<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:93.1-93.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:93.1-93.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="93" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et <lb/>
            compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam<lb n="20"/>
            spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc <lb/>
            dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Triformem enim quandam dicentes substantiam multis blasphemant <lb/>
            peius ignorantes, quod alter est qui misit, alter qui <lb/>
            missus est. Ergo est uera persona patris, quae misit filium,<lb n="25"/>
            et est uera persona filii quae aduenit de patre, et est uera  <lb/>
            persona spiritus quae a filio et patre missa est.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Trium <lb/>
            itaque harum personarum una est ueritas, maiestas et

<note type="footnote"> 3 I Petro III 18 15 Ioh. I 14 19 <hi rend="italic">exscripsit</hi> Augnstin. de naeres. <lb/>
            74 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">manifestare A</hi> 2 natura <hi rend="italic">om B*</hi> 6 hoc ipsa <hi rend="italic">B ipso A</hi> 13 dei <lb/>
            <hi rend="italic">oin A dolos A</hi> 14 aestimant <hi rend="italic">A Sichardus</hi> aestimabant <hi rend="italic">B</hi> 15 scribtqm <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 causae A consumabatnr <hi rend="italic">A</hi> 19 haeresis <hi rend="italic">B</hi> 20 quiclam <lb/>
            pars <hi rend="italic">A</hi> quidft <hi rend="italic">filii A</hi> 23 quondam dicentis <hi rend="italic">A </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            substantia aequalis et diuinitas sempiterna. Qualis est enim <lb/>
            inmensa inenarranda patris persona, talis est et filii. talis est <lb/>
            et sancti spiritus, ut in distinctione nominum ac trium <lb/>
            personarum non sit aliqua naturae diuersitas.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Inmensibilis  <lb/>
            est igitur haec trinitas et inuisibilis et inenarrabilis, quae <lb n="5"/>
            fide solum cognoscitur, tamen expositione humanae uocis ac <lb/>
            sensu mortali condigne non expromitur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>