<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS. </title></ab><p rend="script">Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres <lb/>
            carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus <lb/>
            est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine <lb/>
            declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic <lb/>
            uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes <lb n="25"/>
            usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus

<note type="footnote"> 6] loann. 2, 10. 8] 1 Cor. 2, 9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 <hi rend="italic">ante</hi> intellegere <hi rend="italic">rasura 2-3 litterurum exstat in D</hi> 4 odorem uel <lb/>
            gustum <hi rend="italic">D</hi> 5 <hi rend="italic">sensum])</hi> fraglantia <hi rend="italic">scripsi,</hi> flagrantia <hi rend="italic">D</hi> 6 ladat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            8 inquid <hi rend="italic">D</hi> 10 operatur <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 putridinem <hi rend="italic">D</hi> 19 item de epiphania <lb/>
            dni ad missam aut de (\'die ?) crastino in nt luciani martyris <hi rend="italic">D; <lb/>
            editus est hic sermo ab A. Maio, spicileg. Roman. V</hi> 98 <hi rend="italic">Famtini episcopi <lb/>
            nomine (ex cod. Ottobon. 976 saec. XVII) et postrema Sedati homiliae <lb/>
            (72, 771 M.) pars est</hi> 21 que <hi rend="italic">D</hi> natiuitatem <hi rend="italic">D</hi> 22 caelebrauimus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 ea p <hi rend="italic">D (erat</hi> ex <hi rend="italic">in ras.)</hi> ueneremus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. <lb/>
            adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in <lb/>
            pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. <lb/>
            reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo <lb/>
            in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles<lb n="5"/>
            ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem <lb/>
            ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium <lb/>
            peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque <lb/>
            in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in <lb/>
            praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium<lb n="10"/>
            populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. <lb/>
            Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, <lb/>
            sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? <lb/>
            quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero <lb/>
            corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato<lb n="15"/>
            lumine magis tenebrescit. 
</p><p>Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio <lb/>
            desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima <lb/>
            fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis <lb/>
            includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris<lb n="20"/>
            latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale <lb/>
            reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent <lb/>
            aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in <lb/>
            conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . <lb/>
            uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur<lb n="25"/>
            humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, <lb/>
            unitatem deuotio una testatur. 
</p><p>Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus <lb/>
            aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis

<note type="footnote"> 1 spectatur <hi rend="italic">Mai</hi> tugurio <hi rend="italic">Mai,</hi> te ogorio <hi rend="italic">D</hi> 3 humane <hi rend="italic">D</hi> 4 diuine <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 etthiopes <hi rend="italic">D</hi> 6 primitie <hi rend="italic">D</hi> 7 sinagoga <hi rend="italic">D</hi> pcaedit <hi rend="italic">D</hi> 12 penese <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 lnce <hi rend="italic">D</hi> 15 subfunditur <hi rend="italic">ex</hi> suffunditur <hi rend="italic">D</hi> eger <hi rend="italic">D</hi> 18 currentem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            puplico <hi rend="italic">D</hi> 19 dignatio <hi rend="italic">Aug. in serm. spurio</hi> 135, .3, ubi <hi rend="italic">haec sermonis <lb/>
            pars</hi> (interea beata <hi rend="italic">legatio-p. 254, 5</hi> corruptione custodiat) <hi rend="italic">legitur</hi> 20 terraque <lb/>
            <hi rend="italic">Dx</hi> 21 semplei <hi rend="italic">D</hi> 22 archanu <hi rend="italic">D</hi> 23 in <hi rend="italic">Aug. Mai, om. D</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">dignas D</hi> 25 mirre <hi rend="italic">D</hi> 27 unitatem <hi rend="italic">Aug. Mai,</hi> iniquitatem <hi rend="italic">D, an</hi> <lb/>
            uuaequitatem (uniquitatem) <hi rend="italic">scribendum</hi>? 28 studiamus <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis <lb/>
            in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, <lb/>
            pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram <lb/>
            habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas <lb/>
            a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire <lb n="5"/>
            optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter <lb/>
            utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius <lb/>
            conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, <lb/>
            ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod <lb/>
            ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent <lb n="10"/>
            ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, <lb/>
            hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam <lb/>
            uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam. 
</p><p>Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc <lb/>
            scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo <lb n="15"/>
            et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim <lb/>
            ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per <lb/>
            superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem <lb/>
            redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli <lb/>
            uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. <lb n="20"/>
            per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, <lb/>
            per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere <lb/>
            festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae <lb/>
            diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, <lb/>
            per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem <lb n="25"/>
            studeamus. 
</p><p rend="script">Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae <lb/>
            tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum

<note type="footnote"> 1] Exod. 23, 15 al. 15] Psalm. 33, 15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            1 perfectae <hi rend="italic">Mai,</hi> perfecta <hi rend="italic">D Aug</hi>. 2 fide <hi rend="italic">D</hi> 3 castatis <hi rend="italic">D</hi> mirram <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 4 inle||ssas <hi rend="italic">D</hi> 5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> motemus <hi rend="italic">D</hi> 7 ussu <hi rend="italic">D</hi> 8 conparaemus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> eterna uite <hi rend="italic">D</hi> 9 ita <hi rend="italic">suprascr. D</hi> ita <hi rend="italic">D</hi> meritum] <lb/>
            pretium <hi rend="italic">Mai</hi> 10 euuangeliSta <hi rend="italic">D</hi> 11 herodem <hi rend="italic">D</hi> (he <hi rend="italic">in ras.)</hi> 15 scijjre <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 ,:eam <hi rend="italic">D</hi> (m <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 redditur <hi rend="italic">D</hi> 18 cicidimus <hi rend="italic">D</hi> jjhumilitatem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 reddeamus <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 20 rediamus <hi rend="italic">D</hi> 21 uoluntatem <hi rend="italic">D</hi> luxoria <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> diabuli <hi rend="italic">D</hi> 22 adque <hi rend="italic">D</hi> 23 nequitiae <hi rend="italic">D</hi> (nequi in <hi rend="italic">rafi.)</hi> <lb/>
            24 diabnlo <hi rend="italic">D</hi> 25 patria <hi rend="italic">D</hi> 26 studiamus <hi rend="italic">D</hi> 28 dexdera <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi <lb/>
            uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius <lb/>
            solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer <lb/>
            erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit <lb/>
            adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui <lb n="5"/>
            solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? <lb/>
            si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante <lb/>
            contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera <lb/>
            in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus <lb/>
            peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et<lb n="10"/>
            regnat in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>