<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:8-11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:8-11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS. </title></ab><p rend="script">Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres <lb/>
            carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus <lb/>
            est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine <lb/>
            declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic <lb/>
            uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes <lb n="25"/>
            usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus

<note type="footnote"> 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 <hi rend="italic">ante</hi> intellegere <hi rend="italic">rasura 2-3 litterurum exstat in D</hi> 4 odorem uel <lb/>
            gustum <hi rend="italic">D</hi> 5 <hi rend="italic">sensum])</hi> fraglantia <hi rend="italic">scripsi,</hi> flagrantia <hi rend="italic">D</hi> 6 ladat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            8 inquid <hi rend="italic">D</hi> 10 operatur <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 putridinem <hi rend="italic">D</hi> 19 item de epiphania <lb/>
            dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris <hi rend="italic">D; <lb/>
            editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V</hi> 98 <hi rend="italic">Famtini episcopi <lb/>
            nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae <lb/>
            (72, 771 M.) pars est</hi> 21 que <hi rend="italic">D</hi> natiuitatem <hi rend="italic">D</hi> 22 caelebrauimus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 ea p <hi rend="italic">D (erat</hi> ex <hi rend="italic">in ras.)</hi> ueneremus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. <lb/>
            adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in <lb/>
            pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. <lb/>
            reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo <lb/>
            in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles<lb n="5"/>
            ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem <lb/>
            ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium <lb/>
            peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque <lb/>
            in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in <lb/>
            praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium<lb n="10"/>
            populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. <lb/>
            Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, <lb/>
            sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? <lb/>
            quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero <lb/>
            corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato<lb n="15"/>
            lumine magis tenebrescit. 
</p><p>Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio <lb/>
            desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima <lb/>
            fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis <lb/>
            includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris<lb n="20"/>
            latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale <lb/>
            reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent <lb/>
            aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in <lb/>
            conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . <lb/>
            uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur<lb n="25"/>
            humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, <lb/>
            unitatem deuotio una testatur. 
</p><p>Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus <lb/>
            aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis

<note type="footnote"> 1 spectatur <hi rend="italic">Mai</hi> tugurio <hi rend="italic">Mai,</hi> te ogorio <hi rend="italic">D</hi> 3 humane <hi rend="italic">D</hi> 4 diuine <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 etthiopes <hi rend="italic">D</hi> 6 primitie <hi rend="italic">D</hi> 7 sinagoga <hi rend="italic">D</hi> pcaedit <hi rend="italic">D</hi> 12 penese <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 lnce <hi rend="italic">D</hi> 15 subfunditur <hi rend="italic">ex</hi> suffunditur <hi rend="italic">D</hi> eger <hi rend="italic">D</hi> 18 currentem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            puplico <hi rend="italic">D</hi> 19 dignatio <hi rend="italic">Aug. in serm. spurio</hi> 135, .3, ubi <hi rend="italic">haec sermonis <lb/>
            pars</hi> (interea beata <hi rend="italic">legatio-p. 254, 5</hi> corruptione custodiat) <hi rend="italic">legitur</hi> 20 terraque <lb/>
            <hi rend="italic">Dx</hi> 21 semplei <hi rend="italic">D</hi> 22 archanu <hi rend="italic">D</hi> 23 in <hi rend="italic">Aug. Mai, om. D</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">dignas D</hi> 25 mirre <hi rend="italic">D</hi> 27 unitatem <hi rend="italic">Aug. Mai,</hi> iniquitatem <hi rend="italic">D, an</hi> <lb/>
            uuaequitatem (uniquitatem) <hi rend="italic">scribendum</hi>? 28 studiamus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis <lb/>
            in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, <lb/>
            pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram <lb/>
            habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas <lb/>
            a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire <lb n="5"/>
            optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter <lb/>
            utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius <lb/>
            conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, <lb/>
            ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod <lb/>
            ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent <lb n="10"/>
            ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, <lb/>
            hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam <lb/>
            uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam. 
</p><p>Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc <lb/>
            scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo <lb n="15"/>
            et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim <lb/>
            ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per <lb/>
            superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem <lb/>
            redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli <lb/>
            uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. <lb n="20"/>
            per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, <lb/>
            per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere <lb/>
            festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae <lb/>
            diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, <lb/>
            per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem <lb n="25"/>
            studeamus. 
</p><p rend="script">Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae <lb/>
            tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum

<note type="footnote"> 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            1 perfectae <hi rend="italic">Mai,</hi> perfecta <hi rend="italic">D Aug</hi>. 2 fide <hi rend="italic">D</hi> 3 castatis <hi rend="italic">D</hi> mirram <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 4 inle||ssas <hi rend="italic">D</hi> 5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> motemus <hi rend="italic">D</hi> 7 ussu <hi rend="italic">D</hi> 8 conparaemus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> eterna uite <hi rend="italic">D</hi> 9 ita <hi rend="italic">suprascr. D</hi> ita <hi rend="italic">D</hi> meritum] <lb/>
            pretium <hi rend="italic">Mai</hi> 10 euuangeliSta <hi rend="italic">D</hi> 11 herodem <hi rend="italic">D</hi> (he <hi rend="italic">in ras.)</hi> 15 scijjre <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 ,:eam <hi rend="italic">D</hi> (m <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 redditur <hi rend="italic">D</hi> 18 cicidimus <hi rend="italic">D</hi> jjhumilitatem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 reddeamus <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 20 rediamus <hi rend="italic">D</hi> 21 uoluntatem <hi rend="italic">D</hi> luxoria <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 22 adque <hi rend="italic">D</hi> 23 nequitiae <hi rend="italic">D</hi> (nequi in <hi rend="italic">rafi.)</hi> <lb/>
            24 diabnlo <hi rend="italic">D</hi> 25 patria <hi rend="italic">D</hi> 26 studiamus <hi rend="italic">D</hi> 28 dexdera <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi <lb/>
            uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius <lb/>
            solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer <lb/>
            erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit <lb/>
            adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui <lb n="5"/>
            solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? <lb/>
            si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante <lb/>
            contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera <lb/>
            in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus <lb/>
            peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et<lb n="10"/>
            regnat in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIIII.  DE EPIPHANIA. </title></ab><p rend="script">Quod uobis de hesterna festiuitate propter laborem uigiliarum <lb/>
            reseruauimus, nunc, si iubetis, oportunius audire potestis. <lb n="15"/>
            proxime, fratres carissimi, natalem domini saluatoris exegimus, <lb/>
            quo nobis natus in tempore est omnium saeculorum ac temporum <lb/>
            antecessor et conditor. hodie uero per documenta certissima <lb/>
            deus in homine declaratus est, siue quod stellam de caelo <lb/>
            ortus sui nuntium praebuit, quam sequentibus magis usque ad<lb n="20"/>
            susceptae infantiae ueneranda cunabula praeuiam fecit, siue <lb/>
            quod in Iordanis alueo aquas omnibus gentibus ad salutem <lb/>
            humani generis suo baptismate consecrauit — eas enim ille <lb/>
            omnibus aquis purior non tam sanctificandus quam sanctificaturus <lb/>
            intrauit —, siue haec eadem illius miraculi dies sit, qua

<note rend="script" type="footnote"> 1 itenera <hi rend="italic">D</hi> imitari <hi rend="italic">ex</hi> mutari <hi rend="italic">D</hi> 2 remiare <hi rend="italic">D</hi> 3 coepit <hi rend="italic">Mai</hi> <lb/>
            4 incidere <hi rend="italic">D</hi> 5 qui fuerat—benedicit <hi rend="italic">D in marg. sup</hi>. 8 itenera <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 commotare <hi rend="italic">D</hi> 13 incipit de epiphania sermo faustini <hi rend="italic">D; hic sermo<lb/>
             exstat etiam in cod. Paris. lat. 3783 saec. XI fol. 90\' (P);</hi> item homelia <lb/>
            de scih epyphan scT fausti epi P 14 esterna <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">uerba</hi> proiime — <lb/>
            <hi rend="italic">p. 257, 5</hi> substantiae <hi rend="italic">congruunt cum initio Euseb. hom. 4</hi> 17 tepere <hi rend="italic">Dx</hi> <lb/>
            B, <lb/>
            ac <hi rend="italic">esc</hi> at D 18 per documenta certissima] şicut prodigia commendat <lb/>
            certissimo <hi rend="italic">P (suprascr. man. alt.)</hi> 19 stella <hi rend="italic">P Eus</hi>. 20 nuncia P <lb/>
            stupentibus <hi rend="italic">P Eus</hi>. utique P 21 suscepte <hi rend="italic">DP</hi> preuiam <hi rend="italic">P,</hi> puiam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 in <hi rend="italic">om. P</hi> 28 suo <hi rend="italic">ex</hi> sua <hi rend="italic">P</hi> babtismate <hi rend="italic">D</hi> 24 purior <hi rend="italic">Eus.,</hi> <lb/>
            prior <hi rend="italic">DP</hi> 25 quam <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="256"/>
            primum in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uina <lb/>
            conuertit. quo miraculo indicat hoc utique, quod gentes uniuersas <lb/>
            in aquarum similitudinem sensu uanissimo ac leuissimo <lb/>
            defluentes mutaturus est ad uerum prudentiae spiritalis saporem <lb/>
            et ad meram uerae fidei ueritatem. quolibet horum trium <lb n="5"/>
            salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim <lb/>
            uel ex uirgine natum est, quod stella monstrauit nobis, uel <lb/>
            ex baptismo concessum est, quod in Iordanis alueo consecrauit. <lb/>
            nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstrauit, <lb/>
            quando aquas in uina conuertit. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Ipsi autem magi, qui ad illa caelestis pueri ueneranda cunabula <lb/>
            stellae indicio peruenerunt, quid aliud expresserunt in <lb/>
            illis muneribus nisi fidem nostram? in eo enim, quod tria offerunt, <lb/>
            trinitas intellegitur, in eo uero, quod tres sunt et <lb/>
            singuli singula offerunt, in trinitate unitas declaratur. per <lb n="15"/>
            aurum rex ostenditur, de ture deus dinoscitur, per myrram, <lb/>
            quae condiendis corporibus apta est, sepultura crucifigendi <lb/>
            hominis praedicatur. secundum haec, carissimi, nos quoque <lb/>
            personam magorum spiritalibus imitemur obsequiis. in primis <lb/>
            tam diu quaeramus Christum, donec illum inuenire mereamur. <lb n="20"/>
            ducatum nobis praebeat uelut stella caeli lux fidei. haec illum <lb/>
            nobis ostendat non iam in praesepio uagientem, sed in summa <lb/>
            caeli arce dominantem, non in matris gremio, sed in patris <lb/>
            solio adorandum, nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad

<note rend="script" type="footnote"> 1 chana <hi rend="italic">P,</hi> chanan <hi rend="italic">D</hi> galaee <hi rend="italic">D</hi> 2 quo—lin. <hi rend="italic">10</hi> conuertdt <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            U <lb/>
            4 motaturos <hi rend="italic">D</hi> 5 meram uerae <hi rend="italic">scripn,</hi> miram aera <hi rend="italic">D</hi> 8 babtismo <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 motandos <hi rend="italic">D</hi> 11 <hi rend="italic">quae sequuntur usque ad finem congrmmt cum Aug. <lb/>
             serm. spur. 136, 4-6 (39, 2014 M.), usque ad p. 257,13</hi> permixtio in <hi rend="italic">fitie<lb/>
             sermonis 22 (57, 2H2 M.) Maximi Tawr. legwntur</hi> 12 stelle <hi rend="italic">DP</hi> iudicium <lb/>
            <hi rend="italic">P (o man. alt.),</hi> in!llldicio <hi rend="italic">D</hi> (iu <hi rend="italic">eras.)</hi> puenerunt <hi rend="italic">D</hi> aliut <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            expserunt <hi rend="italic">D</hi> 13 nisi in <hi rend="italic">P</hi> offeruntur <hi rend="italic">Mqx. Aug</hi>. 14 trinitas-offeruntur <lb/>
            in <hi rend="italic">om. P</hi> 15 singuli <hi rend="italic">ex</hi> singularis <hi rend="italic">D</hi> offeruntur <hi rend="italic">D</hi> trinitates <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
             <lb/>
            (i <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 16 aru <hi rend="italic">D</hi> ■dure <hi rend="italic">D</hi> deus thure P disnoscitur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            mirram <hi rend="italic">DP</hi> 17 condiendi <hi rend="italic">P (s man. alt.),</hi> colendis <hi rend="italic">D</hi> est apta corporibus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> cruciflendi <hi rend="italic">D</hi> 18 pdicantur <hi rend="italic">D</hi> carissimi] quo <hi rend="italic">P</hi> 19 emittemur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> obsequis <hi rend="italic">D</hi> 21 uelud <hi rend="italic">D</hi> nobis illam <hi rend="italic">P</hi> 22 ostehdit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 arcae <hi rend="italic">D</hi> in <hi rend="italic">ante</hi> matris <hi rend="italic">om. P</hi> solio patris <hi rend="italic">P</hi> 24 ne <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            iudicium cum maiestate uenturum. sit quasi trium munerum <lb/>
            oblatio trinitatis perfecta confessio. credatur a nobis unitas <lb/>
            sine confusione coniuncta, trinitas sine separatione distincta. <lb/>
            pater et filius et spiritus sanctus unus deus credantur, tres <lb/>
            personae et non tres substantiae. quantum autem ad caelestis<lb n="5"/>
            naturae ordinem pertinet, in patre et filio et spiritu sancto <lb/>
            ita confitenda est una diuinitas, ut nec singularis putetur in <lb/>
            trinitate persona nec triplex in unitate substantia, sed ita adsignetur <lb/>
            pluralitas unitati, ne subtrahatur aequalitas trinitati, et, <lb/>
            licet intromittatur in una diuinitate numerositas, non sit tamen<lb n="10"/>
            recipienda diuersitas. ita ergo fidelium cordibus disponendus <lb/>
            est dei cultus, ut non admittatur uel in unitate separatio uel <lb/>
            in trinitate permixtio. 
</p><p rend="script">Proxima. enim est ab hac die, fratres carissimi, sacri natalis <lb/>
            dies. tunc dominus natus est, nunc baptizatus, tunc nos genuit<lb n="15"/>
            ad uitam, nunc regenerauit ad salutem. tunc Adam suscepit <lb/>
            perditum, nunc abluit peccatorem. uenit ergo ad baptismum, <lb/>
            sicut scriptum est. sed quid ablueret, qui erat mundus? <lb/>
            utique ut mundus ablueret inmundos. illum ergo currentes <lb/>
            aquae tunc infundebant, sed peccata nostra secum portabant. <lb n="20"/>
            de illo guttae baptismatis fluebant, sed nostra in guttis crimina <lb/>
            defluebant.s o misericordia simul et potentia domini! necdum <lb/>
            eramus in mundo et iam abluebamur in baptismo. mundati

<note rend="script" type="footnote"> 1 magestate P sit <hi rend="italic">Aug.,</hi> sic <hi rend="italic">D Max.,</hi> sed <hi rend="italic">P</hi> 2 oblatio <hi rend="italic">om. D Max</hi>. <lb/>
            B <lb/>
            credatur a nobis <hi rend="italic">D bis</hi> ullnitas <hi rend="italic">D,</hi> una P 3 confussione <hi rend="italic">D,</hi> confessione <lb/>
            P (u man. <hi rend="italic">alt.)</hi> iuncta P reparatio <hi rend="italic">D</hi> distincta <hi rend="italic">D</hi> Cx <hi rend="italic">erasum),</hi> disia <lb/>
            <lb/>
            iuncta P 4 credatur <hi rend="italic">D</hi> 5 sed <hi rend="italic">P</hi> caelestem P (is <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 7 confidenter <lb/>
            <hi rend="italic">Dl</hi> 8 nec] ac <hi rend="italic">D</hi> substantiae <hi rend="italic">D1</hi> 9 unitate <hi rend="italic">Dl</hi> nec <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            trinitati subtrahatur aequalitas P aequalilitas <hi rend="italic">D</hi> sed <hi rend="italic">P</hi> 10 deiad <lb/>
            <lb/>
            tate <hi rend="italic">P</hi> 11 dispondemus <hi rend="italic">D</hi> 12 mittatur <hi rend="italic">D</hi> seperatio <hi rend="italic">D</hi> 13 pmixjtio <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 est <hi rend="italic">om. P</hi> sacre P 15 die P natus e. d. P babtizatus <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> renatus P nos <hi rend="italic">suprascr. D</hi> 16 salutem] perfectissimam <lb/>
            uitam P suscipit <hi rend="italic">D</hi> 17 pditu <hi rend="italic">D</hi> babtismum <hi rend="italic">D</hi> 18 abluerit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 abluerit <hi rend="italic">ex</hi> ablueris <hi rend="italic">D</hi> ergo <hi rend="italic">om. D</hi> 20 atque P, atquae <hi rend="italic">D</hi> in- <lb/>
            II <lb/>
            fundebat <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 21 babtismatis <hi rend="italic">D</hi> cremina <hi rend="italic">D</hi> 22 dei P <lb/>
            23 abluimur P babtismo <hi rend="italic">ex</hi> babtismatis <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> XXI. Fanst. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            ab illo sumus antequam nati. nam ipsa fuit baptismatis ratio, <lb/>
            ut aquae, quae purgaturae nos erant, ab illo antea purgarentur. <lb/>
            et cum ascendisset, inquit scriptura, de aqua, uidit caelos <lb/>
            apertos. numquid ei tunc caelum apertum fuerat, cuius oculi <lb/>
            caelorum interiora cernebant? sed ideo caelum aperitur, ut <lb n="5"/>
            mysterium in hoc baptismatis declaretur, quia, quando homo <lb/>
            de baptismo egreditur, tunc ei ianua regni caelestis aperitur. <lb/>
            illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, <lb/>
            immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus <lb/>
            eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit <lb n="10"/>
            adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, <lb/>
            oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant <lb/>
            enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent <lb/>
            animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui <lb/>
            tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, <lb n="15"/>
            quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra <lb/>
            corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem <lb/>
            ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. <lb/>
            et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, <lb/>
            deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco <lb n="20"/>
            etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum <lb/>
            namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum <lb/>
            ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture <lb/>
            obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra <lb/>
            corporis sepulturam.

<note type="footnote"> 3] Matth. S, 16. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ab] in P babtismatis <hi rend="italic">D</hi> 2 aque que purgature <hi rend="italic">DP</hi> erant <lb/>
            nos P ante ea <hi rend="italic">D</hi> 3 inquid <hi rend="italic">DP</hi> 4 apertos cglos P tunc ei P <lb/>
            5 aptu <hi rend="italic">D</hi> 6 babtismatis <hi rend="italic">D</hi> declaretur] ostenderetur <hi rend="italic">D</hi> homo <lb/>
            quando <hi rend="italic">D</hi> 7 babtismo <hi rend="italic">D</hi> regnium P caelorum P aperitur] declaratur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 8 illut P uenerunt <hi rend="italic">D</hi> deum P 9 ymmo <hi rend="italic">P</hi> psepe <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            capud <hi rend="italic">D</hi> 10 humilitatis P (s <hi rend="italic">man. aU.)</hi> inminuitur D 12 hominem <lb/>
            uident P obsequis <hi rend="italic">D</hi> 13 enim in eo <hi rend="italic">Aug.,</hi> in eo <hi rend="italic">D,</hi> enim P <lb/>
            pluus <hi rend="italic">D</hi> esset P1 quod intenderent] quam P, quod <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 puiderent <lb/>
            P deus P 15 <hi rend="italic">eratD</hi> 16 uidebatur quidem <hi rend="italic">P Aug</hi>. dominatur <lb/>
            P 17 intrare <hi rend="italic">D</hi> contenebat <hi rend="italic">D</hi> 19 et ideo-sepulturam om. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            •• <lb/>
            famulari <hi rend="italic">Aug.,</hi> familiari <hi rend="italic">D</hi> 20 deum] enim <hi rend="italic">add. Aug</hi>. cuilestia <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 mini <hi rend="italic">D</hi> triplium <hi rend="italic">D</hi> 23 numero <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 24 mirra <hi rend="italic">D</hi> </note><lb n="25"/>
            
</p><pb n="259"/><p>Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera <lb/>
            munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, <lb/>
            probos mores, animas.deo habitatore condignas. haec <lb/>
            sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem <lb/>
            offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo<lb n="5"/>
            munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat <lb/>
            munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius <lb/>
            petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a <lb/>
            nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur <lb/>
            auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre<lb n="10"/>
            uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE NATALI SANCTI FELICIS. </title></ab><p rend="script">Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, <lb/>
            in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit,<lb n="15"/>
            ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione <lb/>
            atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, <lb/>
            qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt <lb/>
            lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis <lb/>
            caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde<lb n="20"/>
            prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium <lb/>
            sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam <lb/>
            sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas <lb/>
            diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut <lb/>
            omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic

<note rend="script" type="footnote"> 1 fratres <hi rend="italic">om. P</hi> sincera et sancta <hi rend="italic">P Aug</hi>. sincaera <hi rend="italic">D</hi> 2 deo <lb/>
            nostro <hi rend="italic">om. P</hi> patientiam caritatem <hi rend="italic">P Aug</hi>. mentem humilem <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 probus morum <hi rend="italic">P</hi> habitare P 4 enim <hi rend="italic">om. D</hi> 5 offerantibus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            rej) P 6 egit <hi rend="italic">D</hi> obtimu <hi rend="italic">D</hi> 7 nichil P <hi rend="italic">utroque loco</hi> amplius <hi rend="italic">supra <lb/>
            lin. post</hi> nobis P exegit <hi rend="italic">D</hi> amplius <hi rend="italic">suprascr. P</hi> 8 siue presentari <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            9 pstantur <hi rend="italic">D</hi> 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est <lb/>
            honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            13 item de natale sci felicis <hi rend="italic">D</hi> 16 caelestie relegione <hi rend="italic">D</hi> 18 uoluisses <hi rend="italic">Dl</hi> <lb/>
            41 <lb/>
            19 ad stituendam <hi rend="italic">D</hi> 22 praeclaram ac praecipuam <hi rend="italic">scnpsi,</hi> pclara ac <lb/>
            i <lb/>
            fcipua <hi rend="italic">D</hi> 23 ciuitate <hi rend="italic">D</hi> 25 ciuitate <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="260"/>
            ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia <lb/>
            tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum <lb/>
            suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem <lb/>
            in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, <lb/>
            singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus <lb n="5"/>
            eum inplere etiam non inpleta passione martyrium. 
</p><p>Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec <lb/>
            sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum <lb/>
            occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque <lb/>
            iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere <lb n="10"/>
            liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, <lb/>
            de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos <lb/>
            uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus <lb/>
            peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent <lb/>
            enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro <lb n="15"/>
            nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae <lb/>
            sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra <lb/>
            malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et <lb/>
            quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana <lb/>
            remedia. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium <lb/>
            in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, <lb/>
            possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, <lb/>
            tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, <lb/>
            fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, <lb n="25"/>
            quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, <lb/>
            ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec <lb/>
            fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio

<note rend="script" type="footnote"> G passione] etia pas sione <hi rend="italic">D (erat</hi> sae <hi rend="italic">in ras.)</hi> martyrium <hi rend="italic">scripsi<lb/>
             utroque toco,</hi> martyru <hi rend="italic">D</hi> 7 <hi rend="italic">quae sequuntur usque ad finem congrwunt</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.)</hi> 7 consumat effussio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            i <lb/>
            8 pallllam <hi rend="italic">D</hi> 9 occassu <hi rend="italic">D</hi> 12 martiri <hi rend="italic">D</hi> 13 ad <hi rend="italic">Dante</hi> uel <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            martyrum <hi rend="italic">habet, sed falsissime</hi> 14 emitatione <hi rend="italic">D</hi> martiru <hi rend="italic">D</hi> 15 recognoscaere <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 16 dignetur <hi rend="italic">D</hi> 17 martires <hi rend="italic">D</hi> snffere <hi rend="italic">D</hi> 18 intercaedentibus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 19 cotditiana <hi rend="italic">D utroque loco</hi> desit <hi rend="italic">D</hi> 21 aliquid <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            T at. <lb/>
            23 succidunt <hi rend="italic">D</hi> 26 desiderat <hi rend="italic">D</hi> non ibi] j) nobis <hi rend="italic">Dl</hi> non] toti <lb/>
            <hi rend="italic">add. Aug</hi>. querunt <hi rend="italic">D</hi> 28 inuuangelio <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram <lb/>
            habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes <lb/>
            eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. <lb/>
            ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante <lb/>
            domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus<lb n="5"/>
            colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: <lb/>
            qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. 
</p><p>In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi <lb/>
            hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi <lb/>
            sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et<lb n="10"/>
            apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur <lb/>
            a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, <lb/>
            quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic <lb/>
            potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi <lb/>
            seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse<lb n="15"/>
            est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, <lb/>
            quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod <lb/>
            tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, <lb/>
            quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere <lb/>
            in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per<lb n="20"/>
            multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum <lb/>
            dei. 
</p><p rend="script">Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem <lb/>
            patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, <lb/>
            patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, <lb n="25"/>
            ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem <lb/>
            et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis <lb/>
            brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis <lb/>
            operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores <lb/>
            et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in

<note type="footnote"> 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] <lb/>
            2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 psura D habetis <hi rend="italic">D</hi> 3 tristia <hi rend="italic">D</hi> 6 collere <hi rend="italic">D</hi> 8 hunc i. mundum <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 9 se deproiecti <hi rend="italic">D</hi> exilium <hi rend="italic">Aug</hi>. misi <hi rend="italic">D</hi> 18 coparari <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 possederi <hi rend="italic">D</hi> 15 quia <hi rend="italic">Aug.,</hi> cuiq <hi rend="italic">D</hi> diabuK D 16 prelio D <lb/>
            18 illut <hi rend="italic">D</hi> 19 nolunt <hi rend="italic">D</hi> 28 brachis <hi rend="italic">D</hi> diabulo <hi rend="italic">D</hi> 30 gentes <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="262"/>
            patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, <lb/>
            quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. <lb/>
            ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras <lb/>
            ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim <lb/>
            modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. <lb n="5"/>
            quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et <lb/>
            deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod <lb/>
            in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et <lb/>
            luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: <lb/>
            uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. <lb n="10"/>
            sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et <lb/>
            bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire <lb/>
            meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, <lb/>
            tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria. 
</p><p>Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam <lb n="15"/>
            deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare <lb/>
            dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam <lb/>
            et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et <lb/>
            sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum <lb/>
            iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis <lb n="20"/>
            operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est <lb/>
            honor et inperium in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XI.  ADMONITIO DE DIE IUDICII. </title></ab><p rend="script">Rogo uos, fratres carissimi, et cum grandi humilitate admoneo, <lb n="25"/>
            ut mihi nullus ex uobis succenseat aut forte

<note type="footnote"> 10] Luc. 6, 25. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quando <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> cum magno-gaudium <hi rend="italic">add. D in marg. inf</hi>. <lb/>
            merentur <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 <hi rend="italic">an</hi> meruerimus? 5 modo <hi rend="italic">D bis</hi> gaudiamus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            habeturi <hi rend="italic">D</hi> 6 peius] penis D uoluntate <hi rend="italic">D</hi> 7 diliciis <hi rend="italic">D</hi> lnzoria <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            se credunt <hi rend="italic">Aug.,</hi> secretum <hi rend="italic">D</hi> 9 metitur <hi rend="italic">D</hi> euuangelio <hi rend="italic">D</hi> 11 induabatur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 byso <hi rend="italic">D</hi> 14 recipit <hi rend="italic">D</hi> 15 uero <hi rend="italic">superscr. D</hi> <lb/>
            quantum <hi rend="italic">Aug.,</hi> quando tum <hi rend="italic">D</hi> 16 depcaemur <hi rend="italic">D</hi> 17 uellimus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            die <lb/>
            19 studiamus <hi rend="italic">D</hi> 20 et <hi rend="italic">D bis</hi> 24 incipit admonitio faustini de iudicii <lb/>
            cu gradi meta et sollicitudine iugiter cogitatu <hi rend="italic">D; hic sermo</hi> exstat <lb/>
            <hi rend="italic">inter sermones Augustini dubios 249, 1-4 (39, 2206 M.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            incongruum me uel superfluum iudicet, quare nobis tam frequenter <lb/>
            tremescendum et utiliter expauescendum diem iudicii insinuare <lb/>
            contendo. si quis est, cui forte in hac parte displiceam, consideret <lb/>
            periculum meum et audiat dominum per prophetam <lb/>
            sacerdoti terribiliter comminantem: si non adnuntiaueris<lb n="5"/>
            iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu <lb/>
            tua requiram, et iterum: ela ma, ne cesses, quasi tuba, <lb/>
            inquit, exalta uocem tuam et adnuntia populo meo <lb/>
            peccata eorum. sed forte aliquis dicat: quare nobis tam <lb/>
            dura adsidue praedicantur? quia melius est hic paruam amaritudinem<lb n="10"/>
            sustinere et postea ad aeternam dulcedinem peruenire, <lb/>
            quam hic habere gaudium falsum et illic sustinere sine <lb/>
            fine supplicium. audite, fratres, non me, sed dominum in euangelio <lb/>
            dicentem: beati, qui lugent nunc, quoniam ipsi <lb/>
            consolabuntur, et: uae uobis, qui ridetis nunc, quia<lb n="15"/>
            flebitis et lugebitis. et hoc adtendite, fratres, quia omnes <lb/>
            carnales medici, quotiens ad eos, qui in corpore aegrotare uidentur, <lb/>
            ueniunt, omnia, quae eis delectabilia esse uidebantur, <lb/>
            abscidunt et, quod dulce est, ad integrum interdicunt. aliquotiens <lb/>
            etiam frigidum accipere non permittunt, interdum et<lb n="20"/>
            amarissimas potiones bibere cogunt et asperissimis uel acutissimis <lb/>
            ferramentis eorum uulnera frequenter intercidunt. hoc <lb/>
            ergo, quod pro sanitate carnales medici faciunt corporum, pro <lb/>
            animarum salute spiritales medici exercere contendunt. 
</p><p rend="script">Haec ergo cogitans, fratres dilectissimi, et tam pro mea <lb n="25"/>
            quam pro uestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal <lb/>
            aeterni iudicis non ignorans uolo ego aspera quidem <lb/>
            sed salubria nobis medicamenta ingerere, ut uobiscum postea

<note type="footnote"> 5] Ezech. 3,19. 7] Esai. 58,1. 14] Matth. 5, 5. 15] Luo. 6, 25. </note>

<note rend="script" type="footnote"> t i <lb/>
            1 met <hi rend="italic">D</hi> nobis D1 3 cu <hi rend="italic">D</hi> displicia <hi rend="italic">D</hi> confl! deret <hi rend="italic">D</hi> 4 per <lb/>
            <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 5 terribiter <hi rend="italic">D</hi> 7 cessis <hi rend="italic">D</hi> 8 inquid <hi rend="italic">D</hi> 11 eternS <lb/>
            dulcidinem <hi rend="italic">D</hi> 13 eutiafig <hi rend="italic">D</hi> 14 lugiunt <hi rend="italic">D</hi> 15 ue <hi rend="italic">D</hi> 18 dilectabilia <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 20 friSu <hi rend="italic">D</hi> 21 accutissimis <hi rend="italic">D</hi> 27 iudicij[s <hi rend="italic">D</hi> ignoras <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> uolo ego <hi rend="italic">scripsi,</hi> nolo ergo <hi rend="italic">D,</hi> eligo <hi rend="italic">Aug</hi>. 28 me]|dicamenta <lb/>
            D <hi rend="italic">(erat</hi> n <hi rend="italic">in ras.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            in angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. <lb/>
            et haec quidem non ideo suggero, quod uos admonitiones nostras <lb/>
            senserim non libenter accipere, sed, quia me necesse est <lb/>
            et pro uestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo <lb/>
            uestros animos et ad tremendum iudicium et ad desiderandum <lb n="5"/>
            excitare praemium [exercere], ut exceptoria sancti pectoris <lb/>
            uestri ad recondendam spiritalem uindemiam, sicut semper fecistis, <lb/>
            auxiliante domino feliciter praeparetis. quotiens nobis <lb/>
            durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quia a <lb/>
            uobis taliter aliquid fieri suspicemur, sed ideo etiam illa, <lb n="10"/>
            quae non facitis, denuntiamus, ut illa, in quibus forte praeuenti <lb/>
            fueritis, sanare possimus. solet enim fieri, ut, dum <lb/>
            maiora timentur, celerius minora caueantur. quo modo enim <lb/>
            theriaca bibitur, ne corporibus possint praeualere uenena, ita <lb/>
            austera praedicatio ingeritur, unde animarum praeparentur <lb n="15"/>
            antidota. 
</p><p rend="script">Certum est, fratres carissimi, quod, si beneficia dei nostri, <lb/>
            quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris conlata sunt, <lb/>
            adsidue cogitemus, peccata nobis aut non dominantur aut, si <lb/>
            forte subrepserunt, cito per paenitentiam corriguntur. quis <lb n="20"/>
            enim uel mente concipere, non dicam uerbis possit exponere, <lb/>
            quanta ista sunt circa nos beneficia dei nostri. fecit enim <lb/>
            nos, cum non essemus, reparauit nos postea, cum perissemus. <lb/>
            mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberauit, ad inferna <lb/>
            descendit, faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum nobis <lb n="25"/>
            praemia promisit. haec omnia, fratres carissimi, pio et benigno

<note rend="script" type="footnote"> 1 in[jllangellloru. <hi rend="italic">D (erat</hi> in ellangeliorii) merear <hi rend="italic">Aug.,</hi> mereantur <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            incolomitate <hi rend="italic">D</hi> 4 uRrs <hi rend="italic">D</hi> studio <hi rend="italic">D</hi> 6 exercere <hi rend="italic">om. Aug., quare<lb/>
             uncis inclusi</hi> 7 uindemea <hi rend="italic">D</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> aliquid fieri <hi rend="italic">erasum in D</hi> ideo <lb/>
            <hi rend="italic">Aug., om. D, sed</hi> etiam <hi rend="italic">erasum</hi> dicimus quia uobis taliter <hi rend="italic">D super <lb/>
            rasurGm,</hi> in <hi rend="italic">qua erat:</hi> ille que n facitis denuntiamus ut illa D 14 ty- <lb/>
             <lb/>
            riaca D neo <hi rend="italic">D uenaena D</hi> itaustera <hi rend="italic">D</hi> 15 pparetur D 16 antitatatota <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 17 <hi rend="italic">binefacia D 18 que</hi> nobis III nullisll <hi rend="italic">D</hi> (m vtraque <lb/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">rasura erat</hi> e) 19 non <hi rend="italic">superscr. D</hi> 20 penitentiS <hi rend="italic">D</hi> 21 uerllbis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ait <lb/>
            22 quanta sta <hi rend="italic">D</hi> 23 paerissemus <hi rend="italic">D</hi> 24 suscipit <hi rend="italic">D</hi> libera <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            * <lb/>
            25 discendit <hi rend="italic">D</hi> eripuit <hi rend="italic">D, an</hi> eripuit et? </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            animo cogitantes, quantum possimus, cum ipsius adiutorio <lb/>
            beneficiis eius uicem rependere festinemus. non reddamus <lb/>
            mala pro bonis, sed, quantum possimus, uoluntati illius obtemperare <lb/>
            totis uiribus innitentes studeamus fideliter, ut praecepta <lb/>
            illius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de<lb n="5"/>
            transgressione iudicium. 
</p><p rend="script">Nam quid faciemus, fratres carissimi, in illo metuendo <lb/>
            iudicii die, cum tremente Mundo dominus praecinentibus <lb/>
            angelorum buccinis in illo maiestatis suae throno circumdatus <lb/>
            caelestis militiae luce consederit ibique de terrae gremio<lb n="10"/>
            et antiquo puluere suscitatum humanum genus adstante <lb/>
            testimonio ad conscientias singulorum positis in conspectu peccatorum <lb/>
            poenis iustorumque praemiis rationem uitae coeperit <lb/>
            postulare et plus iam iustus quam misericors seueritate iudicis <lb/>
            contemptae misericordiae reos coeperit accusare et dicere:<lb n="15"/>
            ego te homo e limo manibus meis feci, ego terrenis artibus <lb/>
            spiritum infudi, ego tibi imaginem nostram similitudinemque <lb/>
            conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocaui. <lb/>
            tu uitalia mandata contemnens deceptorem sequi quam dominum <lb/>
            maluisti. sed antiqua praetereo. motus postea misericordia, <lb n="20"/>
            cum expulsus de paradiso iure peccati mortis uinculis tenereris, <lb/>
            uirginalem uterum sine dispendio uirginitatis pariendus introiui. <lb/>
            in praesepio expositus et pannis obuolutus iacui, infantiae <lb/>
            contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, <lb/>
            ad hoc scilicet, ut te mihi similem facerem, tuli. inridentium <lb n="25"/>
            palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi. flagellis

<note rend="script" type="footnote"> 2 replendere <hi rend="italic">D</hi> 3 optemperare <hi rend="italic">D</hi> 4 initentes <hi rend="italic">D</hi> studiamus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            M <lb/>
            5 pareant <hi rend="italic">D</hi> de qualcitate <hi rend="italic">D</hi> 7 ille <hi rend="italic">D</hi> 8 iudici <hi rend="italic">D</hi> tremende D <lb/>
            pcinantibus <hi rend="italic">D</hi> 9 bucinis <hi rend="italic">D</hi> 12 testimonio conscientiae <hi rend="italic">Aug</hi>. possitis <lb/>
            D 13 pmis <hi rend="italic">D</hi> coeperit <hi rend="italic">Aug.,</hi> caepit <hi rend="italic">D</hi> 15 contempte <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            caeperit <hi rend="italic">D</hi> accussare <hi rend="italic">D</hi> 16 elimo <hi rend="italic">D</hi> ar||tibus <hi rend="italic">D (erat</hi> a <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            17 infundi <hi rend="italic">D</hi> nostram <hi rend="italic">Aug.,</hi> nã <hi rend="italic">D</hi> 18 dilicias <hi rend="italic">D</hi> 19 contempmens <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 20 maluisti <hi rend="italic">D</hi> pterio <hi rend="italic">D</hi> 21 tenereris <hi rend="italic">Aug.,</hi> teneris <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 expositus <hi rend="italic">Aug.,</hi> et positus <hi rend="italic">D</hi> 24 contumilias <hi rend="italic">D</hi> 25 te <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            tn <hi rend="italic">D</hi> 26 suscipi <hi rend="italic">D</hi> a||c§tum <hi rend="italic">D post</hi> felle <hi rend="italic">in D rasura exstat,<lb/>
             in</hi> qua unctu <hi rend="italic">uel</hi> tinctu <hi rend="italic">fuisse uidetur</hi> cessus ::11 <hi rend="italic">D (erat</hi> pr <lb/>
            ita <hi rend="italic">rae.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            caesus, uepribus coronatus, adfixus cruci, perfossus uulnere, ut tu <lb/>
            eripereris a morte, animam meam inter tormenta dimisi. en <lb/>
            clauorum uestigia, quibus adfixus pependi, en praefossum uulneribus <lb/>
            latus. suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam meam <lb/>
            darem. suscepi mortem tuam, ut tu uiueres in aeternum. <lb n="5"/>
            conditus iacui in sepulcro, ut tu regnares in caelo. cur, quod <lb/>
            pro te pertuli, perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae <lb/>
            munera rennuisti? non ego de morte mea queror. redde mihi <lb/>
            uitam tuam, pro qua animam dedi, redde mihi uitam tuam, <lb/>
            quam uulneribus peccatorum indesinenter occidisti. cur habitaculum, <lb n="10"/>
            quod mihi in te sacraueram, luxuriae sordibus polluisti, <lb/>
            cur corpus iam meum inlecebrarum turpitudine maculasti, <lb/>
            cur me grauiore criminum tuorum cruce quam illa, <lb/>
            in qua quondam pependeram, adflixisti? grauior enim apud <lb/>
            me peccatorum tuorum crux est, in qua inuitus pependi, quam <lb n="15"/>
            illa, quam nolens tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. <lb/>
            cum essem inmortalis, commutabilis pro te homo factus sum. <lb/>
            cum essem inpassibilis, pro te pati dignatus sum. sed tu <lb/>
            despexisti in homine deum, in infirmo salutem, in uia reditum, <lb/>
            in iudice ueniam, in cruce uitam, in suppliciis medicinam. <lb n="20"/>
            </p><p>Ut ergo istam terribilem increpationem possimus euadere, <lb/>
            quotiens nobis qualiacumque peccata subrepserint, sine aliqua <lb/>
            dissimulatione festinemus ad paenitentiae medicamenta confugere, <lb/>
            ut ab auditu malo liberati ad aeternam mereamur indulgentiam <lb n="25"/>
            peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, <lb/>
            cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in <lb/>
            saecula saeculorum.

<note type="footnote"> 1 febribus <hi rend="italic">D</hi> pfusus <hi rend="italic">D</hi> 2 eriperis <hi rend="italic">D</hi> 3 adflxis <hi rend="italic">D</hi> praefossum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> prosus <hi rend="italic">D,</hi> perfossum <hi rend="italic">Aug. 4</hi> suscipi <hi rend="italic">D</hi> 5 dare <hi rend="italic">D</hi> suscipi <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            h <lb/>
            6 sepuloro <hi rend="italic">D</hi> 7 pdidistis <hi rend="italic">D</hi> 8 te <hi rend="italic">ante</hi> ego <hi rend="italic">inserit Aug</hi>. queror <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> quero <hi rend="italic">D,</hi> quaero <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 <hi rend="italic">ante</hi> quam <hi rend="italic">in D</hi> j&gt; erasum <hi rend="italic">est</hi> cocidis <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 luxoriae <hi rend="italic">D</hi> puluisti <hi rend="italic">D</hi> 12 turpitudinem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            13 illa <hi rend="italic">Dx</hi> 15 pependio <hi rend="italic">D</hi> 16 occissurus <hi rend="italic">D</hi> 17 commotabilis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 dispexisti <hi rend="italic">D</hi> 22 <hi rend="italic">quae sequuntur desunt apud Augusiinum</hi> 24 desimulatione <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> poenitentię <hi rend="italic">D</hi> 27 es D </note>
</p><pb n="267"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>