<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:31.1-31.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:31.1-31.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Post istum Saturnilus quidam et ipse sumens inde fomenta <lb/>
            doctrinae mortiferae adserebat dicens mundum ab angelis <lb/>
            factum, et distare angelos a uirtute illa et mundum esse <lb/>
            diuisum per ordinem angelis, et cogitasse eos ut facerent <lb n="5"/>
            hominem.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Fecerunt itaque hominem, et opus ipsorum, inquit, <lb/>
            erat homo; de uirtute enim superna lumen fuisse dimissum, <lb/>
            quod inluminauit mundum istum et ad concupiscentiam  <lb/>
            adduxit angelos, statimque ascendit in caelum.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>At illi cupidi <lb/>
            luminis ipsius facti uirtutem eius uidere cupiebant; non<lb n="10"/>
            praeualentes autem adinuicem dixerunt: Faciamus hominem <lb/>
            ad imaginem et similitudinem nostram. Et  <lb/>
            facto homine, quia inpotens erat, saluari non potuit.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Videns <lb/>
            itaque uirtus superna quod illi hoc fecerunt, misit scintillam, <lb/>
            quae correxit hominem et suscitauit et fecit eum uiuere. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="15"/><milestone unit="vbar"/> Scintillam itaque uolunt saluari, alia autem uirtutibus illis  <lb/>
            quae fecerunt dimitti ac derelinqui suspicantur.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Christum <lb/>
            autem umbraliter apparuisse adfirmant, non carnem hominis <lb/>
            ueram et animam accepisse, atque omnem oeconomiam mysterii <lb/>
            saluato ris Iris ita complesse. <lb n="20"/>
            
</p><milestone n="4" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>