<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXX.  SERMO DE SANCTA TRINITATE. </title></ab><p>Cum de deo sermo est, fratres carissimi, sicut ualde noxia <lb/>
            est contradictionis intentio, ita utilis est interrogationis sollicitudo. <lb/>
            ibi enim de obstinatione sensus obstruitur, hic intellectus <lb/>
            de inquisitione nutritur, illic deprauari resistens infidelitas <lb n="20"/>
            delectatur, hic erudiri oboediens humilitas promeretur. <lb/>
            uos uero, fratres carissimi, praeparate exceptorium sancti pectoris <lb/>
            uestri influenti aquae diuinae et, quod de mysterio sanctae <lb/>
            trinitatis uel diuinitate sancti spiritus insinuare cupimus, cum <lb/>
            silentio et quiete suscipite. sanctarum enim scripturarum testimoniis <lb n="25"/>
            uolumus approbare, quomodo spiritus sanctus in cunctis <lb/>
            uirtutibus patri et filio coaequalis esse euidenter possit agnosci. 
</p><p>Legimus in ueteri testamento, quia in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. <lb/>
            in deo intellege patrem, in principio accipe filium, superfusum

<note type="footnote"> 28] Gen. 1, 1. , </note>

<note type="footnote"> 17 <hi rend="italic">verba</hi> cum de <hi rend="italic">deo — lin. 21</hi> promeretur <hi rend="italic">exstant in Pseudo-Augustim <lb/>
            libro testimoniorum edito in Pitrae Analectis sacris et classicis spicilegxo <lb/>
            Solesmensi paratis p. 147 (Paris. 1888)</hi> 20 inquisitione] obstinatione <lb/>
            <hi rend="italic">Mai</hi> 27 coequalis B </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="341"/>
            aquis agnosce spiritum sanctum. super aquas itaque dominantis <lb/>
            eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera <lb/>
            praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed <lb/>
            trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. <lb/>
            ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad<lb n="5"/>
            imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam <lb/>
            in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit <lb/>
            deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia <lb/>
            unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo <lb/>
            trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. <lb n="10"/>
            sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, <lb/>
            et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit <lb/>
            ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. dixit <lb/>
            pater, fecit filius, benedixit spiritus sanctus. propter tres personas <lb/>
            ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium<lb n="15"/>
            etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique <lb/>
            homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit <lb/>
            deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus dicit et non <lb/>
            unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: <lb/>
            ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem <lb n="20"/>
            et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate <lb/>
            commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad <lb/>
            nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod <lb/>
            singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam <lb/>
            deitas indiuisa colligitur. <lb n="25"/>
            
</p><p>Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex <lb/>
            uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum <lb/>
            conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis <lb/>
            suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie <lb/>
            tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce

<note type="footnote"> 5] Gen. 1, 26. 12] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 26] Gen. 18, 1. <lb/>
            29] Psalm. 50,13. </note>

<note type="footnote"> 1 super-po <hi rend="italic">342,11</hi> maiestatis] <hi rend="italic">cf. Faust. de spir. sanct.p. 108,18—110,4</hi> <lb/>
            super-domina(ntis) <hi rend="italic">B in ras</hi>. 3 homine se <hi rend="italic">om. R</hi> 9 prospice <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            13 dixit pater—sanctus <hi rend="italic">om. Faustus de spiro sanct</hi>. 16 intellige <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 attende <hi rend="italic">B</hi> 19 dumque-permiscet <hi rend="italic">om. R</hi> 26 hostio <hi rend="italic">R</hi> ex uno <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 27 se eius <hi rend="italic">R</hi> optulissent <hi rend="italic">R</hi> 29 unitas] trinitas <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="342"/>
            propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam <lb/>
            patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a <lb/>
            facie tua. filius, sicut imago patris, ita et facies patris accipitur <lb/>
            et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et <lb/>
            patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua <lb n="5"/>
            fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. <lb/>
            propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium profitetur <lb/>
            nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. <lb/>
            de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: <lb/>
            facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad <lb n="10"/>
            unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. <lb/>
            Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, <lb/>
            quando dicit: uidi dominum sedentem super <lb/>
            solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant <lb/>
            alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus <lb n="15"/>
            deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem <lb/>
            domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu <lb/>
            audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et <lb/>
            non uidebitis. 
</p><p>Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod <lb n="20"/>
            sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit <lb/>
            Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione <lb/>
            persultat: sanctus, sanctus, sanctus, uideamus, ne hic honor <lb/>
            ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum <lb/>
            Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista <lb n="25"/>
            aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea <lb/>
            non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit <lb/>
            oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec <lb/>
            dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de

<note type="footnote"> 4] Ioann. 14, 9. 5] Psalm. 138, 7. 10] Exod. 33, 14. 13] Esai. 6,1. <lb/>
            16] Esai. 6, 8. 26] Ioann. 12, 39. </note>

<note type="footnote"> 2 me inquiens <hi rend="italic">R</hi> 4 me uidet R 8 nec non <hi rend="italic">om. R</hi> 12 Esaias- <lb/>
            <hi rend="italic">lin. 19</hi> uidebitis] <hi rend="italic">cf. Faust. de spiro 8. p. 112, 6-13</hi> annumerat <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 seraphin <hi rend="italic">R</hi> 16 et <hi rend="italic">ante</hi> audiui <hi rend="italic">om. R</hi> 17 dic <hi rend="italic">R</hi> 20 credamus- <lb/>
            <hi rend="italic">p. 343,30</hi> adprobatur] <hi rend="italic">cf. Faust. de spiro s. p. 112, 19-114, 7</hi> saltem <hi rend="italic">B <lb/>
            (e man. alt.)</hi> preconi B 21 spiritus sanctus <hi rend="italic">R</hi> fuit <hi rend="italic">R</hi> exercituum <lb/>
            dominus <hi rend="italic">R</hi> 22 responsione <hi rend="italic">R</hi> 23 sanctus <hi rend="italic">B quater</hi> 25 iudeis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 asserere <hi rend="italic">R</hi> 28 et-eorum <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini <lb/>
            dicentis: uade et dic populo huic: auditu audietis et <lb/>
            non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis, <lb/>
            hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum <lb/>
            esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec<lb n="5"/>
            uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis <lb/>
            nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute <lb/>
            nulla potest esse distantia. 
</p><p>Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter <lb/>
            agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed<lb n="10"/>
            quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei <lb/>
            eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae <lb/>
            demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed <lb/>
            operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus <lb/>
            digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur?<lb n="15"/>
            refuge huius persuasionis errorem, uide, ne aliquoties <lb/>
            in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. <lb/>
            meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: <lb/>
            quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. <lb/>
            sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub<lb n="20"/>
            quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere <lb/>
            coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur <lb/>
            trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis mo- . <lb/>
            lem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? <lb/>
            nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub<lb n="25"/>
            quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum <lb/>
            iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate <lb/>
            uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem <lb/>
            terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et <lb/>
            de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis <lb n="30"/>
            adprobatur.

<note type="footnote"> 11] Luc. 11, 20. 19] Psalm. 8, 5. 23] Esai. 40, 12. </note>

<note type="footnote"> 2 auditu-iutellegetis et <hi rend="italic">om. Faust. de spiro s</hi>. 5 quia <hi rend="italic">Ii</hi> 9 spiritus <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">R</hi> 10 quia <hi rend="italic">R</hi> 11 dici <hi rend="italic">om. R</hi> in] spiritu dei uel <hi rend="italic">add. R</hi> <lb/>
            15 dei <hi rend="italic">om. R</hi> 16 aliquotiens <hi rend="italic">R</hi> 17 et ona. <hi rend="italic">It</hi> conprehendas <hi rend="italic">R</hi> 20 sed] <lb/>
            cum <hi rend="italic">add. R</hi> etj de <hi rend="italic">add. R</hi> 21 uec <hi rend="italic">R</hi> asserere <hi rend="italic">R</hi> 22 trium tantum] <lb/>
            totam <hi rend="italic">R</hi> 29 simpliciter <hi rend="italic">R</hi> 30 de <hi rend="italic">om. R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            Quamuis cor uestrum ad audiendum uerbum dei spiritus <lb/>
            sanctus semper accendat, ita ut uix possint uestra sancta desideria <lb/>
            satiari, tamen prouidendum est, ut ita uerbi dei praedicatio <lb/>
            temperetur, ut uobis iugiter desiderari et semper possit <lb/>
            augeri. ideo iam ista, quae dicta sunt, caritati uestrae sufficiant. <lb n="5"/>
            et quia aliquid de sermone isto uobis credidimus reseruandum, <lb/>
            si secundum uestram consuetudinem die crastina <lb/>
            maturius conueneritis, absque aliqua lassitudine matutinis explicitis, <lb/>
            quod ex industria reseruatum est, audietis praestante <lb/>
            domino nostro Iesu Christo, cui est honor in saecula saeculorum. <lb n="10"/>
            Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>