<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:25.1-25.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1:25.1-25.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/>  Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios,   <lb/>
            sed etiam uanos esse, uel quod homines fuerint, quorum memoria <lb/>
            post obitum consecrata sit, uel quod simulacra ipsa insensibilia <lb n="5"/>
            et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere <lb/>
            hominem, qui debeat spectare caelestia,  <milestone n="20b" unit="altpage"/>  terrenis se subiugare,  <lb/>
            uel quod spiritus qui eas religiones sibi uindicant, incesti et <lb/>
            inpuri sint et ideo dei sententia condemnati ceciderint in <lb/>
            terram, nec fas esse in eorum dicionem uenire quibus potior <lb n="10"/>
            sis, si deum uerum sequi uelis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Superest ut quoniam de falsa religione diximus, etiam de  <lb/>
            falsa sapientia disseramus, quam philosophi profitentur homines <lb/>
            summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a ueritate <lb/>
            summoti, quia nec deum nec sapientiam dei cognouerunt. <lb n="15"/>
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum  <lb/>
            sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a <lb/>
            ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. <lb/>
            quid sit philosophia hoc modo definiunt:</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>philosophia est amor  <lb/>
            uel studium sapientiae. (si amor est sapientiae,) non est ergo <lb n="20"/>
            ipsa sapientia, quia necesse est aliut esse quod amat, aliud quod <lb/>
            amatur. si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia <lb/>
            sapientia est. sapientia enim res est ipsa quae quaeritur, studium <lb/>
            uero quod quaerit.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>ipsa igitur definitio uel nominis  <milestone n="21a" unit="altpage"/>  significatio  <lb/>
            declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam. dicam ne <lb n="25"/>
            studium quidem esse sapientiae quo sapientia non conprehenditur. <lb/>
            quis enim studere dicatur ei rei quam nullo modo <lb/>
            possit attingere?</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>qui medicinae aut grammaticae aut 

<note type="footnote"><hi rend="italic">INSTITUTIONES</hi> 3-11] cf. II 17, 12. 3-5] II 17, 6. 5- <lb/>
            7] II 17, 8 s. 8-11] II 17, 10 s. 12 -18] III 2,1; 1, 5 - 8. 13-16. <lb/>
            19—700, 9] III 2, 3 s. 7-10. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">TJ</hi> 5 quot <hi rend="italic">T</hi> 10 <hi rend="italic">malim</hi> potentior, <hi rend="italic">cf. In-st. II 17, 11</hi> 14 filosofi <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            15 sapientiam <hi rend="italic">Pf,</hi> sapientia <hi rend="italic">T</hi> 19 <hi rend="italic">utroque loco</hi> filosofia <hi rend="italic">T</hi> 20 si amor est <lb/>
            sapientiae <hi rend="italic">add. eruditus Brit. pag. 417</hi> 21 <hi rend="italic">alt. alhlld sic T</hi> llersilc <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            filosofia <hi rend="italic">T</hi> 23 enim <hi rend="italic">Pf,</hi> autem <hi rend="italic">T; cadem uocabula permutantur<lb/>
             pag. 311,</hi> 6; <hi rend="italic">380, 19; 466, 13</hi> queritur <hi rend="italic">T</hi> 24 querit <hi rend="italic">T</hi> 25 filosofiam <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="700"/>
            oratoriae studet, studiosus eius artis quam discit dici potest: <lb/>
            oł,i di&lt;licit, iam medicus, iam grammaticus, iam orator dicitur. <lb/>
            sic °I,fJrtuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapienh-s  <lb/>
            nominari.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>cum autem studiosi sapientiae quamdiu <lb/>
            uiuant uocentur, apparet illut studium non esse quo ad ipsam<lb n="5"/>
            rem quae studio petitur non potest perueniri; nisi forte qui <lb/>
            ad finem usque uitae ut sapiant student, apud inferos sapientes <lb/>
            erunt. omni autem studio subiacet finis. non est <lb/>
            igitur id studium rectum quod non habet finem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>