<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:131.3-132.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:131.3-132.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="131" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Si enim ita esset, quomodo dabat in eum mortis sententiam <lb/>
            dominus, quia suum occiderat fratrem, sicut scriptum est? <lb/>
            Non ergo hic dicit scriptura, dominari illum fratri suo, ut <lb/>
            eum interficeret, sed: Dominaberis cogitationis tuae malae<lb n="5"/>
            utique, quae est in arbitrio tuo et cuiusque hominis atque <lb/>
            uoluntate, ut aut proiciat de corde suo malam cogitationem <lb/>
            inmissam a diabolo, aut non proiciendo crimen incurrat perpetuum.  <lb/>
            </p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ut perscrutatus est enim cordis et animi hominis <lb/>
            Christus dominus occulta ipsius, eum peruidens arguebat<lb n="10"/>
            quod cogitauerat, et monebat ne faceret illud sceleris inque  <lb/>
            hoc uiam parricidii saeculo seminaret.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Quod et in euangelio <lb/>
            dictum est: Si habes aduersus fratrem tuum iram, <lb/>
            uade, reconciliare, et sic postea offeres munus <lb/>
            tuum. Et Dauid itidem ait: Irascimini et nolite peccare.<lb n="15"/>
            Et qui modus est Irascimini et nolite peccare, <lb/>
            ipse subsequitur disserens: Quae dicitis in cordibus <lb/>
            uestris et in cubilibus uestris, conpungimini. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Solomon etiam: Si ascenderit spiritus inimici dominantis <lb/>
            in te, ne d.es ei locum ut in te habitet. Et<lb n="20"/>
            dominus ait: Qui irascitur fratri suo sine causa, <lb/>
            reus erit indicio. Ideoque pellendam cogitationem et <lb/>
            suggestionem inimici dominus edocebat ilico, ne cum diu <lb/>
            sit in homine, ad perpetrandum facinus eum prouocet proniorem. <lb/>
            <note type="footnote"> 3 Gen. IV 15 13 Matth. V 23. 24 15 Psalm. IV 5 17 1. s. <lb/>
            19 Eccles. X 4 21 Matth. V 22 </note>

<note type="footnote"> 1 quia <hi rend="italic">A</hi> quasi <hi rend="italic">B</hi> 2 dabat <hi rend="italic">om A</hi> 4 bic <hi rend="italic">A</hi> ta <hi rend="italic">B s. 8</hi>. i 5 eum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> cum <hi rend="italic">A cogitationes A</hi> 6 quae <hi rend="italic">om A</hi> in <hi rend="italic">om A</hi> et euiosque <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ut cuiusque <hi rend="italic">Sichardus</hi> ut euiuscumq: <hi rend="italic">B</hi> 8 immissam <hi rend="italic">B</hi> inmissa <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 9 perscrutator <hi rend="italic">B</hi> est om <hi rend="italic">B</hi> 10 ipsi <hi rend="italic">A</hi> eum <hi rend="italic">om B</hi> <lb/>
            II ne <hi rend="italic">om A</hi> 12 secula <hi rend="italic">A</hi> 14 recociliare <hi rend="italic">B1</hi> 18 et in cubilibus <lb/>
            uestris <hi rend="italic">om Bl</hi> 19 salamon <hi rend="italic">B</hi> dominantes <hi rend="italic">A</hi> 21 ait <hi rend="italic">om B</hi> 22 et <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> ex <hi rend="italic">B</hi> 23 suggestione illco Al </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="101"/><milestone n="104" unit="alt"/></div></div><div n="132" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Est heresis quae non recte intellegit de Cain, quod post  <lb/>
            fratricidium, quod commiserat, rogat dominum mori potius <lb/>
            quam dimitti, dicens ita: Maior causa est . si dimissus <lb/>
            fuero, et: Erit, omnis qui inuenerit me, interficiet <lb n="5"/>
            me.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Sed dominus, per eum unum omni humano generi uelut  <lb/>
            generalem docendo modum, per paenitentiam tribuebat bonitatis <lb/>
            suae indulgentiam copiosam, ut iam desinente scelere <lb/>
            bonorum operum fructuositatem sequerentur certamque ab eo <lb/>
            cuncti cognoscerent amplectendam * dicente domino:</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Nolo  <lb n="10"/>
            mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat, <lb/>
            ut tanti sceleris cunctis per eum patesceret paenitentia, <lb/>
            inque ea indulgentia pariter copiosa, ut paenitentium bona <lb/>
            iam fructuositas hortamento 11 dei monstraretur hominibus, quo <lb/>
            eam peruidentes, salutem potius quam mortem sibi desiderent <lb n="15"/>
            adquirendam. Unde ueluti!</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>suus accusator atque iudex cum  <lb/>
            ex parte gignitur Cain, dicens quod commiserit fratricidium, <lb/>
            audire a domino meruit, ut, si fructus bonorum operum de. <lb/>
            cetero eum sequeretur, remissionem tanti sceleris esset sine <lb/>
            dubio accepturus, nullumque metum mortis inferendae iam <lb n="20"/>
            suspicaretur sibi ab aliquo adfuturum.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Insuper etiam et  <lb/>
            signum acceperat, ne occideretur ab aliquo, cumque bis etiam <lb/>
            septem poenas perpeti, si qui hominum ausus fuisset in eum <lb/>
            manus inicere, caelesti sententia definitum est. In ipso enim <lb/>
            ueluti paenitentia ficta, non uera inuenta est, cum audit a <lb n="25"/>
            domino: Omnis qui occiderit Cain, septem uindictas <lb/>
            persoluet.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Unde et signum accipere meruit propter 

<note type="footnote"> 4 Gen. IV 13. 14 10 Ezech. XXXIII 11 XVIII 23 22 Gen. <lb/>
            IV 15 26 1. s. </note>

<note type="footnote"> 2 post <hi rend="italic">om A</hi> 6 ueluil <hi rend="italic">A</hi> 7 paenitentiam] pacientiam <hi rend="italic">A</hi> patientiam <lb/>
            <hi rend="italic">B conf 82,</hi> 2. 6 8 scelera <hi rend="italic">A</hi> 9 bonrrum <hi rend="italic">A1</hi> 10 cognosceret <hi rend="italic">A<lb/>
             deest</hi> indulgentiam 12 tantis <hi rend="italic">A3</hi> 18 copiosa <hi rend="italic">B</hi> poenitentium <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 ortamento <hi rend="italic">A</hi> ortaiil s. <hi rend="italic">s</hi>. to <hi rend="italic">B</hi> 16 <hi rend="italic">post</hi> suus a <hi rend="italic">erasa in A</hi> 17 cum-. <lb/>
            miserit <hi rend="italic">B*</hi> commiserit <hi rend="italic">B2</hi> 19 esse <hi rend="italic">A</hi> 21 ibi A affuturum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 accideretut <hi rend="italic">Al</hi> Cumque <hi rend="italic">B</hi> cum <hi rend="italic">A</hi> 24 est. In <hi rend="italic">om B</hi> ipsa </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            paenitudinem, si tamen digna bonorum operum iam eum fructuositas <lb/>
            sequeretur. Sed non inuenimus fructum bonum in eo <lb/>
            paenitentiae usquam fuisse, quanto magis de genere illius  <lb/>
            omnem impietatem potius pullulasse.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>