<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:121.9-123.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:121.9-123.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="121" subtype="chapter" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Solon Solon, Greci uos semper  <lb/>
            estis nouelli atque pueri. (Grecus autem numquam <lb n="5"/>
            erit senex aut antiquus, neque doctrinam aliquam <lb/>
            aut scientiam habetis antiquam, sed ab aliis <lb/>
            raptam atque inuasam habetis, eamque diuersis <lb/>
            mendaciis inmutatam exponitis, atque ita homines <lb/>
            edocetis. Plato enim in Timaeo ita dictitat.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nam post confusionem  <lb n="10"/>
            linguarum tunc nomina diuersa coeperunt emanare, <lb/>
            atque inde sumentes Greci historiografi duo aut tres, diuersa <lb/>
            ueluti monumenta conscribentes, temporalitatem cum suam <lb/>
            uolunt obumbrare atque abscondere, a suis testibus mendacissimi <lb/>
            iudicati sunt atque conprobati.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Cum enim quinquaginta  <lb n="15"/>
            de ipsis consentiunt de antiquitate nostra, id est Greci, <lb/>
            <milestone unit="doublevbar"/> Aegyptii, Chaldei, Syri, duo autem aut tres dissentiunt, <lb/>
            iustum est multis consonantibus in unum quam duobus aut <lb/>
            tribus dissonantibus historiografis adquiescere, quia multi illi <lb/>
            uere quam duo edixerunt.j <lb n="20"/>
            
</p><milestone n="94" unit="alt"/></div></div><div n="122" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis quae dicit sub Deucalione Pyrra diluuium  <lb/>
            fuisse antiquissimum quam quod sub Noe beato factum est. <lb/>
            Quod pagani transferentes mutatis nominibus ipso modo et <lb/>
            arcam uelut in Grecia fuisse post diluuium adserunt, et quod <lb n="25"/>
            est temporalitatis in paganitate uanissima, ab eis uelut

<note type="footnote"> 4 Plato Tim. p. 22 B </note>

<note type="footnote"> 1 falsitate <hi rend="italic">om A</hi> antequa <hi rend="italic">A</hi> 2 comprobatur <hi rend="italic">B</hi> 8 aegypto <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            5 aesti <hi rend="italic">A</hi> 7 ab aliis <hi rend="italic">B</hi> a nobis A 8 habetis <hi rend="italic">B</hi> beatis <hi rend="italic">A</hi> 9 immutatam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 10 tima eo <hi rend="italic">A</hi> timeo <hi rend="italic">B</hi> 11 emanere <hi rend="italic">B</hi> 13 uelut monimenta <lb/>
            <hi rend="italic">Sichardus]</hi> uelut (uelud A) emolumenta temporalitatem cum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            tenoralitats <hi rend="italic">A</hi> 15 comprobati <hi rend="italic">B</hi> 19 adquiescere <hi rend="italic">B</hi> aut quiescere A <lb/>
            22 <hi rend="italic">verba inde ab</hi> Alia <hi rend="italic">usgue ad</hi> nominibus in <hi rend="italic">A in ras</hi> et pyrra <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 beatll <hi rend="italic">Al</hi> 24 mutati A impio modo <hi rend="italic">Sichardus</hi> 25 archam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            uelud <hi rend="italic">A</hi> graecia A 26 uanissimS <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="88"/>
             <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            antiquum cum multo mendacio praedicatur et quod factum <lb/>
            in Thessalia, in loco breui, uelut factum ubique, id est in <lb/>
            omni mundo, a paganis furacibus edocetur. Quod fit quidem <lb/>
            post annos in Thessalia in loco interdum modico, illud autem <lb/>
            diluuium in omni saeculo factum est, sicut et eorum scriptura<lb n="5"/>
            testatur gentilium. 
</p><milestone n="95" unit="alt"/></div></div><div n="123" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis quae dicit secundum duodecim zodia nasci <lb/>
            homines, sicuti mathematici illi uanissimi totiusque erroris <lb/>
            et sceleris adsertores, haecque audientes interdum indocti<lb n="10"/>
            quam plurimi lege dei dimissa mathematicorum inseruire non <lb/>
            dubitant uanitatibus, unde conpletur apostolica sententia:  <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            Coluerunt et seruierunt III creaturae potius quam <lb/>
            creatori. Et iterum: Videte ne quis uos decipiat <lb/>
            per filosofiam et inanem fallaciam, secundum<lb n="15"/>
            elementa mundi, et non secundum Christum; quoniam <lb/>
            in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis <lb/>
            corporaliter.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo ignorant quod zodia ista duodecim, <lb/>
            quae ab illis dicuntur, diuersa sunt climata, diuersaeque <lb/>
            regiones in orbe terrarum a deo dispositae, ut inhabitentur<lb n="20"/>
            locorumque ac temporum diuersa temperamenta statuta sint, <lb/>
            ut calidum, frigidum, siccum et humidum e quattuor angulis <lb/>
            saeculi:</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>