<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXIIII.  AD MONACHOS II. </title></ab><p>Quod supplente et quodam modo cum caritate iubente deo <lb/>
            et uestra fraternitate qualemcumque sermonem profero, facio <lb n="20"/>
            hoc non ex aliqua praesumptione, sed ex uera et integra caritate. <lb/>
            et licet tam perfecti deo propitio sitis, ut admonitione <lb/>
            nostra minime egeatis, tamen imperante caritate, quae nescit <lb/>
            -timere, etiam quod optime implere uos nouimus, suggerere et <lb/>
            admonere cum uera humilitate et perfecta caritate praesumimus, <lb n="25"/>
            non tamen sine uerecundia, cum nos necdum idoneos

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">om. v</hi> tabescet <hi rend="italic">scripsi,</hi> tabescit <hi rend="italic">libri</hi> 2 haec <hi rend="italic">om. v</hi> 3 homini] <lb/>
            ut (et <hi rend="italic">B2) add. B,</hi> etiam <hi rend="italic">add. A</hi> 5 ac] et v <hi rend="italic">uerba</hi> praeclari <lb/>
            patris <hi rend="italic">usque ad finem cf. cum Euseb. homo 34 extrema parte (BPML<lb/>
             VI 656 D)</hi> 7 olosericam <hi rend="italic">C,</hi> olosiricam <hi rend="italic">AB</hi> 8 mansuetudinem <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            10 uendicet <hi rend="italic">ABC</hi> margaritarum <hi rend="italic">A</hi> 12 habuerit <hi rend="italic">A</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> nunc <lb/>
            <hi rend="italic">add. A</hi> ecclesiae per <hi rend="italic">om. B</hi> per rediuiua] prole diuina <hi rend="italic">Cv</hi> filiis] <lb/>
            per <hi rend="italic">add. Cv</hi> 18 <hi rend="italic">exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis, qui sermonevi<lb/>
             antecedentem continent;</hi> item alius sermo eiusdem III <hi rend="italic">A (fol. 9r),</hi> <lb/>
            item alius sermo <hi rend="italic">B (fol. 6u),</hi> item sermo <hi rend="italic">C (fol. 32r)</hi> 21 <hi rend="italic">ueritate AB</hi> <lb/>
            24 uos <hi rend="italic">om. ABl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            nouerimus esse discipulos et ad opus sanctum uideamur excitare <lb/>
            magistros. cum simus tepidi, cogimur admonere feruentes, <lb/>
            cum simus peccatores, arguimus iustos, cum simus <lb/>
            imperiti, instruimus doctos, cum simus in pelago huius mundi <lb/>
            nimiis fluctibus agitati, ad eos, qui ad portum iam feliciter<lb n="5"/>
            peruenerunt, praedicationis uerba proferimus. 
</p><p>Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent naues superatis <lb/>
            et deuictis fluctibus pelagi etiam in portu tutissimo laborare <lb/>
            et, nisi grandis cautela fuerit, paene submergi, cum summa <lb/>
            humilitate et ingenti reuerentia admonemus, ut, quia uos Christus<lb n="10"/>
            capitalibus criminibus tamquam de periculosis liberauit <lb/>
            fluctibus, in portu quietis et beatitudinis constituti paruas neglegentias <lb/>
            et quasi minuta peccata, quae sic in anima confluunt, <lb/>
            quomodo per minutissimas nauis rimulas in sentina <lb/>
            guttae concurrunt, cum omni uigilantia Christo adiuuante exhaurire<lb n="15"/>
            iugiter festinetis., nam quomodo nauis, postea quam <lb/>
            pelagi fluctus euaserit, si in portu sentinata non fuerit, de <lb/>
            minutissimis guttis impletur et mergitur, sic et monachus deuictis <lb/>
            et superatis mundi huius criminibus quasi periculosis <lb/>
            fluctibus, cum ad portum monasterii uenerit, si subrepentia<lb n="20"/>
            uitia et minuta et cotidiana peccata de animae suae sentina <lb/>
            exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit. 
</p><p rend="script">Sed dicit aliquis: quomodo potest anima sentinari? utique <lb/>
            orando, ieiunando, uigilando, ueram caritatem et ueram humilitatem <lb/>
            et ueram oboedientiam exhibendo. attendite, fratres,<lb n="25"/>
            quaeso. quomodo nauis sentinatur a situla, sic anima ab operibus <lb/>
            malis oratione dominica liberatur, si dicat et uerum dicat: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus <lb/>
            debitoribus nostris. qui enim omnibus in se peccantibus <lb/>
            clementer indulserit, nullius peccati uestigium in illius anima <lb n="30"/>
            remanebit. attendite, fratres, et considerate, quod dixi, qui in <lb/>
            se peccanti indulserit, non dixi, quod, qui in deo peccauerit,

<note type="footnote"> 28] Matth. 6, 12.. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 doctos (doctores <hi rend="italic">v)</hi> instruimus <hi rend="italic">Cv</hi> 5 tam <hi rend="italic">v</hi> 6 praedictionis <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            pdicois <hi rend="italic">C</hi> 18 <hi rend="italic">minutis v</hi> 26 queso frs <hi rend="italic">C</hi> quaeso <hi rend="italic">om. v</hi> 27 liberatur <lb/>
            oratione dominica <hi rend="italic">A</hi>-</note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            ipsi debeas indulgere, (sed) si quia in te peccauerit, ipsi debeas <lb/>
            ueniam dare. quod peius est, aliquotiens, qui in nobis peccauerit, <lb/>
            aut tarde aut difficile ueniam damus, qui in deo deliquerit, <lb/>
            celeriter indulgemus. sed si uolumus iuste agere, illi, <lb/>
            qui in deo peccauerit, sine seuerissima districtione non debemus <lb n="5"/>
            penitus indulgere, ne, dum illi per indiscretam pietatem <lb/>
            remittitur, exemplum perditionis aliis praebeatur. in suo ergo <lb/>
            se unusquisque ostendat clementem, quia dominus ait: si dimiseritis <lb/>
            hominibus peccata eorum, dimittet nobis <lb/>
            pater uester caelestis peccata uestra. <lb n="10"/>
            
</p><p>Quando uero in deum aliquis peccatum praesumit admittere, <lb/>
            districtionem debet monasterialem sustinere. et hoc bono et <lb/>
            pio animo debet fieri, ut spiritali castigatione ita corrigatur <lb/>
            in hoc saeculo, ut non pereat in futuro, quia omne peccatum, <lb/>
            quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. <lb n="15"/>
            sic enim de filio, de seruo diuina scriptura commemorat: tu, <lb/>
            inquit, uirga. eum caedis et animam illius de inferno <lb/>
            liberabis. et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia <lb/>
            crimina caueamus, sed etiam paruas neglegentias cotidie quasi <lb/>
            uenena diaboli respuamus. sunt enim nonnulli, qui post religionis <lb n="20"/>
            professionem, quia uidentur exisse de saeculo, nimia <lb/>
            securitate soluuntur, et impletur in illis sententia domini, qua <lb/>
            dicitur: utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem, <lb/>
            quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. quid <lb/>
            est, quod dixit: utinam calidus esses aut frigidus? hoc uult <lb n="25"/>
            dicere: melius tibi fuerat, ut in saeculo remansisses frigidus <lb/>
            aut in monasterio fuisses feruidus, nunc autem, quia et de <lb/>
            saeculo recessisti et spiritalem feruorem per neglegentiam <lb/>
            tuam apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore domini <lb/>
            uix iterum recipiendus euomeris.

<note type="footnote"> 8] Matth. 6, 14. 17] Prou. 23, 14. 23] Apoc. 8, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 indulgere-debeas <hi rend="italic">om. Cv</hi> sed <hi rend="italic">addidi, om. libri</hi> 6 penitus om. <hi rend="italic">Of)</hi> <lb/>
            8 ostendat] esse <hi rend="italic">add. A</hi> 12 bono et] bonum <hi rend="italic">Cv</hi> 19 neglegentias] <lb/>
            quas <hi rend="italic">add. f)</hi> 20 respiramus <hi rend="italic">Cv</hi> 21 qua <hi rend="italic">Cv</hi> 22 eis <hi rend="italic">Of),</hi> illa <hi rend="italic">add. A</hi> <lb/>
            23 calidus esses aut frigidus <hi rend="italic">A</hi> 24 uomere <hi rend="italic">Cv</hi> 25 esses calidus Cc <lb/>
            hoc uult-feruidus <hi rend="italic">om. Cv</hi> 27 fuisses <hi rend="italic">om. B</hi> 28 et] tamen <hi rend="italic">add. A</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="321"/><p>Ideoque, fratres carissimi, cum dei adiutorio sententiam diuinae <lb/>
            scripturae diligenter attendite, qua dicitur: omni custodia <lb/>
            serua cor. tuum. sicut enim gaudendum est de <lb/>
            monacho, qui ad monasterium uoluerit mansuetudinem, oboedientiam, <lb/>
            patientiam mitis et humilis exhibere, ita e contrario<lb n="5"/>
            lugendum est de illo, qui corpore tantum uidetur de hoc saeculo <lb/>
            exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter <lb/>
            aut rediise infeliciter cognoscitur et pro humilitate profert <lb/>
            superbiam, pro patientia iracundiam, pro oboedientia contemptum, <lb/>
            pro caritatis medicamento malitiae effundit uenenum. <lb n="10"/>
            talibus conuenit illa beati Petri uera et multum timenda sententia: <lb/>
            melius, inquit, illis fuerat non cognoscere uiam <lb/>
            iustitiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti, <lb/>
            et iterum: canis reuersus ad uomitum suum et sus lota <lb/>
            in uolutabro luti. sed nec de talibus desperandum est,<lb n="15"/>
            fratres, quia potens est deus orantibus uobis scintillam compunctionis <lb/>
            accendere et omnem saeculi uoluptatem uelut spinas <lb/>
            et tribulos nequitiae salubri igne consumere, illo utique igne, <lb/>
            de quo dominus ait: ignem ueni mittere in terram et <lb/>
            quid uolo, nisi ut ardeat? <lb n="20"/>
            
</p><p>Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut uobis deus <lb/>
            perseuerantiam bonam dignetur tribuere, sed et ut illi, qui <lb/>
            neglegentes sunt, tandem debeant de fouea superbiae se subleuare <lb/>
            et de laqueis eruere. si enim uobis orantibus et cum <lb/>
            caritate consilium dantibus, quicumque sunt tepidi et neglegentes, <lb n="25"/>
            fuerint emendati, duplicatum uobis praemium dominus <lb/>
            et de uestra et de illorum correptione recompensare dignabitur. <lb/>
            nam nec illi, qui boni sunt, se debent quasi de suis meritis <lb/>
            extollere, nec illi, qui neglegentes sunt, de dei misericordia <lb/>
            desperare, sed et illi cum humilitate dei dona custodiant et <lb n="30"/>
            illi cum grandi compunctione celerius ad paenitentiam uel correptionis <lb/>
            medicamenta confugiant, quia, qui bonus est, si

<note type="footnote"> 2] Prou. 4, 23. 12] 2 Petro 2, 21. 14] ib. 22. 19] Luc. 12, 49. </note>

<note type="footnote"> 1 cum dei adiutorio <hi rend="italic">om. Cv</hi> 4 in monasterio <hi rend="italic">Cv</hi> uoluerit <hi rend="italic">post</hi> patientiam <lb/>
            <hi rend="italic">exhibet A</hi> 6 de saeculo eiisse uidetur <hi rend="italic">(omisso</hi> hoc) A 22 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. f)</hi> 27 repensare <hi rend="italic">BC1</hi> 30 et <hi rend="italic">om</hi>. v bona <hi rend="italic">Cv</hi> 31 isti v </note>

<note type="footnote"> XXI. Ffttut. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            superbire coeperit, humiliabitur et, qui superbus est, si se humiliauerit, <lb/>
            per dei misericordiam subleuabitur. tantum est enim, <lb/>
            ut se non permittat amplius durissimo iugo premi nec nimia <lb/>
            et periculosa dissimulatione in peccatis perseuerando diutius <lb/>
            obdurari, sed tam cito confugiat ad pietatem dei, ut in se <lb n="5"/>
            peccati uestigium non relinquat. optime calidis adhuc uulneribus <lb/>
            malagma uel fibula. apponitur, quia, si uelox fuerit <lb/>
            ad caelestem medicum intentio resurgendi, uestigium peccati <lb/>
            non poterit remanere cum lapso, quia sub manu omnipotentis <lb/>
            medici dei et cito perit morbus et uelociter sanatur <lb n="10"/>
            aegrotus. 
</p><p>Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut oboedientiam <lb/>
            et humilitatem et caritatem non solum senioribus et <lb/>
            coaequalibus, sed etiam iunioribus exhibere iugiter studeatis, <lb/>
            quia, quaelibet bona seruus dei habere contenderit, omnia perniciter <lb n="15"/>
            perdit, si in illo humilitas et caritas uera non fuerit. <lb/>
            nolite murmurare, fratres, scriptum est enim, quod murmurantes <lb/>
            a serpentibus perierunt. nolite detrahere, fratres, quia <lb/>
            scriptum est: qui detrahit fratri, erudicabitur. nolite <lb/>
            iracundiam in corde seruare, quia scriptum est: ira enim <lb n="20"/>
            uiri iustitiam dei non operatur. nolite uos inuicem odio <lb/>
            habere propter illud, quod scriptum est: qui odit fratrem <lb/>
            suum, homicida est. 
</p><p>Sed non opus est, ut diutius sanctam caritatem uestram <lb/>
            uerbis doceamus, quod uos ad Christi gloriam operibus implere <lb n="25"/>
            et cognoscimus et gaudemus. hoc solum specialiter petimus, <lb/>
            ut, quia uos deus in locum quietis et tranquillitatis collocare <lb/>
            dignatus est, pro nobis, quos saeculi istius tempestates et innumerabiles <lb/>
            fluctus affligunt, abundantius domino supplicetis, <lb/>
            ut, si nobis, quia non meremur, gloria non dabitur, saltem <lb n="30"/>
            uobis orantibus peccatorum uenia tribuatur. Amen.

<note type="footnote"> 17] Num. 21, 6. 19] Iac. 4,11. 20] lac. 1,20. 22] 1 Ioann. 3,15. </note>

<note type="footnote"> 1 humiliauerit <hi rend="italic">v,</hi> humiliat <hi rend="italic">libri</hi> 2 enim <hi rend="italic">otn. ACv</hi> 10 dei om. Oo<lb/>
             15 contendit et <hi rend="italic">v</hi> 17 scriptum-quia <hi rend="italic">add. B1 in marg</hi>. 20 enim om. <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            24 est opus A 25 quia <hi rend="italic">Å</hi> 30 qui <hi rend="italic">Cv</hi> </note> 
<pb n="323"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>