<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:55.1-55.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:55.1-55.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="55" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Quae est haec uanitas Galatarum, Seleuci et Hermiae <milestone unit="doublevbar"/> hereticorum? <lb/>
            Qui cum uolunt deum esse incorporeum, hylen <lb/>
            etiam, id est materiam mundi coaeternam esse cum deo <lb/>
            adserunt, et materiam quidem elementorum — quae est sine 



<note type="footnote"> 10 Augustin. de haeres. 41: Filaster autem Briianus episcopus in <lb/>
            proliiissimo libro quem de heresibus condidit t et CXXVIII hereses arbitratus <lb/>
            est computandas, Sabellianos continuo post Nofitianos ponens, <lb/>
            Sabellius, inquit, discipulus eius, qui similitudinem sui doctoris itidem <lb/>
            secutus est: unde et Sabelliani postea sunt appellati qui et Patripassiani <lb/>
            et Praxiani a Praxea et Hermogene: qui fuerunt in Africa qui et ista <lb/>
            sentientes abiecti sunt ab ecclesia catholica. Certe iste eosdem postea <lb/>
            Sabellianos dixit appellatos qui ea quae Noetus sentiebant et alia nomina <lb/>
            eiusdem sectae commemorauit et tamen Noetianog et Sabellianos sub <milestone unit="doublevbar"/> <lb/>
            numeris tamquam duas hereses posuit: qua causa ipse uiderit. 16 <hi rend="italic">exscripsit<lb/>
             </hi> Augustin. de haeres. 59 </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">&lt;surrexerwnt qui fuerunt diвcipult) supplendum ex Hippolyto p. 43,<lb/>
             10 ed. Lagarde</hi> Noeti <hi rend="italic">Fabriciua]</hi> noetiani 7 mosen <hi rend="italic">in raa Y litterarum<lb/>
             A</hi> 10 libya <hi rend="italic">B</hi> 13 prexea <hi rend="italic">B</hi> hermogeni <hi rend="italic">A</hi> qui et <hi rend="italic">B <lb/>
            Augustinus</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 16 seleuce <hi rend="italic">A</hi> 17 corporeum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            anima, inrationabilis scilicet, 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quae facta est a deo patre per  <lb/>
            filium ex nihilo, ut possit esse quae ante non erat — non <lb/>
            ita accipiunt; spiritum autem hominis, id est animam non <lb/>
            factam a deo per filium, sed de terra esse aiunt;</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>malum  <lb/>
            autem quondam a deo, quondam esse a materia adserunt. <lb n="5"/>
            Saluatorem autem in carne negant sedere ad- dexteram patris, <lb/>
            sed expoliasse carnem, et posuisse in solem aestimant; quia <lb/>
            dixit propheta, cum nesciant quid dixerit: In solem posuit <lb/>
            tabernaculum <milestone unit="vbar"/> suum.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Paradisum uisibilem negant a Platone,  <lb/>
            et isti uanitatibus seruientes, et animas hominum de <lb n="10"/>
            igne et spiritu esse aestimantes. Isti baptismo non utuntur, <lb/>
            propter uerbum hoc quod dixit Iohannes beatus baptista: <lb/>
            Ipse uos baptizabit in spiritu et igni.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Isti angelos  <lb/>
            dicunt creatores esse animarum nostrarum, non Christum <lb/>
            saluatorem; mundum autem istum infernum esse adserunt, <lb n="15"/>
            et resurrectionem in filiorum procreatione hanc esse praedicant <lb/>
            quae fit in humano genere cottidie, non illam inmortalitatis <lb/>
            futuram atque gloriosam adnuntiant expectantes. 
</p><milestone n="28" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>