<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:6.1-6.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:6.1-6.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus<lb/>
             consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum <lb/>
            secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus<lb n="20"/>
            uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus<lb/>
            sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque <lb/>
            Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera <lb/>
            matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. <lb/>
             uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore <lb n="25"/>
            commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>proficiscens<lb/>
             peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne <lb/>
            quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur, <lb/>
            custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum <lb/>
            nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens


<note type="footnote"> 1 construitur P: constituitur <hi rend="italic">a</hi> 2 enim <hi rend="italic">Pa :</hi> itiL <hi rend="italic">m. rec</hi>. 3 stimulis <lb/>
            <hi rend="italic">a: st m. uetus, surculis m. rec. 4 per.. cit m. uetus, perflcit a</hi> 5 ut <lb/>
            cernatis quam facile <hi rend="italic">a</hi> 6 sua P: eius <hi rend="italic">a</hi> 7 et <hi rend="italic">om. a</hi> 10 que <hi rend="italic">m. uetus,</hi> <lb/>
            quo <hi rend="italic">m. rec</hi>. II separatim <hi rend="italic">a</hi> 11 et <hi rend="italic">P non distincte</hi> II uerius P: uerum <lb/>
            <hi rend="italic">edd</hi>. 12 quod corpus <hi rend="italic">P:</hi> quod autem corpus est <hi rend="italic">edd</hi>. 14 res <hi rend="italic">et litteras</hi> <lb/>
            mor, <hi rend="italic">quae prorsus euanuerunt, restituit ed. princ</hi>. 15 cS—ta P <lb/>
            16 nugarum a. u. <hi rend="italic">Bursian:</hi> absurditatum animas uolunt <hi rend="italic">a; scriptura in <lb/>
            P prorsua euanuit</hi> 28 mulier <hi rend="italic">P</hi> 29 filio P 30 nancta <hi rend="italic">P:</hi> tracta <hi rend="italic">a</hi> </note>


<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="30"/>


<pb n="84"/>
            pater et sellam regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum<lb/>
            regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites <lb/>
            suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus <lb/>
            et crepundiis ac speculo adfabre facto animos ita pueriles inlexit, <lb/>
            ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio<lb n="5"/>
             duceretur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>