<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:66.1-66.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:66.1-66.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="66" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>SUNT ARBIANI ab Arrio presbitero Alexandriae ciuitatis, qui <lb/>
            sub Alexandro episcopo bonae memoriae fuit et Constantino <lb/>
            sancto imperatore bonae memoriae, dicens filium dei deo  <lb/>
            similem:</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nomine tenus similem autem dicens, et non de<lb n="5"/>
            ipsius patris diuina credendo substantia, heresim periculosam <lb/>
            incurrit. Nam et creatura similis deo dicitur, cum dicat scriptura: <lb/>
            Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem  <lb/>
            nostram.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Non tamen est homo aut angelus de deo <lb/>
            proprie ac naturaliter, id est de diuina illa substantia patris<lb n="10"/>
            inenarranda et sempiterna genitus, ut unicus filius, qui genitus <lb/>
            est de patre proprie sempiternus, sed homo et angelus facti  <lb/>
            sunt ex nihilo.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Filius autem cum sit uerus, oportet ut de <lb/>
            diuina illa substantia <milestone unit="doublevbar"/> patris genitus cognoscatur. Verus enim <lb/>
            deus alio modo esse non potest filius unicus nisi sit de patris <lb n="15"/>
            illa diuina substantia proprie genitus.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Sempiterna similitudo <lb/>
            itaque filii est secundum opera, quia sicut facit pater, <lb/>
            et filius similiter facit omnia de ipsius qualitatis <lb/>
            diuina substantia genitus, quia de ipso natus est proprie <lb/>
            sempiternus, non factus ex nihilo, ut homo et angelus aut<lb n="20"/>
            creatura aliqua quae est <hi rend="italic">&lt; in &gt;</hi> omnibus occidens. 
</p><milestone n="39" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>