<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXVI.  SERMO DE QVADRAGESIMA. </title></ab><p>Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem <lb/>
            dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, <lb/>
            cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare <lb n="5"/>
            coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. <lb/>
            deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis <lb/>
            statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae <lb/>
            praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, <lb/>
            hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum <lb n="10"/>
            soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum <lb/>
            munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi <lb/>
            enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis <lb/>
            sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata <lb/>
            anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed <lb n="15"/>
            et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet <lb/>
            addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, <lb/>
            recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac <lb/>
            obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam <lb/>
            plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim <lb n="20"/>
            nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare <lb/>
            eam non poteramus ad numerum. 
</p><p>Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, <lb/>
            non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane <lb/>
            nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad <lb n="25"/>
            salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. <lb/>
            cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui <lb/>
            non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P)</hi> quo antecedens <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 110*; priorem sermonis partem</hi> usque <hi rend="italic">ad p</hi>. 329, 13 non nouit Aeneas <lb/>
            <hi rend="italic">Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c</hi>. 176, <hi rend="italic">posteriorem <lb/>
            Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215;</hi> item sermo unde<lb/>
             supra <hi rend="italic">P</hi> 3 quur <hi rend="italic">P utroque loco</hi> 5 ebdomadam <hi rend="italic">P</hi> 6 ceperimus P<lb/>
             praepropera <hi rend="italic">scripsi,</hi> p opera P 10 defertur <hi rend="italic">scripsi,</hi> differtur P 11 eiibetur<lb/>
             P 12 exibuimus <hi rend="italic">P</hi> 14 sollemnitati <hi rend="italic">scripsi,</hi> sollempnitate <hi rend="italic">P</hi> leticiam <lb/>
            P 19 nam <hi rend="italic">scripsi,</hi> ne P 21 reintegrare P 22 eam <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            eum P 23 quur P. </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            magis reprehendo, qui, cum parati fuerint ieiunare, postea <lb/>
            quam audierint sollemnitates, ambiguum neglexerunt ieiunare. <lb/>
            demonstrabant utique non se uolentes religiose uiuere, sed <lb/>
            coactos. ueriti sunt, credo, ne quinque dierum ieiuniis prolongatis <lb/>
            caro eos corpusque defecerit et exiles ac tenues quadragesimae<lb n="5"/>
            abstinentiam tolerare non possent. 
</p><p rend="script">Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, <lb/>
            quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut <lb/>
            ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter <lb/>
            in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius,<lb n="10"/>
            quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores <lb/>
            introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare <lb/>
            praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo <lb/>
            uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his <lb/>
            mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat,<lb n="15"/>
            sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. <lb/>
            admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der <lb/>
            stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi <lb/>
            tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia <lb/>
            personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae<lb n="20"/>
            illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim <lb/>
            ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens <lb/>
            enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid <lb/>
            imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, <lb/>
            sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, <lb n="25"/>
            quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. <lb/>
            quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, <lb/>
            cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra <lb/>
            se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum <lb/>
            imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos,

<note rend="script" type="footnote"> pmto <lb/>
            1 reprehendo <hi rend="italic">scripsi,</hi> reprehendendo <hi rend="italic">P (uoluit</hi> reprehendendos puto) <lb/>
            cum parati <hi rend="italic">scripsi,</hi> comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">acto P (d erasum,</hi> s; <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 10 aream P ymmo P 11 cępernnt <lb/>
            P gastigatiores <hi rend="italic">P</hi> 12 archa P ieiunum <hi rend="italic">scripsi,</hi> ieiunium P <lb/>
            13 ammonemus P 16 ammonuit <hi rend="italic">P utroque loco</hi> 20 arche P <lb/>
            21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium <hi rend="italic">scripsi,</hi> hospitio P <lb/>
            30 arciret P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="330"/>
            inquam, ex hospitio non auerteret periculum homines, in quo <lb/>
            hospitio non habitandum esset, sed potius exulandum? in qualibet <lb/>
            parte mundi futurum esse cum ipsis habitaculis peregrinum <lb/>
            ipse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat et dicebat <lb/>
            illud euangelicum domini dictum: si mihi non creditis, <lb n="5"/>
            operibus credite. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>