<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXI.  DE SANCTO IOSEPH II. </title></ab><p rend="script">De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius <lb/>
            Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum<lb n="15"/>
            fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, <lb/>
            quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, <lb/>
            per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, <lb/>
            sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc <lb/>
            sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, <lb n="20"/>
            quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus <lb/>
            permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod <lb/>
            non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. <lb/>
            ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum <lb/>
            uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in<lb n="25"/>
            locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad

<note rend="script" type="footnote"> 2 ebritatem <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> iustitiam <hi rend="italic">D</hi> 4 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> <lb/>
            M <lb/>
            5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> 7 medimta <hi rend="italic">D</hi> 8 discendat <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> 11 et <lb/>
            qui <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat <lb/>
            excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor <lb/>
            et imperium in saecula saeculorum. Amen <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 13 item ]|| j!u <hi rend="italic">(erat</hi> <lb/>
            tertia <hi rend="italic">in ras.)</hi> de IWó ioseph secunda <hi rend="italic">D; exstat hic sermo inter Augustini<lb/>
             sermones dubios 15 (39,1770 M.)</hi> 14 de] in <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 cognoscit <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            17 e fuerat <hi rend="italic">D</hi> 19 afflictione <hi rend="italic">Aug</hi>. consummi <hi rend="italic">D</hi> 21 possitus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 trecenta <hi rend="italic">Aug.,</hi> CCCXXX <hi rend="italic">D</hi> 26 ioiiuin illum <hi rend="italic">Aug</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXI. Faajt. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            Aegyptum infinitae multitudines adsidue confluebant. sed fortasse <lb/>
            aliquis dicat, quod beatus Ioseph paruulus exierit a patre <lb/>
            suo et ideo eum recordari non potuisset. non ita est, fratres <lb/>
            carissimi. puer enim erat, sed sedecim annorum et nulla ratione <lb/>
            parentes suos poterat obliuisci. nam et in tantum eos <lb n="5"/>
            oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum uidit, agnosceret. 
</p><p>Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit <lb/>
            mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile <lb/>
            uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus <lb/>
            factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis <lb n="10"/>
            et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam <lb/>
            fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos <lb/>
            in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad <lb/>
            patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit <lb/>
            in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, <lb n="15"/>
            quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime <lb/>
            eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad <lb/>
            patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit. 
</p><p>Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo <lb/>
            Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem <lb n="20"/>
            amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, <lb/>
            adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat <lb/>
            eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia <lb/>
            sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus <lb/>
            enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen <lb n="25"/>
            iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, <lb/>
            ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam <lb/>
            gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo,

<note type="footnote"> 3 recordare <hi rend="italic">D</hi> 4 nula <hi rend="italic">D</hi> 6 suos] at <hi rend="italic">add. D</hi> 7 quia <hi rend="italic">addidi,<lb/>
             om. D,</hi> quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 8 patrem <lb/>
            suum <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 totam terram <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 transacti <hi rend="italic">Avg.,</hi> transdati <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 discenderet <hi rend="italic">D</hi> 13 tricentis <hi rend="italic">D</hi> milibus] non potuit inittere <lb/>
            ad patrem suum? <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 14 oculto <hi rend="italic">D</hi> 15 manifestare <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 qui immo <hi rend="italic">D</hi> 19 aliut <hi rend="italic">D</hi> 20 intollerabilem <hi rend="italic">D</hi> 21 sustenere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            parum <hi rend="italic">Aug.,</hi> paruum <hi rend="italic">D</hi> 23 multiplicet <hi rend="italic">D</hi> 24 fuisset <hi rend="italic">D</hi> 25 oculta <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. D</hi> 27 etiam sanctum Ioseph non permisit <hi rend="italic">Aug.,</hi> pmisit etiam <lb/>
            y <lb/>
            scm ioseph <hi rend="italic">D</hi> 28 semeon <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            Beniamin auferendo ipsius patris sui angustias cumulauit. haec <lb/>
            enim, fratres carissimi, si fideliter adtendamus, cum grandi <lb/>
            misericordia dominum fecisse cognoscamus. ab initio enim <lb/>
            mundi in sanctis exercuit deus, quod in beato Iacob cum grandi <lb/>
            pietate conpleuit. <lb n="5"/>
            
</p><p>Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis <lb/>
            enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa <lb/>
            opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse <lb/>
            non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim <lb/>
            inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei<lb n="10"/>
            uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, <lb/>
            qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et <lb/>
            dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus <lb/>
            et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi <lb/>
            scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. <lb n="15"/>
            quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis <lb/>
            Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto <lb/>
            tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum <lb/>
            sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines <lb/>
            iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat <lb n="20"/>
            deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas <lb/>
            tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut <lb/>
            ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro <lb/>
            iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum <lb/>
            abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire <lb n="25"/>
            non posset. 
</p><p rend="script">Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum <lb/>
            Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres

<note type="footnote"> 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. <lb/>
            20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 beiamin <hi rend="italic">D</hi> angustia <hi rend="italic">D</hi> 3 misericordia <hi rend="italic">D</hi> dominum <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            n <lb/>
            dni <hi rend="italic">D</hi> 6 sed 1111 <hi rend="italic">D (erat</hi> in <hi rend="italic">in ras.)</hi> 7 cremina <hi rend="italic">D</hi> uitauerit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 e <hi rend="italic">superscr. D</hi> 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            euuang <hi rend="italic">D</hi> 12 Iacob <hi rend="italic">Aug</hi>. olamat <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 alibi illud q <hi rend="italic">D</hi> 17 sSo <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> saeculo <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 impleuit <hi rend="italic">Aug</hi>. 20 flagillat <hi rend="italic">D</hi> 22 tribulationis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 purgatum] in <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 24 praesentaret <hi rend="italic">Aug.,</hi> pstaret <hi rend="italic">D</hi> 25 exnreret <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> exuperet <hi rend="italic">D</hi> 26 possit <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            suos exercuisse cognoscimus, qui utique tam sanctus fuit, ut <lb/>
            eos odio habere (non) potuisset. unde credendum est, quod <lb/>
            ideo (eos) tribulationibus fatigauerit, ut eos ad confessionem <lb/>
            criminis et ad medicamenta paenitentiae prouocaret. denique <lb/>
            cum grandi dolore dixerunt se merito illa pati, quod peccassent <lb n="5"/>
            in fratrem suum uidentes angustiam eius. et quod sciebat <lb/>
            beatus Ioseph, quod fratribus suis parricidii crimen sine grandi <lb/>
            paenitentia indulgeri non posset, semel et secundo et tertio <lb/>
            medicabili tribulatione tamquam spiritali igne decoxit, non ut <lb/>
            se uindicaret, sed ut illos corrigeret. denique priusquam peccatum <lb n="10"/>
            suum confiterentur et crimen, quod admiserunt, mutua <lb/>
            inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum se eis <lb/>
            dedit nec pacis osculum illis indulsit. cum uero illos pro peccato, <lb/>
            quod in ipsum admiserant, humiliter uidit adflictos, deosculatus <lb/>
            est singulos et fleuit et pauentium colla pio oculorum <lb n="15"/>
            rore perfundens odium fratrum caritatis lacrimis abluebat. 
</p><p>Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga <lb/>
            fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, <lb/>
            debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum <lb/>
            studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima <lb n="20"/>
            castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate <lb/>
            diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in <lb/>
            nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate <lb/>
            et sic adinplebitis legem Christi. 
</p><p>Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, <lb n="25"/>
            taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter <lb/>
            uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. <lb/>
            haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte

<note type="footnote"> 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 3 eos <hi rend="italic">addidi, om. D,</hi> eos tantis <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            4 creminis <hi rend="italic">D</hi> 7 parricidi <hi rend="italic">D,</hi> fratricidii <hi rend="italic">Aug</hi>. cremen <hi rend="italic">D</hi> 8 poenitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> possit et <hi rend="italic">D</hi> 10 uiri dicaret <hi rend="italic">D</hi> correget <hi rend="italic">D</hi> 11 cremen <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 in] id <hi rend="italic">add. D</hi> 15 singulos et] per singulos <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            18 in illis <hi rend="italic">Aug.,</hi> et illis <hi rend="italic">D</hi> 19 ut <hi rend="italic">Aug., et D</hi> 20 uellimus <hi rend="italic">D</hi> oulbe <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos <lb/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 27 induljgeat <hi rend="italic">D</hi> in illum <hi rend="italic">Aug</hi>. 28 facieiiiamus <hi rend="italic">D</hi> demitte <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. 
</p><p>Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph <lb/>
            aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, <lb/>
            melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi<lb n="5"/>
            ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium <lb/>
            audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, <lb/>
            et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et <lb/>
            spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>