<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:14.1-14.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:14.1-14.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Penates etiam qui sint explicare contendam, ne quid a me  <lb/>
            praetermissum <hi rend="italic">esse uideatur. qui nihil aliud putant</hi> esse uitam <lb/>
            nisi uescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis <lb/>
            suae humilitate flexerunt, nutrimenta corporis quae ex cottidianis <lb/>
            epulis comparantur hoc nomine pro salute hominum consecrantes. <lb n="5"/>
            quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse <lb/>
            deum <sic>sancxerunt</sic> <milestone n="14a" unit="altpage"/> nescientes diuini oraculi ueritatem. cum enim  <lb/>

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            dominus Iesus Christus cum diabolo pro nostra salute sollicitus  <lb/>
            diuina maiestatis suae conluctatione certaret, ut de faucibus eius <lb/>
            quem gerebat hominem liberaret, hac eum responsione quassauit. <lb n="10"/>
            nam cum diceret ei diabolus: csi filius dei es, fac u t isti <lb/>
            lapides panes fiant/ respondens ei dominus dixit: cnon <lb/>
            in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei.\' <lb/>
            nescientes itaque substantiam generis humani cottidianas epulas<lb/>
            hoc nomine consecrarunt: nam omne quod uescuntur homines<lb n="15"/>
            penus uocatur: hinc et cella penaria, hinc et dii penates <lb/>
            ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione <lb/>
            compositi.

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid aut  <lb/>
            cum summo terrore religionis inuentum. ignis est domesticus, <lb n="20"/>
            qui in focis cottidianis usibus seruit: quapropter cocos habeat, <lb/>
            non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius <lb/>
            fauillas aut prostituto corpore peccare coguntur aut in uirginitate <lb/>
            perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>