<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:37.5-37.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:37.5-37.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31a" unit="altpage"/>   cuius uerba de Graecis conuersa subieci: dominus et  <lb/>
            factor uniuersorum, quem deum uocare existimauimus, <lb n="5"/>
            secundum fecit deum uisibilem et sensibilem. sensibilem <lb/>
            autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed <lb/>
            quod in sensum mittat et uisum. cum ergo hunc fecisset <lb/>
            primum et solum et unum, optimus ei apparuit <lb/>
            et plenissimus omnium bonorum.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sibylla (Erythraea)  <lb n="10"/>
            quoque deum dicit ducem omnium a deo factum, et alia <lb/>
            deum dei filium esse noscendum, sicut ea quae in libris <lb/>
            posui exempla declarant.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>hunc prophetae diuino spiritu pleni  <lb/>
            praedicauerunt. quorum praecipue Solomon in libro Sapientiae, <lb/>
            item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi <lb n="15"/>
            reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, <lb/>
            hunc ex deo natum esse testantur.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>huius nomen nulli est  <lb/>
            notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Reuelatione. <lb/>
            Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri. <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>