<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:15.1-15.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:15.1-15.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Palladii etiam quid sit numen audite: simulacrum est ex ossibus<lb n="25"/>
             Pelopis factum, hoc Abaris Scytha fecisse perhibetur. iam <lb/>
            quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. estne <lb/>
            aliquid aput Scythas humana ratione compositum et illa effera


<note type="footnote"> 11 Matth. 4, 3. </note>


<note type="footnote"> 1 POENATES P 2 praetermissum esse uitam <hi rend="italic">P mance,</hi> sit praetermissum. <lb/>
            Qui nihil aliud <hi rend="italic">putant a; nos Bursiani supplementum recepimus</hi><lb/>
            5 aepulis <hi rend="italic">et u. 14</hi> aepulas <hi rend="italic">P, item alias</hi> 9 certaret <hi rend="italic">et, ut Pa,</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">del. Bursian</hi> 10 quem <hi rend="italic">o:</hi> quae <hi rend="italic">P</hi> 13 uiuet\'P 16 <hi rend="italic">panus P et paulo <lb/>
            post</hi> pęnates 18 composita a 21 coquos <hi rend="italic">a</hi> 22 contempnentes <hi rend="italic">Pa</hi> <lb/>
            23 prostituto <hi rend="italic">Wowerus:</hi> constituto P, pro constituto <hi rend="italic">a</hi> 25 <hi rend="italic">immo</hi> quod <lb/>
            sit 26 <hi rend="italic">Abaris Jos. Scaliger (apud Wotcerum):</hi> auaris P, auarus <hi rend="italic">a, et<lb/>
             sic item p. 98, 3</hi> 27 <hi rend="italic">post</hi> sit <hi rend="italic">in P uocab. erasum est quinque sexue litterarum,<lb/>
            cuius prima littera</hi> a (Abaris?) <hi rend="italic">adhuc dispicitur</hi> </note>


<note type="footnote"> II. </note>


<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>


<pb n="98"/>
            gens hominum et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata<lb/>
            in constituendis religionibus rectum aliquid potuit <sic>innenire</sic>?  <lb/>

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            simulacrum hoc Troianis Abaris nendidit stultis hominibus uana  <lb/> 
            promittens. <sic>nendebatur</sic> deus  <milestone n="14b" unit="altpage"/>  ut prodesset emptori, et emptor <lb/>
            suppliciter adorabat quicquid paulo ante uiderat subhastatum<lb n="5"/>.
            substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. si humana<lb/>
            uis, Abari, miseros homines ossa uenerari, purioris saltim <lb/>
            et castioris hominis reliquias collige: accedat idolo quod facis ex <lb/>
            hominis uirtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit et <lb/>
            diu prostituti pudoris damna sustinuit. sed nec adulto ei scelus<lb n="10"/>
            defuit: eum cuius filiam petebat fraude proditoris occidit, proditorem<lb/>
            etiam ipsum periuriis adgressus est et ne promissa redderet<lb/>
            praemia, hunc eundem per abrupta praecipitia iactauit. en <lb/>
            cuius electa sunt ossa ut deus fieret qui urbes et regna seruaret.  <lb/>

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            sed nec seruauit aliquando nec profuit et quid se maneat ex <lb n="15"/>
            urbium in quibus fuit casibus uidit: incensa est Troia a Graecis, <lb/>
            a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reseruatum est, <lb/>
            sed reseruatum non propriis uirtutibus, sed humano praesidio : <lb/>
            ab utroque enim loco homines liberarunt et translatum est ne <lb/>
            humano flagraret incendio: tanto numini humana fuerunt praesidia<lb n="20"/>
             necessaria et ne arderet humanum quaesiuit auxilium. dilatum<lb/>
            est Palladium ab incendio, non liberatum: stat sententia, <lb/>
            manet poena, ignis imminet, ignis urguet, quem uitare non poterit. <lb/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>iam parturit flamma caelestis, iam diuinae animaduersionis<lb/>
            monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium:<lb n="25"/>
            in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit: ignis  <lb/>
            iste scrutatur abdita, quaerit absconsa <milestone n="15a" unit="altpage"/> et quicquid errantes homines<lb/>
            uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione<lb/>
            complectitur. cuenit enim\', inquit, \'dies domini ut <lb/>
            ardens clibanus\'. audisti quid ueniat: nihil est quod ex te <lb n="30"/>
            collectum in apothecis dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, <lb/>
            cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, qua rapax


<note type="footnote"> 29 Malach. 4, 1 (3,19). </note>


<note type="footnote"> 1 hominum <hi rend="italic">Wowero glossa uidebatur</hi> 2 inueniri P 7 auari P, <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> 11 eum P: is enim <hi rend="italic">a</hi> j) <hi rend="italic">eum fraude a</hi> 12 periuriis a: periurus<lb/>
            P 19 liberant <hi rend="italic">Pa, em. Bursian</hi> 23 urget <hi rend="italic">a</hi> 30 cliuanos P <lb/>
            II audisti quid ueniat P <hi rend="italic">bis habet</hi> 32 qua <hi rend="italic">nos:</hi> que P, quam a </note> <lb/>


<pb n="99"/>
            ignis. uiolentia cogente spiritus pascitur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>hic est exitus finisque  <lb/>
            uester, haec est poena quam pro deceptis hominibus Deus statuit: <lb/>
            ut perpetuis ardeat flammis qui contra uoluntatem Dei miserum <lb/>
            hominem aut decepit aut perdidit. uolo sane diligenter inquirere <lb/>
            cuius Mineruae hoc uolunt esse signum: plures enim Mineruas <lb n="5"/>
            fuisse constat nec aliquis in ista parte dissentit. singulare itaque <lb/>
            genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his <lb/>
            omnibus inueniri possit Palladium cuius Mineruae sit nomine <lb/>
            consecratum. \'

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>