32,</hi> domihaec (ih in ras. <hi rend="italic">ex</hi> u ? <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1?) T</hi> derelinquerunt <hi rend="italic">sic T,</hi> reliquerunt <hi rend="italic">Lactantium scripsisse existimo,<lb/>
             cf. Inst. IV 18, 33</hi> 7 propter <hi rend="italic">Da ex Inst.,</hi> pro <hi rend="italic">T</hi> 9 salutem <hi rend="italic">Pf,</hi> <lb/>
            salute <hi rend="italic">T</hi> 11 terre <hi rend="italic">T</hi> 14 profetae <hi rend="italic">T</hi> 16 uec <hi rend="italic">T cum Vulg.,</hi> neque <hi rend="italic">Lactantium <lb/>
            scripsvise existimo, cf. Inst. IV 19,8</hi> corruptionem <hi rend="italic">T</hi> cum <hi rend="italic">Vulg.,</hi> <lb/>
            interitum <hi rend="italic">Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst</hi>. 20 ubi] <hi rend="italic">fort</hi>. aut ubi <lb/>
            <hi rend="italic">scribendum, cf. Inst. IV 19, 9</hi> 21 uiuificabit <hi rend="italic">Pf ex Imt. IV19, 9,</hi> uiuiftcauit <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 22 galileam <hi rend="italic">T</hi> 23 mandatis quae <hi rend="italic">Pf,</hi> mandatisq. <hi rend="italic">T</hi> 24 euangelirj\' <lb/>
            <hi rend="italic">T2</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="721"/>
            potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum tam <lb/>
            factis quam uerbis operarentur. ac tum demum quadragesimo <lb/>
            die remeauit ad patrem sublatus in nube.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>hoc Daniel propheta  <lb/>
            iam pridem ostenderat dicens: uidebam in uisu noctis: <lb/>
            et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et <lb n="5"/>
            usque ad anticum dierum peruenit. et qui adsistebant, <lb/>
            obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et <lb/>
            imperium, et omnes populi tribus linguae seruient <lb/>
            ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit <lb/>
            et regnum eius non corrumpetur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>