<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:152.1-153.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:152.1-153.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="152" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis quae spiramen quod accepit Adam putat <lb/>
            tantum esse, quantum est a Christo post resurrectionem concessum<lb n="15"/>
            apostolis, cum ignorat quod spiramentum est modicae <lb/>
            uirtutis aliqua gratia in audienda lege dei multorum proprium,  <lb/>
            spiritus autem perfectionis est plenitudo.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Spiramen itaque <lb/>
            datur ab infantia et catechuminis, spiritus autem in incremento <lb/>
            doctrinae fideique est salutaris baptismi plena dei<lb n="20"/>
            gratia, ut intellegere et ad maiorem iam possis scientiam <lb/>
            peruenire. Ideoque post baptismum spiritum ut apostoli, iam  <lb/>
            non spiramen accipit, qui baptizatur in trinitatem.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Commune <lb/>
            est enim omnium spiramen, spiritus autem paucorum est <lb/>
            fidelium atque credentium et discentium et ueluti ab honore<lb n="25"/>
            ad honorem <milestone unit="doublevbar"/> et a gloria ad gloriam maiorem caelestemque <lb/>
            scientiam et gratiam peruenientium, dicente apostolo, quod a

<note type="footnote"> 1 Rom. XI 7 <hi rend="italic">seqq</hi>. 4 Gen. XLIX 10 8 Rom. XI 25. 26 <lb/>
            9 Ezech. XI 19 XXXVI 26 11 Luc. XIX 40 14 Gen. II 7 16 Ioh. <lb/>
            XX 22 27 Rom. I 17 II Cor. III 18 </note>

<note type="footnote"> 1 ierk 5 ergo] enim <hi rend="italic">punctiв subditis</hi> s. 8. ergo 6 iudeo rQ <hi rend="italic">uersua <lb/>
            fine diremptum</hi> 14 accipit <hi rend="italic">A</hi> 16 spiramen <hi rend="italic">B</hi> 17 primum 18 est <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 19 cathecuminis in <hi rend="italic">om A</hi> 20 est] et 21 possit <lb/>
            scientie <hi rend="italic">A</hi> 24 paucorum est <hi rend="italic">B</hi> paucorom et d 25 descendente A </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            fide in fidem procedimus, et a glorià <milestone unit="vbar"/> ad gloriam prodire <lb/>
            properamus.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ideo ait ipse: Primus homo de terra terrenus,  <lb/>
            secundus homo de caelo caelestis, ut et natura <lb/>
            non insors Christi muneris inueniatur <hi rend="italic">&lt; aut)</hi> aliena penitus, id <lb/>
             est nec catechuminus, et fides atque doctrina studiumque et <lb n="5"/>
            uita praeclara in paucorum fidelium et cupientium uoluntate <lb/>
            dinosceretur exuberans, dicente domino: Habenti dabitur, <lb/>
            et plus ei adicietur: non habenti autem et quod <lb/>
            habere uidetur auferetur ab eo. Quod Iudaeo contigit, <lb/>
            et aliis itidem plurimis. <lb n="10"/>
            
</p><milestone n="125" unit="alt"/></div></div><div n="153" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Est heresis quae cum audit in Zacharia propheta de funiculo  <lb/>
            agrimensorio, de quo et Dauid propheta beatus edixerat, <lb/>
            quod angelus tenens ibat mensurare Hierusalem, aestimat <lb/>
            secundum litteram ita dixisse scripturam, cum non Hierusalem <lb n="15"/>
            metiri, quae tradi debebat hostibus, sed credentium <lb/>
            recte atque paucorum perfectorum electio nuntiabatur per <lb/>
            angelum adfutura, ut dictum est: Multi uocati, pauci <lb/>
            autem electi.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>