<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:105.1-105.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:105.1-105.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="105" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alia est heresis quae dicit nomen linguae de Iudaeis primum <lb/>
            processisse, alii de paganis, cum utrique hoc ita sentientes <lb/>
            errore non paruo decepti sunt. Homo enim factus rationis <lb/>
            particeps fuit: *** qui ergo loquebatur ratione, quomodo <lb n="5"/>
            rationis erat alienus?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Plus ergo prius rationis est esse <lb/>
            participem, et rationabilem dici, quam nomen speciale et <lb/>
            locale habere alicuius linguae atque ex nomine hominis possidere <lb/>
            aliquid. Ab Adam enim usque ad Heber duo milia et  <lb/>
            septingenti anni transierant.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Erat ergo nomen linguae omnium<lb n="10"/>
            hominum unum et una lingua. Ex quo autem contra deum <lb/>
            cogitauerunt, subtracta est eis illa caelestis scientia, id est <lb/>
            linguarum omnium. prudentia et sapientia. Et Heber quidem <lb/>
            sanctus quia non discessit a deo secundum nomen ipsius, <lb/>
            deus uoluit genus eius pullulare amplius hocque nomine primum<lb n="15"/>
            in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat <lb/>
            aedificationi turris rebellantium, Hebrei nomine appellarentur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Prior <milestone unit="doublevbar"/> itaque non solum paganis, uerum etiam et Iudaeis, id <lb/>
            est ante septingentos annos Heber fuisse cognoscitur iustissimus, <lb/>
            qui in deum credens! et a coniuratione sceleratorum<lb n="20"/>
            hominum separatus sui nominis primam hanc a domino nuncupationem  <lb/>
            meruit impetrare.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Unde et poetae uani aedificationem <lb/>
            illam ad sua mendacia transferentes gigantas docuerunt, <lb/>
            Haloidas illos rebellantes ascendere uoluisse in caelum per <lb/>
            inpositionem montium usque: inde eos fuisse damnatos. <lb n="25"/>
            Quorum deliramenta non latuerunt amplius scientiam ac peritiam <lb/>
            Christianam.

<note type="footnote"> 22 Hom. Odyss. X. 315 </note>

<note type="footnote"> 3 itaque <hi rend="italic">A</hi> 5 <hi rend="italic">deesse apparet unum lemma ueluti haec:</hi> alioquin enim <lb/>
            loqui non poterat homo sed pecudibus, quae loqui nullo modo possunt, <lb/>
            similis fuit 5 rationem <hi rend="italic">B</hi> 6 orationis <hi rend="italic">Fabricius</hi> 9 et <hi rend="italic">om A</hi> <lb/>
            10 nomen <hi rend="italic">B</hi> nem <hi rend="italic">A</hi> 11 dum Bt 14 quia <hi rend="italic">Oehlerus]</hi> qui 15 hocque <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> hoc quoq: <hi rend="italic">B</hi> 16 concesserat <hi rend="italic">A</hi> 17 turbis babellantium <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            hębrei <hi rend="italic">B</hi> 19 septingentis Al DCC s. s. tos <hi rend="italic">B</hi> 22 impetrare] im <lb/>
            <hi rend="italic">in ras B</hi> 24 haloidar Al 25 impositionem <hi rend="italic">B</hi> usque] atque <hi rend="italic">Sichardus<lb/>
             </hi> </note>
</p><pb n="65"/><milestone n="78" unit="alt"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>