<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:3.2-3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:3.2-3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam  <lb/>
            haec sacra physica uolunt esse ratione composita: <hi rend="italic">amare</hi> terram <lb/>
            uolunt fruges, Attin uero hoc ipsum uolunt esse quod ex frugibus<lb/>
            nascitur, poenam autem quam sustinuit hoc uolunt esse, quod <lb/>
            falce messor maturis frugibus facit: mortem ipsius dicunt, quod <lb n="5"/>
            semina collecta conduntur, uitam rursus, quod iacta semina <lb/>
            annuis uicibus t reconduntur. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>uellem nunc mihi inquirenti respondeant,<lb/>
             cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum funere, <lb/>
            cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iuncxerint? itane <lb/>
            non erat aliud quod diceretur? itane non erat quod in agendis <lb n="10"/>
            Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? ut gratias<lb/>
            pro renatis frugibus agas ululas, ut gaudeas plangis, nec te, <lb/>
            cum ueram rationem <hi rend="italic">uideris,</hi> hoc aliquando fecisse paenituit, sed <lb/>
            hoc <hi rend="italic">agis ut</hi> annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem<lb/>
             requiras. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>