<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:10.1-10.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:10.1-10.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alii autem sunt Heliognosti, qui et Deinuictiaci dicuntur, <lb/>
            solem adorantes, atque dicentes solem scire omnia quae dei <lb/>
            sunt, homines etiam non alium nisi solem inluminare, solemque <lb/>
            eis praebere omnia nutrimenta, non cognoscentes quod <lb/>
            in seruitute positus cursum suum peragrat a deo patre per <lb n="15"/>
            Christum dominum in sancto spiritu statutum cottidie, de <lb/>
            quo scriptum est: Qui dicit soli oriri, et oritur, et <lb/>
            non oriri, et non oritur.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Quem Hermes ille uanus paganus  <lb/>
            Trismegistus docuit post deum omnipotentem non alium <lb/>
            nisi solem debere ipsum et homines adorare; qui cum ad <lb n="20"/>
            Celtarum prouinciam perrexisset, ipse eos dinoscitur docuisse, <lb/>
            atque huic errori ut succumberent isdem suasisse. Quem <lb/>
            solem Iudaei captiuati adorabant, ut Hiezechiel propheta <lb/>
            eosdem Iudaeos incusando condemnat, ac reos criminis maiestatis <lb/>
            declarat et arguit contestando, sicut scriptum est. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>