<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:117.5-120.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:117.5-120.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="117" subtype="chapter" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Nam in templo mulieres et uirgines operabantur purpuram<lb n="10"/>
            et byssum et linum et alia utensilia ad honorem templi <lb/>
            atque cooperimentum, pariter etiam ornamenta templi diuersa <lb/>
            et uaria. 
</p><milestone n="90" unit="alt"/></div></div><div n="118" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Est heresis quae in Exodo cum audit quod Mosi occurrerit<lb n="15"/>
            angelus in diuersorio <milestone unit="vbar"/> ubi adplicuerant eumque uellet interficere, <lb/>
            non eius filium qui nondum fuerat circumcisus, non  <lb/>
            paruum hinc sibi adsumit scandalum.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Si enim et ita quis uult <lb/>
            sentire, quod minas ei tendebat angelus, quia transactis <lb/>
            diebus statutis, id est octo, in quo octauo oportuerat circumcidi<lb n="20"/>
            masculum, non fecissent, deique ita praeceptum contempsissent <lb/>
            *** Ideoque in parua aetate constitutorum culpa <lb/>
            filiorum non est illorum, quantum parentum eorum, ut  <lb/>
            scriptum est.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Unde, cum intellegeret <milestone unit="doublevbar"/> quod culpa esset <lb/>
            parentum, non infantis, Statim, inquit, accepto calculo<lb n="25"/>
            circumcidit puerum mater eius, cuius uisu

<note type="footnote"> 3 Eiod. XXXV 31. 35 6 Rom. IV 17 10 Exod. XXXV 25 <lb/>
            15 Exod. IV 23 <hi rend="italic">aeqq</hi>. 24 Leuit, XII 3 Gen, XVII 12 25 Exod. IV 25 </note>

<note type="footnote"> 3 quis 6 <hi rend="italic">exciderunt fere haec:</hi> omnia quae sunt in boc mundo scire <lb/>
            nos conuenit quod 8 fecerit 10 mulieris et uirginis 11 tepri <hi rend="italic">A I</hi> <lb/>
            tepli <hi rend="italic">A1</hi> 12 cooperimentum <hi rend="italic">Oehlerus]</hi> quod perimentum 15 moysi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            occurreret <hi rend="italic">A</hi> 16 applicauerant <hi rend="italic">B</hi> eum qu6 <hi rend="italic">A</hi> 19 eis <hi rend="italic">B</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 20 circamcidi masculum <hi rend="italic">B</hi> circflcidimus cU <hi rend="italic">A</hi> 22 <hi rend="italic">excidisse <lb/>
            multa apparet ueluti haec:</hi> parentes, recte eum accipere scripturam non <lb/>
            erit ambiguum. parua] <hi rend="italic">Sichardus</hi> parui <hi rend="italic">B</hi> pari <hi rend="italic">A</hi> 25 cauculo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            sanguinis ilico recessit ab eodem angelus, mortisque poenam, <lb/>
            quam ei minabatur inferre, omni modo remouerat.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Non  <lb/>
            enim Moses in illa hora dinoscitur circumcisus, sicut quidam <lb/>
            opinantur, sed filius ipsius est circumcisus, quia quod <lb/>
            ante Sub patriarchis et lege iubebatur, tardo opere, non <lb n="5"/>
            ueloci, implebatur a populo aut parentibus quorundam, ut <lb/>
            scriptum est. 
</p><milestone n="91" unit="alt"/></div></div><div n="119" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt quidam qui turbantur heretici de Deuteronomio, in  <lb/>
            quo Moses, cum exiret de corpore huncque librum conscriberet <lb n="10"/>
            de quattuor <milestone unit="vbar"/> libris repetendo, in quo ueluti prioris legis <lb/>
            firmamenta decernit, Christi quia carnalem praesentiam plus <lb/>
            contestatur, non paruo ducuntur errore aliter sentientes. <lb/>
            Namque in lege, id est in Exodo quae ante scripta sunt, in <lb/>
            eadem et in ipso libro continentur:</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>solum autem hoc uidetur  <lb n="15"/>
            plus ab eo dictum, quia addidit: Prophetam uobis <lb/>
            suscitabit dominus deus uester de fratribus nostris: <lb/>
            sicut me audietis eum. Erit autem, si quis <lb/>
            eum non audierit, radicitus eradicabitur.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Quidam  <lb/>
            enim putant Deuteronomium dictum!! ab eo quod et in ipso <lb n="20"/>
            acceperit in monte iterum tabulas conscriptas lapideas. cum <lb/>
            in Exodo bis cognoscitur accepisse atque in montem ascendisse. <lb/>
            </p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Rationis est itaque ut, quod legis et gratiae erat,  <lb/>
            manifestaretur de Christo domino, ut, quod in lege per umbram <lb/>
            celebrabatur, in Christi carnali praesentia diffusa

<note type="footnote"><hi rend="italic">7 Ios. V 6 seqq</hi>. 12 Deut. XVIII 15. 18. 19 16 Deut. XVIII <lb/>
            18. 19 21 Deut. V 5 Exod. XXIV 12 XXXIV 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">3 moyses B 4 quod B quid A 5 sup A1 patriarche A</hi> iubebatur] <lb/>
            <hi rend="italic">praeter</hi> iube <hi rend="italic">in ras A</hi> 11 de <hi rend="italic">B</hi> et de <hi rend="italic">A</hi> repetenda <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 quia] quae plus <hi rend="italic">om A</hi> 13 errorem <hi rend="italic">A</hi> 14 in eadem <hi rend="italic">A</hi> eadem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 suscitauit <hi rend="italic">A</hi> 20 deuteronomium <hi rend="italic">A</hi> de deuteronomio <hi rend="italic">B</hi> quid <hi rend="italic">A <lb/>
            21 acciperit A montem A 22 uis Al 23 legis B diligis A</hi> <lb/>
            24 manifestatur <hi rend="italic">A</hi> umbra <hi rend="italic">A1</hi> 25 xpo <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="84"/>
            caelestis gratia ex credentibus nuntiaretur, ipsoque in libro <lb/>
            conscriptum omnibus uelut testimonio traderetur. 
</p><milestone n="92" unit="alt"/></div></div><div n="120" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid <lb/>
            dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus<lb n="5"/>
            sum, et in peccato peperit me mater mea, <lb/>
            aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum <lb/>
            iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <hi rend="italic">&lt;deus&gt;</hi> <lb/>
            dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, <lb/>
            et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="10"/>
            Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate <lb/>
            concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut <lb/>
            patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes  <lb/>
            baptista beatissimus, ut scriptum est.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ignorant quod alio <lb/>
            modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione,<lb n="15"/>
            sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, <lb/>
            qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant <lb/>
            filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem <lb/>
            transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita  <lb/>
            peperisse docuerit.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo enim de se dicebat Dauid in<lb n="20"/>
            iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo <lb/>
            iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam  <lb/>
            peteretur, ut de eo scriptum est?</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Non ergo hic in iniquitate <lb/>
            se conceptum aut in peccato genitum edocebat, sed parentes <lb/>
            nostros Adam Euam uoluit ostendere, quod ante admisso

<note type="footnote"> 4 Psalm. L 7 9 Gen. I 28 10 Hebr. XTTT 4 18 Gen. XXV <lb/>
            23 Ierem. I 5 Iudic. XIII 5. 7 XVI 17 Luc. I 15 23 I Reg. XVI 12 <lb/>
            t Paralip. XI 2 </note>

<note type="footnote"> 2 uelud <hi rend="italic">A</hi> testimonium <hi rend="italic">A</hi> 4 beatum <hi rend="italic">om B</hi> 5 iniquitatem <hi rend="italic">Ax</hi> <lb/>
            8 <hi rend="italic">&lt;deus&gt; addidi</hi> 9 dicatur <hi rend="italic">Sichardus</hi> 11 ego <hi rend="italic">Al</hi> iniquitate <hi rend="italic">Al</hi> <lb/>
            12 et in <hi rend="italic">B in A</hi> 18 iohannis <hi rend="italic">A</hi> 15 beatus <hi rend="italic">om A</hi> non de <hi rend="italic">B</hi> non<lb/>
             unde <hi rend="italic">Â, in quo verba inde ab</hi> unde <hi rend="italic">usquę ad</hi> transgressionem in <hi rend="italic">ras</hi> <lb/>
            17 transgreuione <hi rend="italic">ÅI</hi> 19 eam 28 iniquitats <hi rend="italic">ÅIB</hi> 25 et euam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ammisso <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="85"/>
            peccato, id est transgressione mandati, postea sic genuerit <lb/>
            filios atque de eis nos omnes itidem parturient.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Ideoque post  <lb/>
            praeuaricationem, In dolore parturies filios, inquit, <lb/>
            quia ergo de parentibus habemus illis <milestone unit="vbar"/> prioribus praeuaricationis <lb/>
            iniquitatem communem carnis atque generalem ex hereditate <lb n="5"/>
            prima descendentem in omnes, ut dixit apostolus: <lb/>
            Sicuti per unum hominem mors introiuit in omnes <lb/>
            homines.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>