<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVII.  SERMO IN DEPOSITIONE S. AUGUSTINI. </title></ab><p>Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri <lb/>
            Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius <lb n="10"/>
            enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi <lb/>
            illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae <lb/>
            gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti <lb/>
            ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus <lb/>
            sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur <lb n="15"/>
            insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus <lb/>
            miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per <lb/>
            oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia <lb/>
            ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat <lb/>
            incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis <lb n="20"/>
            tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote <lb/>
            in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum <lb/>
            tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, <lb/>
            ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo

<note type="footnote"> 5] Ioann. 10, 38. </note>

<note type="footnote"> 1 auerteret <hi rend="italic">scripsi,</hi> auertet P homines <hi rend="italic">scripsi,</hi> hominis P 2 essed P <lb/>
            5 <hi rend="italic">post</hi> domini <hi rend="italic">in P rasura 3-4litterarum exstat</hi> 8 <hi rend="italic">exstat hic sermo</hi> in <lb/>
            ,<hi rend="italic">codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc <lb/>
            Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. <lb/>
            strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium</hi> in Lusitania <lb/>
            <hi rend="italic">editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97);</hi> in fleposione <lb/>
            sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P <lb/>
            12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur <lb/>
            P 17 intelligentibus P 18 horas P <hi rend="italic">num</hi> defluentis <hi rend="italic">scribcnr <lb/>
            dwus P</hi> hima P 21 pontifice <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            mundi huius et de fine saeculi clamare non desinat iustorum <lb/>
            praemia et peccatorum supplicia semper annuntians, ut, dum <lb/>
            illi prouocantur ad bonum et illi deterrentur a malo, simul ad <lb/>
            praemia aeterna perueniant. unde et ego nunc praesumptuosus <lb/>
            esse non metuo de tanto ac tali patrono nostro peculiari sancto<lb n="5"/>
            Augustino fiducialiter praedicare. non, inquam, praesumptionem <lb/>
            esse metuo, si, cum ipse spiritaliter indutus ac praeditus fuerit <lb/>
            tantarum dote uirtutum, uelut unum me extremae uestis suae <lb/>
            profitear esse tintinnabulum, ut inhaerens quasi circa uestigia <lb/>
            doctrinae illius ex meritis eius sonum uocis accipiam et quasi<lb n="10"/>
            motibus eius ita uirtutibus incitatus reddam quantulumcumque <lb/>
            tinnitum et suorum commemoratione meritorum corda uestra <lb/>
            pulsem. 
</p><p>Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in <lb/>
            sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit,<lb n="15"/>
            aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a <lb/>
            fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae <lb/>
            scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. <lb/>
            nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore <lb/>
            monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris<lb n="20"/>
            quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili <lb/>
            Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta <lb/>
            gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam <lb/>
            in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus <lb/>
            institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere<lb n="25"/>
            gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius <lb/>
            splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata <lb/>
            fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa <lb/>
            uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis <lb/>
            ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem <lb n="30"/>
            mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et <lb/>
            operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur <lb/>
            gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu

<note type="footnote"> 8 tantorum P 15 <hi rend="italic">num</hi> luci <hi rend="italic">scribendum</hi>? 18 conscientiae <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus <lb/>
            P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> <lb/>
            28 fuerint <hi rend="italic">scripsi,</hi> fuerant P 30 pciosa P </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            artificis, in sancto Augustino perfecta sunt munere conditoris. <lb/>
            ille semel in anno ea mox exuenda sumebat, hic ipsa incorporata <lb/>
            naturae induere scit, nescit exuere numquam uel cum <lb/>
            corpore deponenda, sed ad auctorem cum spiritu reportanda. <lb/>
            in illo erat figura praeteriens, in hoc ueritas perseuerans. <lb n="5"/>
            
</p><p>Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis <lb/>
            et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis <lb/>
            abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel <lb/>
            quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod <lb/>
            extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis <lb n="10"/>
            affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, <lb/>
            existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae <lb/>
            sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, <lb/>
            fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae <lb/>
            sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne <lb n="15"/>
            merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, <lb/>
            tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem <lb/>
            habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa <lb/>
            susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum <lb/>
            militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo <lb n="20"/>
            mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam <lb/>
            coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur <lb/>
            cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium <lb/>
            rerum species pingere et indicere conaretur, sensus <lb/>
            eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo <lb n="25"/>
            eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret <lb/>
            cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae <lb/>
            capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae <lb/>
            in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas <lb/>
            uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta

<note type="footnote"> 3 induere scit <hi rend="italic">scripsi,</hi> indurescit P 9 expectat P 14 fraglant <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] <hi rend="italic">cf. Euseb</hi>. hom. 34 <lb/>
            <hi rend="italic">(BPML VI 654 D)</hi> ueremur ne <hi rend="italic">Euseb.,</hi> ueneremur P 16 agustini P <lb/>
            19 et metu occultum <hi rend="italic">scripsi,</hi> meto cultum P 20 in extremo <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            extrema P extra mundum <hi rend="italic">Eus</hi>. 22 quam <hi rend="italic">Eus.,</hi> quod P 24 speties <lb/>
            P 25 fugatiua P 28 dona <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> 30 <hi rend="italic">haec-po 333,18</hi> <lb/>
            diuitias] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 73 (VI</hi> 685 <hi rend="italic">Q)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="333"/>
            tot uincula circa se sentiens negare incertis fidem statuit nec <lb/>
            consentire se posse definiuit. ut in lubricis quidem malis ideo <lb/>
            iocunda creduntur, quia cito uelut ostenso sui flore pertranseunt, <lb/>
            haec ideo illi magis suspecta erant, quia sectatorem <lb/>
            suum specie capiunt, uoluptate perdunt, celeritate destituunt. <lb n="5"/>
            
</p><p>Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante <lb/>
            oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis <lb/>
            et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum <lb/>
            apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus <lb/>
            infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune<lb n="10"/>
            manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno <lb/>
            genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum <lb/>
            damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. <lb/>
            quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! <lb/>
            multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum<lb n="15"/>
            repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores <lb/>
            tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura <lb/>
            diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum <lb/>
            et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , <lb/>
            Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum<lb n="20"/>
            ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum <lb/>
            inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium <lb/>
            ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia <lb/>
            haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius <lb/>
            abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa <lb n="25"/>
            proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum <lb/>
            fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque <lb/>
            fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium <lb/>
            uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna <lb/>
            poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur <lb n="30"/>
            intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic

<note type="footnote"> 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archę P dispectus P 11 manifeste <lb/>
            tecum <hi rend="italic">scripsi,</hi> manifestae cum P 12 cinere P incurso <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            incursu P 18 dampnum P 14 nichil P <hi rend="italic">post</hi> terrenorum <hi rend="italic">uerbum <lb/>
            excidisse uidetur</hi> 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec <hi rend="italic">-lift. 31</hi> <lb/>
            magnitudo] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D)</hi> 24 iusticiae P 31 sic- <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi>. 334, 3 totum] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 34 (VI654 H)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="334"/>
            lampas magna non sibi accenditur, sed lumen suum eminus <lb/>
            et in circumiecta iaculatur speciosum fundens lumen flammeo <lb/>
            doctrinae fulgore et uniuersis adfuit integrum et singulis totum <lb/>
            praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu <lb/>
            sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. <lb n="5"/>
            Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>