<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:26.1-26.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:26.1-26.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis *** de Pythonissa, quod cooperientes uestimentis <lb/>
            mulierem ab ea quaedam <milestone unit="vbar"/> responsa sperabant posse<lb n="5"/>
            consequi. Unde et aiunt Pythonissam illam beati Samuhelis <lb/>
            animam ab inferis excitasse atque inde maxime credi <hi rend="italic">(id&gt;</hi> <lb/>
            posse homines usque hodie plurimi suspicantur, quia quae <lb/>
            dixerat regi Sauli superstcs propheta beatissimus, ea etiam <lb/>
            in excitatione quasi dei iterum responsa dixisse cognoscitur <lb n="10"/>
            uera;</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>cumque plurimi huic adquiescere mendacio malunt, in <lb/>
            perpetuum descendunt in interitum, cum propheta dicat: <lb/>
            Iustorum animae in manu domini, et non tangit <lb/>
            eas mors. Quomodo itaque anima impia piam sanctamque <lb/>
            animam, et prophetae maxime, poterat ab inferis excitare? <lb n="15"/>
            Sed quia ignorant quod recedentes animae a fide Christi <lb/>
            domini deditas iam se impietati faciunt atque ei omni se <lb/>
            studio subiciunt, quia arbitrii sui est omnis homo, quod <lb/>
            uelit ut eligat facere permittente deo, iam ut **« quia recessit <lb/>
            a domino, ut immundus spiritus iam ei dominaretur, <lb n="20"/>
            dubiis et claudicantibus in lege diuina quod dixit beatus  <lb/>
            Helias: Aut deo, deo, aut Bahal, Bahal.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Qui enim <lb/>
            adheret Christo, unum corpus est, et qui immundo <lb/>
            spiritui, unus consensus est. Et Achab rex Iudaeorum <lb/>
            cum crederet Sedeciae et aliis falsis prophetis uerumque

<note type="footnote"> 1 Num, XXXI 8 Ios. XIII 22 4 I Reg. XXVIII 7 <hi rend="italic">aeqq</hi>. 8 I Rex. <lb/>
            XV 18. 19. 28 XXVIII 16-18 18 Sap. III 1 18 Sap. Sir. XV 14 <lb/>
            22 III Reg. XVIII 21 I Cor. VI 16. 17 24 II Paralip. XVIII 9 <hi rend="italic">seqg</hi>. <lb/>
            III Reg. XXII 8 <hi rend="italic">teqq</hi>. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 excidit ueluti</hi> quae non recte sentiebat in Iadaeis pytonissa <lb/>
            6 pyton\'ssfi 7 <hi rend="italic">&lt;id&gt; addidi</hi> 8 quia <hi rend="italic">Oehlerus]</hi> qui ea 9 superstis <lb/>
            10 dei <hi rend="italic">Fabriciw]</hi> ei 19 <hi rend="italic">exciderunt fere haec:</hi> beati Samubelis animam <lb/>
            ab inferis excitasse Pythoniasam adserant ita edocent aberrantes cum <lb/>
            ecriptura quae nuntiauerit de Saul rege, spiritali scientia nuutiauit, <lb/>
            deditum eum fui/ilse impietati 23 unn] a <hi rend="italic">in ras</hi> 25 sedechiae </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="13"/>
            prophetam domini Micheam contemneret, <milestone unit="vbar"/> interrogat dominus <lb/>
            inmundum spiritum, adhuc bonitatis loco regi concesso a <lb/>
            Christo domino usque ad tempus aliquod, ut, si uellet credere <lb/>
            prophetae uero, procellam periculi deuitaret, si nollet <lb/>
            magisque crederet pseudoprophetis, sine dubio deperiret.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ita  <lb n="5"/>
            enim interrogat dpminus inmundum spiritum, dicens: Quis <lb/>
            seducet, inquit, regem Achab Israhelitarum, ut <lb/>
            uadat in pugnam et ibi interficiatur? Et ecce <lb/>
            inmundus spiritus aduenit dicens: Ego uadam et <lb/>
            faciam. Et ait dominus ad immundum spiritum: <lb n="10"/>
            quomodo id facies? Et ait inmundus spiritus ad <lb/>
            dominum: Facio me quasi angelum lucis et uerba <lb/>
            similia eloquar, et ducam eum in proelium, atque <lb/>
            ibi eum deseram, et sic morietur. Et ait dominus <lb/>
            ad eum: Vade, sic facies. Ideoque et apostolus ait: <lb n="15"/>
            Non magnum est, si et satanas transfigurat se  <lb/>
            uelut angelum lucis, cum ipsius satellites transfigurantur. <lb/>
            </p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Et ita decipiunt multos uisu, uerbo aut persuasione <lb/>
            non alterius rei quippe, nisi quasi similis et ueri; <lb/>
            ut, cum uerbis ueluti similibus et uisibus quasi bonis et <lb n="20"/>
            non malis in tempore uolunt credere atque eis inherere <lb/>
            homines, ineuitabilem aeternae mortis incurrant sententiam, <lb/>
            diuersisque post exitum corporis poenis <milestone unit="vbar"/> et cruciatibus pessumdentur. <lb/>
            Quod et regi Iudaeorum illo tempore periculum <lb/>
            superuenit, quod falsis magis quam ueris dei prophetis credere <lb n="25"/>
            maluisset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>