<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="main">B. Sermones uarii. </title></ab><ab><title>XXIII.  AD MONACHOS I. </title></ab><p>Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, <lb/>
            sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem <lb n="5"/>
            huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. <lb/>
            uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat <lb/>
            dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. <lb/>
            necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, <lb/>
            quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste <lb n="10"/>
            isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium <lb/>
            istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum <lb/>
            est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non <lb/>
            finitur. 
</p><p rend="script">Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra <lb n="15"/>
            contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione <lb/>
            certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas <lb/>
            uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus <lb/>
            uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem <lb/>
            non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas.

<note type="footnote"> 8] Eiod. 34,12. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A),<lb/>
             2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C);</hi> sermo fausti episcopi ad monachos <lb/>
            primus <hi rend="italic">A (fol. 2r),</hi> incipit sermo fausti episcopi ad monachos <hi rend="italic">B <lb/>
            (fol. 2T),</hi> explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad <lb/>
            eosdem <hi rend="italic">C (fol. 30r)</hi> 4 ad locum-po <hi rend="italic">315,8</hi> uirtutis] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 38<lb/>
             (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G)</hi> 6 huc <hi rend="italic">om. AB</hi> uiciis <hi rend="italic">B</hi> 7 uicia <lb/>
            <hi rend="italic">ABC,</hi> uita <hi rend="italic">v</hi> pronunciat <hi rend="italic">B</hi> 8 fedus <hi rend="italic">ABC,</hi> sedem v 10 hostis iste <hi rend="italic">Cc</hi> <lb/>
            11 potest <hi rend="italic">Cv utroque loco</hi> 13 inter <hi rend="italic">v</hi> 15 ergo <hi rend="italic">om. v</hi> 16 contriti <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 moribus <hi rend="italic">v</hi> 19 retundamus <hi rend="italic">Cv</hi> ut <hi rend="italic">A, om. B Ov</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="315"/>
            peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent nihil <lb/>
            in hac uita consolationis requirere, nihil honoris, praesentium <lb/>
            rerum solacia refugere et ad promissa aeternae remunerationis <lb/>
            praemia animum praeparare, subiectione et abiectione gaudere <lb/>
            et paupertatem studio quaerere et non solum facultates, sed<lb n="5"/>
            ipsas uoluntates. de cordibus eradicare. nihil enim proprium <lb/>
            habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere <lb/>
            res est uirtutis. 
</p><p>Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere <lb/>
            constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo<lb n="10"/>
            uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est <lb/>
            illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum <lb/>
            gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. <lb/>
            bona enim, dum multis communicantur, adduntur. <lb/>
            ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit:<lb n="15"/>
            fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. <lb/>
            itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus <lb/>
            aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis <lb/>
            commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si <lb/>
            uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, <lb n="20"/>
            quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue <lb/>
            iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum <lb/>
            damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis <lb/>
            damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad <lb/>
            eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus <lb n="25"/>
            atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum <lb/>
            profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita <lb/>
            multorum ruina est.

<note type="footnote"> 16] Prou. 9,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">niobil- reqwrere add. B in marg</hi>. 5 facultates] ipsas <hi rend="italic">add. A</hi> <lb/>
            Sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 8 est <hi rend="italic">om. BCv</hi> 9 qui inter-po <hi rend="italic">317, 6</hi> prioribus] <hi rend="italic">cf. <lb/>
            Euseb. homo 41 (BPML VI662 D)</hi> 10 aut—fructu <hi rend="italic">om. BCv alterum</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">item erasum est in B</hi> 16 eris <hi rend="italic">addidi, om. libri</hi> 19 aliorum lucra <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            20 uel] per <hi rend="italic">add. A</hi> quae res <hi rend="italic">scripsi,</hi> quaeres (queres) <hi rend="italic">libri,</hi> quaeret v <lb/>
            23 de <hi rend="italic">om. v</hi> 24 contrahet <hi rend="italic">Al</hi> 25 admirandus] est <hi rend="italic">add. Bv</hi> 27 non <lb/>
            immerito] merito <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="316"/>
            
</p><p>Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, <lb/>
            ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum <lb/>
            uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet <lb/>
            et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum <lb/>
            humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem <lb n="5"/>
            foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus <lb/>
            lampades, si nostras illuminare non possumus. <lb/>
            et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non <lb/>
            tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. <lb/>
            et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest <lb n="10"/>
            pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si <lb/>
            flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, <lb/>
            ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam <lb/>
            in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et <lb/>
            bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam <lb n="15"/>
            cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis <lb/>
            damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium <lb/>
            multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis <lb/>
            munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat. <lb/>
            <lb n="20"/>
            
</p><p>Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit <lb/>
            superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, <lb/>
            cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor <lb/>
            inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira <lb/>
            turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis <lb n="25"/>
            illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum <lb/>
            ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu <lb/>
            non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum <lb/>
            impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae <lb/>
            ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut <lb n="30"/>
            allidat, sic armat, ut perimat.

<note type="footnote"> 2 uia Os 4 et ne <hi rend="italic">A,</hi> nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            9 tamen <hi rend="italic">Cv</hi> quam] sed <hi rend="italic">Cv</hi> 11 fidei] <hi rend="italic">uocuiam</hi> et <hi rend="italic">ter sequentem</hi> OM. <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            13 prospexerit v et <hi rend="italic">om</hi>. v 16 posseasoris <hi rend="italic">Gv</hi> 17 plurimis Gv 21 illa <lb/>
            anima est a deo Cv 22 proximi] alterius <hi rend="italic">Os</hi> 23 tacite <hi rend="italic">om. B,</hi> ante <lb/>
            alterius <hi rend="italic">exstcst in Os</hi> cuius <hi rend="italic">feruor - euuscitat add. B</hi> in <hi rend="italic">marg. vnfer</hi>. <lb/>
            28 non <hi rend="italic">om. B</hi> sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 30 et <hi rend="italic">post</hi> allidat <hi rend="italic">add. Å</hi> </note>
</p><pb n="317"/><p>Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, <lb/>
            ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, <lb/>
            carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus <lb/>
            et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam <lb/>
            fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema<lb n="5"/>
            nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae <lb/>
            ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, <lb/>
            in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius <lb/>
            non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem <lb/>
            ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret<lb n="10"/>
            inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant <lb/>
            illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat <lb/>
            bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum <lb/>
            suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, <lb/>
            cui nocere dedignabatur inimicus. <lb n="15"/>
            
</p><p>At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, <lb/>
            uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit <lb/>
            in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et <lb/>
            frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil <lb/>
            insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur:<lb n="20"/>
            uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens <lb/>
            circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic <lb/>
            leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis <lb/>
            et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, <lb/>
            quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos<lb n="25"/>
            etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia <lb/>
            cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter <lb/>
            quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam <lb/>
            leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae <lb/>
            sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, <lb n="30"/>
            sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. <lb/>
            ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit

<note type="footnote"> 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. </note>

<note type="footnote"> 1 agat <hi rend="italic">AB</hi> 2 perditionis] non <hi rend="italic">add. A (sed erasum) B</hi> sumus Bv <lb/>
            4 passiones r. et c. <hi rend="italic">Cv</hi> 8 nunc] et <hi rend="italic">add. v</hi> 9 quod <hi rend="italic">v</hi> 11 delectabantur <lb/>
            <hi rend="italic">Cv</hi> sufiiciebantque <hi rend="italic">v</hi> 20 apostolus] bene <hi rend="italic">add. GH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            consolatio. cruenti quidem est, quod frendet, sed uicti, quod tabescet. <lb/>
            et inter haec quanta sint illa, quae a deo praeparata <lb/>
            sunt homini, liuor prodit inimici. 
</p><p>Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes <lb/>
            gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus <lb n="5"/>
            esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis <lb/>
            intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, <lb/>
            gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis <lb/>
            occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac <lb/>
            sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis <lb n="10"/>
            et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus <lb/>
            . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis <lb/>
            tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona <lb/>
            illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub <lb/>
            fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis <lb n="15"/>
            merita iam resurgat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>