<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa005.opp-lat1:1-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa005.opp-lat1:1-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa005.opp-lat1"><div n="1" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>I.  </title></ab><p>Quid respondendum est his, qui legentes in euangelio ita intellegunt: <lb/>
            pater maior me est, (ut) filium in diuinitate minorem esse blasphement? <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p><p><hi rend="italic">Responsio</hi>. 
</p><p>Secundam auctoritatem omnium scripturarum duae sunt natiuitates <lb/>
            in Christo, una ex patre initium nesciens, quia legimus: in prin cipio <lb/>
            erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, <lb/>
            et qui in principio erat, intra se concludit omne principium. ex matre<lb n="10"/>
            uero initium sumpsit, sicut legimus per Esaiam: ecce uirgo in utero <lb/>
            accipiet et pariet filium et uocabunt nomen eius Emanuel, <lb/>
            quod est interpretatum: nobiscum deus, id est latens in humana <lb/>
            fragilitate maiestas, sicut in Ioanne euangelista legimus: et uerbum <lb/>
            caro factum est et habitauit in nobis: in nobis, id est in fragilitate<lb n="15"/>
            corporis nostri.

<note type="footnote"> 4] Ioann. 14, 28. 8] Ioann. 1, l. 11] Es. 7, 14. 14] Ioann. 1, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 cf. Gennad. de uir. ill. c. 86: legi eius et aduersus Arrianos et Macedonianos <lb/>
            paruum libellum, in quo coessentialem praedicat trillitatem; <lb/>
            <hi rend="italic">prima interrogatio de deitate filii dei ad Arrianorum blasphemias pcrtintt; <lb/>
            interrogationes II-IIII de natura et deitate spiritus sancti ad <lb/>
            Macedonianorum errores spectant</hi>. — <hi rend="italic">Exstant in Pitrae anecdoto, cui<lb/>
             inscribitur Liber testimoniorum (Analecta sacra et classica spicilegio<lb/>
             Solesmensi parata, Paris. 1888, p. 147 sqq.) et in Breuiario fidei aduersus<lb/>
             Arrianos (SirnlOndi opera uaria, Venetiis 1728, I 223 sqq.) aliquot loci, <lb/>
            qui cum uerbis huius tractatus Faustiani congruunt, quare eos</hi> hic <hi rend="italic">afferendos <lb/>
            duximus</hi> Fausti] Regii Galliae <hi rend="italic">addit P</hi> fidei] et aliquot locorum <lb/>
            inter se collatio <hi rend="italic">addit S,</hi> ad obiecta quaedam responsio <hi rend="italic">addit P</hi> <lb/>
            3 ita intellegunt <hi rend="italic">post</hi> maior me est <hi rend="italic">transponit P</hi> 4 ut <hi rend="italic">addidi, omittunt<lb/>
             PS, an</hi> quod <hi rend="italic">addendum et</hi> blasphemant <hi rend="italic">retinendum? (d.e</hi> ita quod <lb/>
            <hi rend="italic">cf. index)</hi> blasphement <hi rend="italic">scripsi,</hi> blasphemant <hi rend="italic">PS</hi> 8 <hi rend="italic">quae leguntur <lb/>
            inde a uerbis</hi> in principio <hi rend="italic">usque ad pag. 457,12</hi> dominus deus <hi rend="italic">exstant in <lb/>
            Augustini sermonis spurii 234 priore parte</hi> </note>
</p><pb n="454"/><p>Item de Mariae uirginis generatione: et porta erat clausa et non <lb/>
            est aperta, tamquam si interrogaretur, cur aperta non esset, adiecit: <lb/>
            quia dominus transiuit per eam. porta clausa, id est signaculum <lb/>
            pudoris, immaculatae carnis integritas. non enim uiolata est partu, <lb/>
            quae magis est sanctificata conceptu. <lb n="5"/>
            
</p><p>Item de Christi gemina dei hominisque substantia: et erunt, inquit, <lb/>
            duo in carne una, id est, deus et homo unus Christus, quod apostolus <lb/>
            de Christo et ecclesia, id est de Christi corpore praecepit intellegi, sicut <lb/>
            ait: et erunt duo in carne una. ego autem dico in Christo et <lb/>
            in ecclesia. quod aperte exposuit ad Romanos: patres nostri, ex <lb n="10"/>
            quibus Christus secundum carnem, adseruit hominis carnem, <lb/>
            consequenter adserit partes dei dicens: qui est super omnia deus <lb/>
            benedictus in saecula. tam perfecta hic filii eminentia declaratur, <lb/>
            ut dici de patre maiora non possint. nam si initium haberet, non esset <lb/>
            super omnia, sed inter omnia, quae pro condicione facturae intra initium <lb n="15"/>
            continentur. sed Christus, quia aequalis est patri, nulla temporis, <lb/>
            nulla aetatis lege concluditur. euidenter et ad Philippenses apostolus <lb/>
            duas Christi natiuitates et duas substantias praedicat dicens: qui cum <lb/>
            in forma dei esset, formam serui accepit. quibus regulis plena <lb/>
             sunt uolumina noui et ueteris testamenti. similiter et Iob praedicat <lb n="20"/>
            eximius propheta: et in carne mea uidebo deum. quod de illo <lb/>
            tempore prophetauit, quando Christi deitas habitu nostrae carnis induta <lb/>
            est. 
</p><p>Quia ergo, ut praefati sumus, uerbum caro factum est et duos esse <lb/>
            constat hominem et deum in carne una, modo homo loquitur patri, <lb n="25"/>
            modo deus, modo uisibilis ex matre, modo inuisibilis ex patre. da uerba <lb/>
            hominis. ipse in euangelio dicit: filius hominis non habet, ubi <lb/>
            caput suum reclinet. ostendat hic pauper filius hominis diuitias

<note type="footnote"> 1] Ezech. 44, 2. 3] ibid. 6] Gen. 2, 24. 9] Eph. 5, 31. 3*2. <lb/>
            10] Rom. 9, 5. 12] ibid. 18] Phil. 2, 6. 7. 21] Iob 19, 26. 27] Matth. <lb/>
            8, 20; Luc. 9, 58. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. P</hi> 4 <hi rend="italic">cf. Pitra p. 159:</hi> quid mirum si non est uiolato partu, <lb/>
            quae magis est sanctificata conceptu <hi rend="italic">(cf. etiam Pseudo-Eusebii [Fausti] <lb/>
            homilia VIIII, Bibl. -Patr. Max. Lugd. VI 629 E)</hi> 5 conoeptu] quae <lb/>
            absque omni peccato concepta est in utero <hi rend="italic">add. P</hi> 11 carnem adseruit <lb/>
            hominis <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 partes] proprietatem <hi rend="italic">Aug</hi>. 13 hie <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 16 qui <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 21 prophetarum <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="455"/>
            suas in gloria diuinitatis: omnia, inquit, quae pater habet, mea <lb/>
            sunt, dum dicit omnia, nihil hic reliquit, quo minus haberet a patre. <lb/>
            omnia, id est, unius deitatis potentiam, substantiam, maiestatem. quis <lb/>
            eum minorem dicere non tremiscat, qui se patri generaliter et per omnia <lb/>
            ueridicus testis exaequat, sicut de eo euangelista pronuntiat: ideo<lb n="5"/>
            nolebant eum Iudaei interficere, quia patrem suum dicebat <lb/>
            deum aequalem se faciens deo, et ad Philippenses: non rapinam <lb/>
            arbitratus est esse se aequalem deo, id est, aequalitatem diuinitatis, <lb/>
            quam rebellis angelus assumere uoluit per rapinam, Christus <lb/>
            possidet per naturam. <lb n="10"/>
            
</p><p>Cum ergo credis ei, cum se in hominis substantia dicit minorem, <lb/>
            crede ei, cum se in diuinitatis substantia profitetur aequalem. loquatur <lb/>
            filius hominis: pater, inquit, maior me est, loquatur filius dei: ego <lb/>
            et pater unum sumus. quasi homo esurit, quasi deus quinque milia <lb/>
            esurientium quinque panibus obsequio creaturae suae exsatiat. quasi<lb n="15"/>
            homo in cruce pendet, quasi deus in paradisum de cruce latronem gestis <lb/>
            per omnem mundum loquentibus introducit dicens: amen dico tibi. <lb/>
            hodie mecum eris in paradiso. quo tempore corpus domini in <lb/>
            tumulo fuit, anima in inferno, diuinitas in paradiso et in caelo ubique <lb/>
            intra se omnia supereminenti maiestatis immensitate complectens. <lb n="20"/>
            
</p><p>Secundum hominem minor dicitur, quando comprehenditur, flagellatur, <lb/>
            crucifigitur, moritur, sepelitur, secundum deum per uirtutem resurrectionis <lb/>
            in caelestia sublimatus, quasi homo suscepta morte, quasi <lb/>
            deus super mortem. secundum hanc regulam modo pauper est, modo <lb/>
            diues, modo minor, modo aequalis, modo dominus, modo seruus. <lb n="25"/>
            
</p><p>Tunc ergo minor patre credatur, quando angelorum conditor paulo <lb/>
            minus ab angelis minoratur, sicut in octauo psalmo legimus:

<note type="footnote"> 1] Ioann. 16,15. 5] loann. 5,18. 7] Phil. 2, 6. 13] Ioann. 14,28. <lb/>
            Ioann. 10, 30. 17] Luc. 23, 43. 27] Psalm. 8, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 quod <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 contremiscat <hi rend="italic">Aug</hi>. 5 uindicus S 6 Iudaei eum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            8 esse <hi rend="italic">om. P</hi> 9 <hi rend="italic">cf. Breuiar. p. 226:</hi> ille ergo, qui habebat aequalitatem, <lb/>
            non est arbitratus per rapinam, sed quam rebellis angelus assumere uoluit <lb/>
            per rapinam, Christus possedit per naturam 10 possedit <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 credas <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 <hi rend="italic">cf. Pitra p. 157:</hi> quasi homo esurit, quasi deus quinque millia <lb/>
            esurientium crescentibus cibis interiora sumentium obsequio creaturae <lb/>
            seruientis exsatiat 19 in caelo et <hi rend="italic">PS</hi> 20 maiestatis] suae <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            immensitatem <hi rend="italic">P</hi> 23 sublimatur <hi rend="italic">Aug</hi>. 2G credatur patre <hi rend="italic">Aug</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="456"/>
            minorasti eum paulo minus ab angelis, tunc ergo patre minor dicatur, <lb/>
            quando serui formam suscepisse perscribitur, quando etiam matre iunior <lb/>
            inuenitur, quando de se ipso in uicesimo primo psalmo dicit: foderunt <lb/>
            manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. <lb/>
            quod ergo minor patre secundum carnem et secundum hominem nuncupetur, <lb n="5"/>
            innumeris scripturarum testimoniis declaratur. 
</p><p>De eius diuinitate ita ad Titum apostolus dicit: apparuit gratia <lb/>
            dei saluatoris nostri, et iterum: spectantes beatam spem et <lb/>
            aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi. <lb/>
            immane piaculum est, ut per infideles hominum blasphemias minor esse <lb n="10"/>
            dicatur, quem magnum deum ipsa ueritas profitetur. nam et Thomas <lb/>
            apostolus in euangelio Ioannis, ubi post resurrectionem corpus hominis <lb/>
            crucifixi per clauorum signa cognouit, deum, qui intra hominem latebat, <lb/>
            apostolica et euangelica auctoritate confessus est ita dicens: dominus <lb/>
            meus et deus meus. si fides adsit, aperta est ratio, qua Christus <lb n="15"/>
            nunc minor nunc aequalis patri sacris uoluminibus asseratur, sicut ipse <lb/>
            de se dicit: ego primus et nouissimus. indubitanter agnosce, quod <lb/>
            priorem non potest habere, qui primus est. item: ego sum <foreign xml:lang="grc">α</foreign> et <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>, et <lb/>
            sicut a litteram nulla praecedit, ita et filium dei nulli secundum constat <lb/>
            esse, quia deus est. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>II.  </title></ab><p>Quid respondebimus eis, qui spiritum sanctum dicunt minorem deum <lb/>
            aut, quod sceleratius est, ministerialem magis quam deum abrupta impietate <lb/>
            pronuntiant? 
</p><p><hi rend="italic">Responsio</hi>. <lb n="25"/></p><p>Quomodo creatura dicetur, qui domini creator ex Maria conprobatur, <lb/>
            sicut legimus: conceptus de spiritu sancto, natus ex Maria <lb/>
            uirgine. Christus enim non de substantia spiritus sancti, sed de potentia, <lb/>
            nec de generatione, sed iussione et benedictione conceptus est.

<note type="footnote"> 2] cf. Phil. 2, 7. 3] Psalm. 21, 18. 7] Tit. 2, 11. 8] Tit. 2,13. <lb/>
            14] Ioaun. 20, 28. 17] Es. 44, 6. 18] Apoc. 1, 8. 27] Symb. apost. </note>

<note type="footnote"> 3 ipse de se <hi rend="italic">Aug</hi>. 7 apostolus ad Titum P 9 et <hi rend="italic">ante</hi> saluatoris <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 10 infidelis hominis <hi rend="italic">Aug</hi>. 19 littera <hi rend="italic">Aug</hi>. 22 dicunt minorem <lb/>
            deum] aut minorem dicunt <hi rend="italic">Aug</hi>. 26 dicitur <hi rend="italic">Aug</hi>. 28 <hi rend="italic">cf. Breiciar. <lb/>
            p. 231:</hi> non enim generatione, sed iussione et benedictione sancti <lb/>
            spiritus conceptus est Christus 29 de <hi rend="italic">om</hi>. Aug. </note> <lb/>
             
<pb n="457"/>
            et sicut a patre, ita etiam a spiritu sancto ad redemptionem nostrae <lb/>
            malitiae destinatus est ipso de se per Esaiam loquente: misit me <lb/>
            pater et spiritus eius. 
</p><p>Si spiritus sanctus minor creditur, quomodo se filius sicut a patre, <lb/>
            ita etiam a sancto spiritu missum esse testatur? spiritus sanctus ipse<lb n="5"/>
            locutus est in apostolis, ipse efferbuit in prophetis dicente beato apostolo <lb/>
            Petro in epistula sua: non, inquit, ex hominibus allata est <lb/>
            prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti <lb/>
            dei homines. et saluator in Matthaeo ita ait ad discipulos suos: non, <lb/>
            inquit, uos estis, qui loquimini, sed spiritus sanctus. similiter<lb n="10"/>
            et Dauid plenus spiritu sancto et, qui per eum loquebatur, manifesta <lb/>
            uoco pronuntiat dicens: audiam, quid loquatur in me dominus <lb/>
            deus. quando ergo uasa dei sancto spiritu ebria loquuntur et dicunt: <lb/>
            haec dicit dominus deus uel: deus deorum dominus locutus <lb/>
            est, hunc dominum deum spiritum sanctum manifestum est. <lb n="15"/>
            
</p><p>Et ad Corinthios deum esse spiritum sanctum euidenter ostendit, <lb/>
            dum dicit: uos estis templum dei. et quis esset hic deus, consequenter <lb/>
            edocuit ita dicens: spiritus, inquit, sanctus habitat in <lb/>
            uobis. deus ergo templi et spiritus sanctus habitator templi una persona <lb/>
            est. et in actibus apostolorum Petrus euidenter de sancti spiritus <lb n="20"/>
            deitate ita ad Ananiam dicit: quis te mentiri compulit spiritui

<note type="footnote"> 2] Es. 48, 16. 7] 2 Petro 1, 21. 9] Matth. 10, 20. 12] Psalm. <lb/>
            84, 9. 17] 1 Cor. 3, 16. 18] ibid. 21] Act. 5, 3. 4. </note>

<note type="footnote"> 5 spiritu sancto <hi rend="italic">Aug</hi>. 7 <hi rend="italic">cf. Pitra p. 151:</hi> Petrus apostolus in epistola <lb/>
            sua: non, inquit, ex homine adlata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati <lb/>
            locuti sunt sancti dei homines. Dauid quoque spiritu sancto repletus <lb/>
            et gratia huius uirtutis aMatus ita dicit: audiam, quid loquitur in me <lb/>
            dominus meus. deum de se loqui sancto inilammatus spiritu protestatur. <lb/>
            et saluator in Matthaeo ad discipulos suos dixit: non enim uos estis, qui <lb/>
            loquimini, sed spiritus sanctus, qui loquetur in uobis. et propterea quaudo <lb/>
            pii uates exundaute in se spiritu sancto in alto mentis efferuntur excessu <lb/>
            ita dicentes: haec dicit dominus deus, uel: deus deorum deus locutus est, <lb/>
            et horum similia, ad sancti spiritus maiestatem nouerimus esse referendum <lb/>
            11 et qui per eum loquebatur] quis per eum loqueretur <hi rend="italic">Aug</hi>. 13 spiritu <lb/>
            sancto <hi rend="italic">P</hi> 16 <hi rend="italic">cf. Pitra p. 151:</hi> apostoli in prima ad Corinthios sermo <lb/>
            est: uos estis templum dei, et quis hic deus esset, exposuit dicens: et <lb/>
            spiritus dei habitat in uobis. itaque deus templi et qui habitat iu templo <lb/>
            una persona est </note> <lb/>
             
<pb n="458"/>
            sancto? non es, inquit, hominibus mentitus, sed deo. quid tam <lb/>
            euidens? ecce deo uotum promisisse memoratur et spiritui sancto mentitus <lb/>
            arguitur. si spiritus sanctus deus non esset, minime ad eum <lb/>
            sacrilegae falsitatis iniuria peruenisset. item ad Corinthios apostoli <lb/>
             uox est: nescitis, quia membra uestra templum sunt spiritus <lb n="5"/>
            sancti? glorificate et portate deum in corpore uestro. illum <lb/>
            utique deum portare praecipiuntur, cuius templa esse perhibentur. 
</p></div><div n="3" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>III.  </title></ab><p>Quid respondebimus his, qui dicunt: non potest non prior esse <lb/>
            pater, qui prior in baptismo nominatur? <lb n="10"/>
            
</p><p><hi rend="italic">Responsio</hi>. 
</p><p>Et spiritus sanctus primus est, sine quo primum nominasse non <lb/>
            sufficit. nec numerum autem nec ordinem recipit, qui in trium substantia <lb/>
            unus et solus est. 
</p></div><div n="4" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>IV.  </title></ab><p>Quid respondebimus eis, qui impio ore blasphemant dicentes: ideo <lb/>
            sanctus spiritus non est deus, quia nihil operatus est quasi <lb/>
            deus? 
</p><p><hi rend="italic">Responsio</hi>. 
</p><p>Uideamus, si in operibus eius nihil diuinitatis appareat. primo loco <lb n="20"/>
            peccatorum remissio non tribuitur, nisi sanctus spiritus inuocetur. et <lb/>
            quia peccata sine sancto spiritu non donantur, etiam de ipso apertissime <lb/>
            dictum esse nouerimus: nemo, inquit, potest dimittere peccata <lb/>
            nisi unus deus. quem ergo reparatorem hominis uides, auctorem <lb/>
             hominis esse non dubites. <lb n="25"/>
            
</p><p>Ipse in primis absque peccato hominem fecit, qui in secundis a uinculo <lb/>
            peccati hominem cum patre et filio regenerator absoluit. uide quomodo <lb/>
            apostolus in epistula Corinthiorum opera spiritus sancti uirtutesque <lb/>
            concelebrat ita dicens: unicuique autem datur per spiritum <lb/>
             sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem

<note type="footnote"> 5] 1 Cor. 6,19. 20. 28] Luc. 5, 21. 29] 1 Cor. 12, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">cf. Faust. de Rpir. sanct. p. 151, 20:</hi> deo uotum promisisse cognoscitur <lb/>
            et spiritui sancto mentitus arguitur <hi rend="italic">(cf. etiam p. 152, 3)</hi> notum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 condonantur <hi rend="italic">P</hi> 23 inquit <hi rend="italic">om. P</hi> 26 imprimis <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="459"/>
            spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia curationum <lb/>
            in uno spiritu, alii genera linguarum, operatio uirtutum, <lb/>
            alii prophetia. haec omnia operatur unus atque idem <lb/>
            spiritus diuidens singulis prout uult. 
</p><p>Et quomodo dicimus, ministerialis est, qui miracula tantorum charismatum<lb n="5"/>
            arbitrio propriae uoluntatis et iure dominationis exercuit? de <lb/>
            quo sub trinitatis distinctione legimus per prophetam: uerbo domini <lb/>
            caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. <lb/>
            spiritu oris dixit propheta, non operis, ut eum tamquam de substantia <lb/>
            patris noueris processisse. et ideo dicit: spiritus, qui ex patre procedit.<lb n="10"/>
            spiritu oris eius omnis uirtus eorum: caelorum uirtutes, <lb/>
            id est angelos, dominationes, thronos ac principatus, sicut per patrem <lb/>
            et filium ita etiam per spiritum sanctum creatos esse ueritas loquitur. 
</p><p>Non ergo sine immani sacrilegio creaturam dixeris, quem totius caelestis <lb/>
            militiae perspicis creatorem. secundum haec in trium proprietate<lb n="15"/>
            ac numero personarum unam potentiam, unam gloriam, unam cognosce . <lb/>
            naturam, ne cum Iudaeis ac Patripassianis sine tribus personis filium <lb/>
            aut sanctum spiritum neges aut sine una substantia cum gentilibus <lb/>
            tl\'ęs deos credere comproberis.

<note type="footnote"> 7] Psalm. 32, 6. 10] Ioann. 15, 26. </note>

<note type="footnote"> 13 creatos esse <hi rend="italic">om. P</hi> 17 Patriopassiaois 8 </note> 
<pb n="460"/>
             
<pb n="461"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>