<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:40.1-40.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:40.1-40.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="45" unit="altchapter"/>  Diximus de natiuitate, nunc de uirtute operibusque<lb n="15"/>
            dicamus. quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, <lb/>
            uidentes illa Iudaei magica potentia fieri putabant ignorantes <lb/>
            ea omnia quae fiebant ab eo praedicta esse a prophetis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            aegros et uario morborum genere languentes non medella aliqua, <lb/>
            sed ui ac potestate uerbi sui protinus roborabat, debiles<lb n="20"/>
            resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis uisum restituebat, <lb/>
            mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque <lb/>
            purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, <lb/>
            mortuos aut iam sepultos ad uitam lucemque reuocabat. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            idem quinque milia hominum quinque panibus et duobus piscibus <lb n="25"/>
            satorauit. idem supra mare ambulauit.  <milestone n="33b" unit="altpage"/>  idem in tempestate <lb/>
            praecepit uento ut conquiesceret, statimque tranquillitas <lb/>
            facta est. quae omnia et in prophetarum libris et in

<note type="footnote"><hi rend="italic">INSTITUTIONES</hi> 3-7] IV 13, 8. 7-12] IV 13,10. 12- <lb/>
            14] IV 13, 4. 15-18] IV 15, 1. 4. 12. 19-24] IV 15, 6—11. 25- <lb/>
            717,1] IV 15,13-15. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">AUCTORES</hi> 3 Hieremias] Baruch 3, 36-38. 8] Hier. 17, 9. <lb/>
            9] Is. 19, 20. 11] Num. 24, 17. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">T]</hi> 1 rnlesciebamus <hi rend="italic">T post</hi> Israhel <hi rend="italic">addendum uid</hi>. saluator <hi rend="italic">ex Inst</hi>. <lb/>
            reberebuntur <hi rend="italic">T</hi> 5 istrael <hi rend="italic">T</hi> 9 eseias <hi rend="italic">T</hi> 17 uidenttfs <hi rend="italic">T</hi> 18 profetis <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 19 egros <hi rend="italic">T</hi> 20 debilersl <hi rend="italic">T</hi> 24 aut] et <hi rend="italic">Da</hi> 26 super <hi rend="italic">Heum, <lb/>
            cf. etiam Buen</hi> 28 profetarum <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="717"/>
            carminibus Sibyllinis praedicta inuenimus.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ob haec miracula cum  <lb/>
            ad eum magna concurreret multitudo et, ut erat, dei filium et <lb/>
            a deo missum crederet, repleti inuidia sacerdotes ac principes <lb/>
            Iudaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et iniustitiam <lb/>
            coarguebat, coierunt, ut eum occiderent.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod futurum  <lb n="5"/>
            ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiauerat <lb/>
            his uerbis: circumueniamus iustum, quoniam <lb/>
            insuauis est nobis et exprobrat nobis peccata legis. <lb/>
            promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat. <lb/>
            factus est nobis in traductionem cogitationum <lb n="10"/>
            nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam <lb/>
            dissimilis est aliis uita illius et mutatae sunt <lb/>
            uiae illius. tamquam nugaces aestimati sumus ab <lb/>
            illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis <lb/>
            et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem <lb n="15"/>
            dominum. uideamus ergo si sermones illius ueri sunt, <lb/>
            et temptemus quae euentura sunt illi. contumelia et <lb/>
            tormenta interrogemus eum, et sciamus reuerentiam <lb/>
            illius et probemus  <milestone n="34a" unit="altpage"/>   patientiam illius. morte turpissima  <lb/>
            condemnemus eum. haec cogitauerunt, et errauerunt: <lb n="20"/>
            excaecauit enim illos stultitia eorum et <lb/>
            nescierunt sacramenta dei.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>harum igitur litterarum immemores  <lb/>
            quas legebant incitauerunt populum tamquam aduersus <lb/>
            impium, ut eum conprehensum ad iudicium ducerent <lb/>
            mortemque eius impiis uocibus flagitarent.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>intentabant autem  <lb n="25"/>
            pro crimine id ipsum, quod se dei filium diceret et quod legem <lb/>
            solueret curando homines in sabbato, quam ille se non soluere, <lb/>
            sed implere dicebat.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus 

<note type="footnote"><hi rend="italic">INSTITUTIONES</hi> 1-5] IV 16, 5. 12. 5-22] IV 16, 7-10. <lb/>
            22-24] IV 16, 17; 18, 1 s. 24 (conprehensum). 28—718, 8] IV 18, 4—9. <lb/>
            25-27] IV 17, 1 s.; 18, 4 (obicientes). </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">AUCTORES</hi> 6] Sap. 2, 12-17. 19-22. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">T]</hi> 8 eiprobrat <hi rend="italic">Pf,</hi> exprobat <hi rend="italic">T</hi> 13 estimati <hi rend="italic">T</hi> 14 illo <hi rend="italic">T cum eVulg.\',</hi> <lb/>
            eo <hi rend="italic">Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. IV 16,8</hi> uiis <hi rend="italic">Pf ex Inst. ibid.,</hi> <lb/>
            uiris <hi rend="italic">T</hi> 15 praefert <hi rend="italic">Pf ex Inst.,</hi> preferet <hi rend="italic">T</hi> 18 <hi rend="italic">ad</hi> tormenta <hi rend="italic">cf. Inst</hi>. <lb/>
            21 excecauit <hi rend="italic">T</hi> stultitia <hi rend="italic">Pf,</hi> stultia <hi rend="italic">T</hi> eorum <hi rend="italic">T cum eVulg:,</hi> ipsorum <lb/>
            <hi rend="italic">Lactantium scripsisse existimo, cf. ad loco Instit</hi>. 25 intemtabant <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="718"/>
            in Syriam iudicabat, perspiceret causam illam ad officium Romani <lb/>
            indicis non pertinere, misit eum ad Herodem tetrarcham <lb/>
            permisitque Iudaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent <lb/>
            qui accepta sceleris potestate adfixerunt eum cruci. sed prius <lb/>
            flagellis et palmis uerberauerunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt,<lb n="5"/>
            in cibum et potum dederunt ei fel et acetum, et inter  <lb/>
            haec nulla uox eius audita est.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>tunc carnifices sortiti de tunica <lb/>
            eius et pallio suspenderunt patibulo atque adfixerunt, cum <lb/>
            postridie pascha id est festum diem suum celebraturi essent. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent  <milestone n="34b" unit="altpage"/>  nefas quod<lb n="10"/>
            admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et <lb/>
            terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem <lb/>
            dies uerteretur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>