<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="120" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid <lb/>
            dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus<lb n="5"/>
            sum, et in peccato peperit me mater mea, <lb/>
            aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum <lb/>
            iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <hi rend="italic">&lt;deus&gt;</hi> <lb/>
            dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, <lb/>
            et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="10"/>
            Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate <lb/>
            concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut <lb/>
            patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes  <lb/>
            baptista beatissimus, ut scriptum est.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ignorant quod alio <lb/>
            modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione,<lb n="15"/>
            sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, <lb/>
            qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant <lb/>
            filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem <lb/>
            transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita  <lb/>
            peperisse docuerit.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo enim de se dicebat Dauid in<lb n="20"/>
            iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo <lb/>
            iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam  <lb/>
            peteretur, ut de eo scriptum est?</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Non ergo hic in iniquitate <lb/>
            se conceptum aut in peccato genitum edocebat, sed parentes <lb/>
            nostros Adam Euam uoluit ostendere, quod ante admisso

<note type="footnote"> 4 Psalm. L 7 9 Gen. I 28 10 Hebr. XTTT 4 18 Gen. XXV <lb/>
            23 Ierem. I 5 Iudic. XIII 5. 7 XVI 17 Luc. I 15 23 I Reg. XVI 12 <lb/>
            t Paralip. XI 2 </note>

<note type="footnote"> 2 uelud <hi rend="italic">A</hi> testimonium <hi rend="italic">A</hi> 4 beatum <hi rend="italic">om B</hi> 5 iniquitatem <hi rend="italic">Ax</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">&lt;deus&gt; addidi</hi> 9 dicatur <hi rend="italic">Sichardus</hi> 11 ego <hi rend="italic">Al</hi> iniquitate <hi rend="italic">Al</hi> <lb/>
            12 et in <hi rend="italic">B in A</hi> 18 iohannis <hi rend="italic">A</hi> 15 beatus <hi rend="italic">om A</hi> non de <hi rend="italic">B</hi> non<lb/>
             unde <hi rend="italic">Â, in quo verba inde ab</hi> unde <hi rend="italic">usquę ad</hi> transgressionem in <hi rend="italic">ras</hi> <lb/>
            17 transgreuione <hi rend="italic">ÅI</hi> 19 eam 28 iniquitats <hi rend="italic">ÅIB</hi> 25 et euam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ammisso <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="85"/>
            peccato, id est transgressione mandati, postea sic genuerit <lb/>
            filios atque de eis nos omnes itidem parturient.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Ideoque post  <lb/>
            praeuaricationem, In dolore parturies filios, inquit, <lb/>
            quia ergo de parentibus habemus illis <milestone unit="vbar"/> prioribus praeuaricationis <lb/>
            iniquitatem communem carnis atque generalem ex hereditate <lb n="5"/>
            prima descendentem in omnes, ut dixit apostolus: <lb/>
            Sicuti per unum hominem mors introiuit in omnes <lb/>
            homines.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc enim ius coniugii a deo promulgatum laudatur  <lb/>
            cottidie ac benedicitur consuete. Nam et quod erat primum <lb/>
            ostendit tristitia, et quod Christi gratia caelestis credentibus <lb n="10"/>
            erat adlatura magnum gaudium, nuntiauit dicens: Si <lb/>
            quis non regeneratus <milestone unit="doublevbar"/> fuerit ex aqua et spiritu, <lb/>
            non intrabit in regnum caelorum.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Ideoque in psalmo  <lb/>
            eo praescius futuri gaudii testatus est dicens: Asparges me <lb/>
            hysopo, et mundabor, lauabis me, et super niuem <lb n="15"/>
            dealbabor, ut per eum nos etiam credentes in salutari <lb/>
            baptismo cum eo pariter gratulemur. 
</p><milestone n="93" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>