<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:18.1-18.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:18.1-18.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Libet nunc explanare quibus se signis uel quibus symbolis in <lb/>
            ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. habent<lb/>
            enim propria signa, propria responsa, quae illis in istorum<lb n="15"/>
            sacrilegiorum coetibus diaboli tradidit disciplina. in quodam <lb/>
            templo, ut in interioribus partibus homo introiturus possit admitti,<lb/>
            dicit: Me tympano manducaui, de cymbalo bibi <lb/>
            et religionis secreta <sic n="poss">perdidici1</sic>, quod graeco sermone <lb/>
            dicitur: ex <hi rend="italic">т;vţłnaJlov <sic>fiifjQwxa</sic>,</hi> ix <hi rend="italic"><sic>xv/uftaXov</sic><sic>TitTiwxa</sic>, <sic>yeyova</sic><lb n="20"/>
            (<sic>xvoTrfi</sic> aTT€(og</hi>. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>male, miser homo, de admisso facinore confiteris:<lb/>
            pestiferum ueneni uirus hausisti et nefarii furoris instinctu  <lb/>
            letale <milestone n="17b" unit="altpage"/> poculum lambisti: cibum istum mors sequitur semper et <lb/>
            poena, hoc quod bibisse te praedicas uitalem uenam stringit in <lb/>
            mortem et sedes animae contaminat et malorum continuatione <lb n="25"/>
            conturbat. alius est cibus, qui salutem largitur et uitam, alius <lb/>
            est cibus, qui hominem Deo summo et commendat et reddit, alius <lb/>
            est cibus, qui languentes releuat, errantes reuocat, lapsos erigit, <lb/>
            qui morientibus aeternae inmortalitatis largitur insignia. Christi <lb/>
            panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta


<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">nobisPa, em. Wowerus</hi> 1\\ <hi rend="italic">litterae</hi> orum traditae sint <hi rend="italic">tnP euanuerunt,</hi> <lb/>
            deorum om. <hi rend="italic">a</hi> 3 ueritas in uita <hi rend="italic">Bursian:</hi> ueritatis semita <hi rend="italic">a</hi> 8 inquireret<lb/>
            P II hac uanarum P <hi rend="italic">15 quae P: quid a p in istie a</hi> 16 cetibus P <lb/>
            17 introiturus <hi rend="italic">Bursian:</hi> moriturus <hi rend="italic">Pa,</hi> oraturus <hi rend="italic">Lobeck Aglaoph. 1, 24</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">♦ • rErvJNA P, fort. xal ytyova</hi> 21 <hi rend="italic">fiCaztjg\'Airttog P: fivarixog a</hi> <lb/>
            22 ausisti <hi rend="italic">P</hi> 23 lambis <hi rend="italic">Pa, em. Oehler</hi> 24 poena aeterna <hi rend="italic">a</hi> 25 contaminata<lb/>
            malorum te continuatione a 27 deo summo <hi rend="italic">P (teste Loremio):</hi><lb/>
            summe deo <hi rend="italic">o,</hi> summo deo <hi rend="italic">Oehler</hi> </note> <lb n="30"/>


<pb n="103"/>
            substantia hominis inmortali pabulo saginetur. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>quis est autem hic  <lb/>
            panis uel quod poculum in libris Salomonis sapientia magna uoce <lb/>
            proclamat? ait enim: \'uenite, manducate de meis panibus<lb/>
            et bibite uinum quod miscui\': et Melchisedech rex <lb/>
            Salem et sacerdos summi Dei reuertenti Abrahae cum pane et <lb n="5"/>
            uino benedictionis optulit gratiam. Isaac etiam cum Iacob benedixisset,<lb/>
            cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit<lb/>
            ei pater: \'dominum\', inquit, cillum feci tuum et omnes<lb/>
            fratres eius feci seruos, tritico et uino confirmaui<lb/>
            illum\'. tunc Esau casus suos misera lamentatione defleuit, <lb n="10"/>
            quia tritici et uini, id est futurae felicitatis perdidit gratiam. <lb/>

</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            quod autem consecratis hominibus a Deo panis diuinus iste praestetur<lb/>
             per Esaiam dicit spiritus sanctus: sic dicit dominus: <lb/>
            ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem <lb/>
            esurietis: ecce qui seruiunt mihi iocundabuntur, uos <lb n="15"/>
            confundemini, uos interficiet dominus.\' nonsolumpanis<lb/>
            iste a Deo <milestone n="1sa" unit="altpage"/> summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et  <lb/>
            poena promittitur et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus <lb/>
            faucibus diuinae animaduersionis exitus ingeratur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>secuntur<lb/>
             etiam hoc idem tricesimi et tertii psalmi ueneranda responsa,<lb n="20"/>
            ait enim per Dauid spiritus sanctus: gustate et uidete<lb/>
            quoniam dulcis est dominus). dulce est caeleste <lb/>
            pabulum, dulcis Dei cibus: nec habet in se miserae famis triste <lb/>
            tormentum et de medullis hominum procedentis ueneni uirus excludit. <lb/>
             et haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant, ait <lb n="25"/>
            enim: timete dominum sancti eius, quia non est inopia<lb/>
            eis qui metuunt eum. diuites eguerunt et esurierunt,<lb/>
            qui autem inquirunt Dominum non indigebunt<lb/>
            omni bono. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>qui sic in templo praetextatus incedis,  <lb/>
            qui fulges purpura, cuius caput aut auro premitur aut lauro,


<note type="footnote"> 1 3 Sal. Prou. 9, 5. 8 Genes. 27, 37. 13 les. 65,13 et 15. 21 Ps. <lb/>
            33, 9. 26 ib. u. 10 sq. </note>


<note type="footnote"> 1 nominis P 2 quod poculum P: quod poculum de quo <hi rend="italic">edd</hi>. 3 uenite<lb/>
            et <hi rend="italic">a</hi> 6 <hi rend="italic">malim</hi> benedizisset et cum 7 a <hi rend="italic">om. P; post</hi> patre <hi rend="italic">duae<lb/>
             tresue litterae erasae sunt</hi> 8 inquit <hi rend="italic">om. a</hi> II tuum feci illum <hi rend="italic">a</hi>. <lb/>
            18 p§na P, <hi rend="italic">ut semper</hi> j) aceruę P 24 procedentis <hi rend="italic">nos:</hi> praecedentis <hi rend="italic">Pa</hi> <lb/>
            25 et <hi rend="italic">om. a</hi> 30 falgis <hi rend="italic">P</hi> II auro aut lauro premitur <hi rend="italic">a</hi> . </note> <lb n="30"/>


<pb n="104"/>
            errorem tuum turpis egestas insequitur et ceruicibus tuis onerosum<lb/>
            paupertatis imminet pondus. illum quem despicis pauperem <lb/>
            largus et diues est, sedile illi Abraham in sinu suo praeparat. <lb/>
            tunc tu per interiecta spatia flammarum ad mitiganda conscientiae<lb/>
            tuae uulnera tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis<lb n="5"/>
             nec tibi uolens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit<lb/>
            aut impetrare. singulorum enim pari gratia merita pensantur:<lb/>
            illi uita confertur propter huius saeculi mala, tibi propter  <lb/>
            huius saeculi bona perpetua tormentorum poena decernitur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ut <lb/>
            autem manifestius disceretur quinam ille esset panis, per quem<lb n="10"/>
            miserae mortis uincuntur exitia, ipse dominus sancto ac uenerando<lb/>
            ore signauit, ne per diuersos tractatus spes hominum prauis  <lb/>
            interpretationibus fallerentur. ait <milestone n="1sb" unit="altpage"/> enim in euangelio cata Iohannem:<lb/>
            C ego sum panis uitae: qui uenerit ad me non <lb/>
            esuriet, qui in me crediderit non sitiet u m qua m.\' <lb n="15"/>
            item in sequentibus hoc idem simili modo significat, ait enim: <lb/>
            (si quis sitit ueniat et bibat qui credit in me/ et <lb/>
            rursus ipse, ut maiestatis suae substantiam credentibus traderet, <lb/>
            ait: <sic>cnisi</sic> <sic>ederitis</sic> carnem fili hominis et biberitis  <lb/>

</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            sanguinem eius, non habebitis uitam inuobis/ quare <lb n="20"/>
            nihil uobis sit cum tympani cibo o miseri mortales: salutaris <lb/>
            cibi gratiam quaerite et inmortale poculum bibite. Christus uos <lb/>
            epulis suis reuocat ad lucem et graui ueneno patres artus et <sic>torpescentia</sic><lb/>
            membra uiuificat. caelesti cibo renouate hominem perditum,<lb/>
            ut quicquid in uobis mortuum est diuinis beneficiis renascatur. <lb n="25"/>
             didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis: <lb/>
            inde mors nascitur, hinc inmortalis uita donatur.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>