<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:92.1-92.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:92.1-92.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="92" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis quae dicit diuinitatem doluisse, cum caro  <lb/>
            pateretur in cruce coniuncta diuinitati, errantes, quod non <lb/>
            solum diuinitas pati non potest naturaliter nec teneri neque <lb/>
            uideri, uerum etiam nec anima hominis, quae a deo facta <lb n="5"/>
            est, dicente domino:</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Nolite timere eos qui occidunt  <lb/>
            corpus, animam autem non possunt occidere, sed <lb/>
            timete hunc potius, qui potest animam et corpus <lb/>
            perdere in gehennam. Errant itaque modis omnibus qui <lb/>
            dicunt diuinitatem Christi esse natura passibilem, et impie <lb n="10"/>
            sentiunt aut doluisse aut fleuisse aut ingemuisse; passio <lb/>
            enim Christi est carnalis, <hi rend="italic">&lt; carne &gt;</hi> naturaliter, non diuinitate <lb/>
            dolente.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Ideoque non cognoscebatur a Iudaeis qui erat in  <lb/>
            carne passibili loquendo, qui de lege eis et prophetis deus <lb/>
            ueras nuntiabatur, palamque in carnem uenturus praedicabatur, <lb n="15"/>
            dicente propheta: Deus palam ueniet, et iterum <lb/>
            idem propheta Dauid: Dominus pars hereditatis meae, <lb/>
            et calicis mei. Qui est enim calix nisi eius passio?</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>iiqui  <lb/>
            tantae bonitatis munus <milestone unit="vbar"/> et clementiae humano generi conferens <lb/>
            ab Iudaeorum iniquissimo ignorabatur populo. Passus itaque <lb n="20"/>
            est carne passibili, non diuinitate naturaliter inpassibili, qui <lb/>
            et agnoscitur et creditur non absente tamen diuinitate, sed <lb/>
            coniuncta cum corpore pariter propter mysterium consummationis <lb/>
            statutum ac definitum antea.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Quod sciens apostolus  <lb/>
            non separauit in cruce diuinitatem a carne dicens: Si enim <lb n="25"/>
            cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. <lb/>
            Paulus itaque beatus coniunxit utrumque ut

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">exscripsit</hi> Augustin. de haerea. 73 6 Matth. X 28 16 Psalm. <lb/>
            XLIX 3 17 Psalm. XV 5 25 I Cor. II 8 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">diuinitate A</hi> 4 potens A 5 a <hi rend="italic">om A</hi> 9 Erant <hi rend="italic">B</hi> 10 natura <lb/>
            <hi rend="italic">Sichardus]</hi> naturam 11 gemuisse <hi rend="italic">A</hi> 12 <hi rend="italic">carne] add Fabricius</hi> 14 eis <lb/>
            <hi rend="italic">om B</hi> 15 carne <hi rend="italic">B predicatur A</hi> 17 idem <hi rend="italic">om A</hi> 19 generis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 iniquissimo <hi rend="italic">Sichardus]</hi> nequissimo ignorabantur A 21 carni <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            diuinitate naturaliter inpassibili <hi rend="italic">om A</hi> 22 absente-sed <hi rend="italic">om A</hi> <lb/>
            23 iuncta <hi rend="italic">A</hi> 24 statu <hi rend="italic">A</hi> 26 magestatis <hi rend="italic">Ax</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            Christi bonitatem et misericordiam nobis manifestaret plenissimam. <lb/>
            Petrus autem beatus apostolus quod natura est passibile <lb/>
            et quod est inpassibile docuit ex aperto, dicens: Mortuus <lb/>
            quidem est corpore, uiuificatus autem spiritu.  <lb/>
            </p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne<lb n="5"/>
            aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso <lb/>
            permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis <lb/>
            consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, <lb/>
            ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, <lb/>
            non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante<lb n="10"/>
            deuictis in sui <milestone unit="vbar"/> passione in eum credentibus uincendi potentiam <lb/>
            aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.  <lb/>
            </p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Non ergo dei naturalis passio <milestone unit="doublevbar"/> et dolor talis in diuinitate <lb/>
            eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo <lb/>
            solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium<lb n="15"/>
            nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod <lb/>
            ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis. 
</p><milestone n="65" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>