<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:31.1-31.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:31.1-31.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/>  Quoniam de philosophia dixi breuiter, nunc etiam <lb/>
            de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, inprimis,<lb n="10"/>
            nullam esse prouidentiam, et idem deos esse non abnuit:  <lb/>
            utrumque contra rationem.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed si sunt dii, est igitur <lb/>
            prouidentia. aliter enim deus intellegi non potest, cuius est <lb/>
            proprium prouidere. nihil inquit curat. ergo non modo humana,  <lb/>
            sed ne caelestia quidem curat.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>quomodo igitur aut<lb n="15"/>
            unde esse illum adfirmas? exclusa enim prouidentia curaque <lb/>
            diuina consequens erat, ut non esse omnino deum diceres. <lb/>
            nunc eum uerbo reliquisti, re sustulisti. unde ergo rerum natura  <lb/>
            est, si deus nihil curat?</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>semina inquit sunt minuta, <lb/>
            quae nec uideri nec tangi possunt, quorum coitu fortuito <lb n="20"/>
            et orta sunt omnia et semper oriuntur.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>si nec <lb/>
            uidentur nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa  <lb/>
            scire potuisti? deinde si sunt, qua mente conueniunt,  <milestone n="26b" unit="altpage"/>  ut aliquid <lb/>
            efficiant? si sunt leuia, cohaerere non possunt, si hamata <lb/>
            et angulata, ergo secabilia sunt. hami enim et anguli

<note type="footnote"> 1 suo loco] c. 64 s. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">INSTITUTIONES</hi> 1-3] III 13, 4 s. 3-8] III 13, 6 s. 9 s.] <lb/>
            III 17, 1. 10 s.] III 17, 16. 14 nihil-curat] III 17, 4. 18 nuncsustulisti] <lb/>
            hoc non est in Instit., cf. tamen III 17, 39 haec-docet. 18- <lb/>
            707,1] III 17, 21-27. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">AUCTORES</hi> 18 nunc-sustulisti] Cic. de nat. deor. I 30, 85. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">T]</hi> 1 AOnKH <hi rend="italic">T</hi> filosofia <hi rend="italic">T</hi> 2 uitam <hi rend="italic">add. Pf</hi> sapieltia <hi rend="italic">T</hi> 3 adque <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> est <hi rend="italic">add. Buen coni. Inst. III 13, 5,</hi> consistit <hi rend="italic">Pf</hi> fysica <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            4 AOriKA <hi rend="italic">T</hi> hetica <hi rend="italic">T</hi> que <hi rend="italic">T</hi> 5 filosofi <hi rend="italic">T</hi> quia <hi rend="italic">Da</hi> 7 filosofia <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            repperitur <hi rend="italic">T</hi> 9 filosofia T brebiter T 10 filosofis <hi rend="italic">T</hi> 11 et] at <lb/>
            t <lb/>
            <hi rend="italic">Heum</hi> 15 necaečlesia (c <hi rend="italic">exp. et del.) T</hi> 16 excluslh <hi rend="italic">T</hi> 23 si* <hi rend="italic">(c er.) T</hi> <lb/>
            24 coherere <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="707"/>
            extant et possunt amputari. sed haec delira et inutilia. <lb/>
            quid quod idem animas extinguibiles facit?</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quem refellunt  <lb/>
            non modo philosophi omnes et publica persuasio, uerum etiam <lb/>
            responsa uatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique diuinae <lb/>
            uoces prophetarum, ut mirum sit extitisse unum Epicurum qui <lb n="5"/>
            cum pecoribus ac beluis sortem hominis aequaret.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>quid  <lb/>
            Pythagoras, qui primus est philosophus nominatus, qui animas <lb/>
            quidem inmortales esse (dixit), in alia tamen corpora uel pecudum <lb/>
            uel auium uel bestiarum commeare?</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>non satius fuerat  <lb/>
            eas cum suis corporibus extingui quam sic ad aliena damnari, <lb n="10"/>
            satius, omnino non esse quam post hominis formam <lb/>
            uel suem uel canem uiuere?</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>et homo ineptus ut fidem dicto  <lb/>
            adderet, se ipsum Troiano bello Euphorbum fuisse dixit, quo <lb/>
            occiso in alias figuras animalium transisse, postremo Pythagoram <lb/>
            factum.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>o felicem, cui soli tanta memoria  <milestone n="27a" unit="altpage"/>  concessa  <lb n="15"/>
            est, uel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit <lb/>
            nescire quid fuerit! atque utinam solus delirasset! inuenit <lb/>
            etiam qui crederent et quidem (non) indoctos homines, ad <lb/>
            quos stultitiae transiret hereditas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>