<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVIIII.  SERMO DE PENTECOSTE. </title></ab><p>Hodie, fratres carissimi, omnia, quae nobis lecta sunt, cum <lb/>
            festiuitate conueniunt. psalmus enim: redde mihi, inquit, <lb/>
            laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma <lb/>
            me, euangelium autem: uenit, inquit, spiritus ueritatis,<lb n="20"/>
            scriptura uero apostolorum actuum: repleti sunt, inquit, omnes <lb/>
            spiritu sancto. completa sunt ergo omnia atque perfecta. <lb/>
            psalmus aduentum sancti spiritus petiit, euangelium uenturum <lb/>
            esse promisit, scriptura apostolicorum actuum iam uenisse memorauit. <lb/>
            nihil itaque de rerum diuinarum ordine in lectione<lb n="25"/>
            deest, quia in propheta deprecatio est, in euangelio promissio, <lb/>
            in actibus plenitudo. de ipso enim spiritu sancto etiam beatus

<note type="footnote"> 3] Matth. 25, 40. 18] Psalm. 50,14. 20] Ioann. 16, 13. 21] <lb/>
            Act. 2, 4. 4, 81. </note>

<note type="footnote"> 3 michi P 8 medicatores <hi rend="italic">scripsi,</hi> medicatoris P 9 commertio P <lb/>
            <hi rend="italic">deest uerbum</hi> 16 <hi rend="italic">hic sermo et duo sequentes exstant in codice Beginensi <lb/>
            (B)</hi> 498 <hi rend="italic">saec. XIII-XIIII (oZ. 71b sine auctoris nomine, sed antecedit</hi> <lb/>
            tractatus s. Fausti de ascensione domini <hi rend="italic">(incip.:</hi> scire debemus [= <hi rend="italic">Euseb. <lb/>
            hom. 26]); editi sunt ab Aug. Maio, spicikg. Rom. V 85 sqq.;</hi> sermo de <lb/>
            pentecoste B 19 laeticiam B 27 eciam B </note>

<note type="footnote"> IXI. ftnst. </note>

<note type="footnote"> 29 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            Paulus apostolus contestatur dicens: alii datur sermo sapientiae, <lb/>
            alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. <lb/>
            haec autem omnia operatur unus atque idem <lb/>
            spiritus diuidens singulis, prout uult. 
</p><p>Sed dicit fortasse hoc loco aliquis : si eis tantum diuidit dona <lb n="5"/>
            sua spiritus, quibus uult, ergo extra culpam est, qui non accipit <lb/>
            donum, quia diuisio gratiarum non ex accipientis pendet <lb/>
            uoto, sed ex arbitrio diuidentis. uerum est, dilectissimi, sed <lb/>
            ita tamen uerum est, ut hoc de uirtutibus tantum, non de uita <lb/>
            intellegamus. uirtutes enim non omnes possumus obtinere, <lb n="10"/>
            etiamsi uelimus, uitam tamen omnes possumus capere, si <lb/>
            quaeramus secundum illud: omnis enim, qui petit, accipit <lb/>
            et, qui quaerit, inuenit. diuisio ergo sublimium et <lb/>
            excellentium gratiarum ad arbitrium et ad dispensationem sancti <lb/>
            spiritus pertinet, conuersatio uitae bonae ad fidem hominis ac <lb n="15"/>
            laborem. omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. <lb/>
            petat tantum aliquis toto corde et quaerat: qui tibi <lb/>
            iussit quaerere, sine dubio praestat, ut ualeas inuenire. numquid <lb/>
            enim mentitur sermo diuinus? pulsate, inquit, et aperietur <lb/>
            uobis. ut quid pulsare nos praecepit, nisi quia uult <lb n="20"/>
            aperire pulsantibus? in homines ipsos haec iniquitas non cadit, <lb/>
            ut se uelit rogari, qui nolit annuere. omnis enim, qui praestandi <lb/>
            non habet uotum, petentis refugit postulatum. nemo <lb/>
            est, qui se rogari uelit, nisi qui ante apud se deliberat, at <lb/>
            praestet. ergo deus, qui omnibus uult tribuere, ab omnibus <lb n="25"/>
            uult rogari dicens: petite et dabitur uobis, quaerite et <lb/>
            inuenietis. 
</p><p>Sed dicere forsitan potest aliquis: si omnis, qui petit, accipit, <lb/>
            ergo etiam, si uirtutes petamus, accipiemus. cur enim non <lb/>
            etiam uirtutes petamus, si omnia possumus accipere, quae petierimus? <lb n="30"/>
            non ita est, dilectissimi. superbum est enim et

<note type="footnote"> 1] 1 Cor. 12, 8. 12] Matth. 7, 8. Luc. 11,10. 19] MattL 7, 7. <lb/>
            Luc. 11, 9. 26] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. </note>

<note type="footnote"> 12 queramus B 13 querit R 14 arbitrium B (ium in <hi rend="italic">raa.)</hi> <lb/>
            16 querit R 17 aliquis <hi rend="italic">22 in ras</hi>. 22 uelint <hi rend="italic">Mai</hi> quod nolint Mai <lb/>
            29 quur <hi rend="italic">R (in marg</hi>. cur) </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
            supra hominis conditionem uirtutum gratiam postulare. humilis <lb/>
            quippe esse debet humana interpellatio, non praesumptuosa, <lb/>
            salutem tantum postulans, non uanitatem. cum enim nullus <lb/>
            homo extra peccatum esse possit, quae impudentia est eum <lb/>
            uirtutes petere, qui adhuc de uenia ad plenum securus esse<lb n="5"/>
            non possit? sufficit ergo homini misericordiam domini promereri. <lb/>
            maximam se a deo obtinuisse uirtutum gratiam debet <lb/>
            credere, qui potuerit ad indulgentiam peruenire. qui enim aliquid <lb/>
            praesumptuose petierit, hoc ipso minus meretur accipere, <lb/>
            si altiora praesumpserit postulare. huc accedit, quod homo<lb n="10"/>
            uirtutum gratiam petens, si non offenderit deum precum praesumptione, <lb/>
            periclitari tamen poterit uanitate. non enim omnibus <lb/>
            expedit exercendarum uirtutum gratiam possidere. sunt <lb/>
            enim potiores in humilitate positi, quam iactantia sanctitatis inflati. <lb/>
            sunt, quibus periculosa est ipsa sublimitas gratiarum. <lb n="15"/>
            qui in excelso positus firmiter stare non nouit, hoc ipso grauius <lb/>
            cadit, quod ad altiora conscenderit. et ideo beatus apostolus: <lb/>
            diuisiones, inquit, gratiarum sunt, et: haec omnia operatur <lb/>
            unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout <lb/>
            uult. bene ait: prout uult, quia nihil est homini melius, quam<lb n="20"/>
            quod ille uult. uoluntas enim spiritus sancti bene nouit dispensare <lb/>
            munera sua. nihil est utilius, quam hoc tantum hominem <lb/>
            de uirtutibus habere, quod spiritus sanctus iudicarit <lb/>
            homini se debere conferre. 
</p><p>Sane si quis uirtutum gratiam desiderat obtinere, habet uirtutes, <lb n="25"/>
            quas possit innocenter appetere. quaerat castitatem, <lb/>
            apprehendat sobrietatem, teneat disciplinam, diligat caritatem. <lb/>
            istas enim uirtutes cum dei gratia omnes habere possumus et <lb/>
            debemus. non enim in solis expellendis daemonibus aut curandis <lb/>
            infirmitatibus et sanitatibus dandis uirtutes esse credendae <lb n="30"/>
            sunt. omne opus bonum uirtus est. si cotidie bene <lb/>
            agitis, si sancte et iuste uiuitis, cotidie uirtutum opera sancta <lb/>
            completis. non potest aliquis ab alio daemonem expellere, a

<note type="footnote"> 18] 1 Cor. 12, 4. 1 Cor. 12,11. </note>

<note type="footnote"> 2 praesumptyosa <hi rend="italic">B</hi> 4 quae <hi rend="italic">B</hi> (e in <hi rend="italic">ras.)</hi> impudentia <hi rend="italic">R</hi> (p <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            10 hoc <hi rend="italic">B</hi> 14 in <hi rend="italic">Mai,</hi> sunt <hi rend="italic">B</hi> 23 spiritus sanctus <hi rend="italic">R in ras</hi>. 83 daemonem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (dae <hi rend="italic">in ras.)</hi> </note>

<note type="footnote">22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            se ipso saltim uitia daemoniacae impugnationis expellat. non <lb/>
            potest quis curare alieni corporis morbum, curet morbum animae <lb/>
            suae. non quaeritur ab homine, ut sanitatum gratiam tribuat, <lb/>
            quae ei data a diuinitate non fuerit. nihil maius poterit efficere, <lb/>
            quam si ipse ad sanitatem propriam meruerit peruenire. <lb n="5"/>
            
</p><p>Post laborem uigiliarum non oportet, ut uos diutius prolixior <lb/>
            sermo fatiget. et ideo, quicumque est spiritalis et pleniorem <lb/>
            sermonem de diuinitate sancti spiritus audire desiderat, <lb/>
            die crastina maturius ad ecclesiam sitienter ac fideliter ueniat. <lb/>
            qui enim uenire dissimulauerit, non se esse spiritalem apertissime <lb n="10"/>
            demonstrabit. sed credimus de dei misericordia, quod <lb/>
            plus apud uos gratia spiritus sancti, quam occupatio mundi <lb/>
            istius praeualebit praestante domino nostro Iesu Christo, cui <lb/>
            est gloria in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>