<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:20-23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:20-23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XX.  DE SANCTO IOSEPH I. </title></ab><p rend="script">Quotiens uobis, carissimi, lectiones de testamento ueteri recitantur, <lb/>
            sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis adtendere, <lb n="20"/>
            quod sonat in uerbo, sed quod intellegitur et sapit in <lb/>
            spiritu. sic et apostolus commonet nos dicens: littera occidit, <lb/>
            spiritus autem uiuificat. haec enim omnia, quae in <lb/>
            ueteri testamento leguntur, sicut dicit apostolus, in figura <lb/>
            contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. <lb n="25"/>
            cum enim Christianus populus fideliter ad ecclesiam uenit, <lb/>
            quid ei prodest, quod audit, qualiter sancti patriarchae aut uxores

<note type="footnote"> 22] 2 Cor. 3, 6. 24] 1 Cor. 10, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 etiam] iu <hi rend="italic">add. D</hi> 3 positis <hi rend="italic">D</hi> 5 babtizari <hi rend="italic">D</hi> offere <hi rend="italic">D</hi> 6 deferat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> magnam <hi rend="italic">D</hi> 9 desimulant <hi rend="italic">D</hi> 10 qui <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 11 quadragensima <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> babtizandi <hi rend="italic">D offere D</hi> 13 acciperint <hi rend="italic">D,</hi> accipient <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. babtismi <hi rend="italic">D</hi> 18 incip de sco ioseph epistula faustini <hi rend="italic">D; exstat <lb/>
            hic sermo inter Augustini sermones dubios</hi> 13 <hi rend="italic">(39,1765 M.)</hi> 21 sonat <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> sorat <hi rend="italic">D</hi> 22 litterra <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            acceperunt aut filios procreauerunt, nisi haec, quare facta sunt <lb/>
            aut quid res istae figurauerunt, spiritali sensu perspexerit. ecce <lb/>
            audiuimus, quod beatus Iacob genuerit filium et uocauerit <lb/>
            nomen eius Ioseph et eum plus quam reliquos filios dilexerit. <lb/>
            hoc loco beatus Iacob figuram habuit dei patris, sanctus quoque<lb n="5"/>
            Ioseph typum domini gessit saluatoris. diligebat Iacob <lb/>
            filium suum et deus pater dilexit unicum suum. Iacob misit <lb/>
            filium suum, ut de fratribus suis sollicitudinem gereret, et <lb/>
            deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum <lb/>
            peccatis languidum uisitaret. Ioseph, dum fratres suos quaereret,<lb n="10"/>
            errabat in eremo et genus Christus humanum requirebat, <lb/>
            quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, <lb/>
            quia errantes quaerebat. Ioseph fratres suos quaerebat <lb/>
            in Sichimis. Sichima interpretatur humerus. semper enim peccatores <lb/>
            dorsum ponunt in faciem iusti. humeri enim retro<lb n="15"/>
            sunt. sicut enim fratres Ioseph inuidia percussi fraternae dilectioni <lb/>
            dorsum magis quam faciem offerebant, ita et infelices <lb/>
            Iudaei uenienti ad eos salutis auctori inuidere potius quam <lb/>
            diligere maluerunt. de talibus dicitur in psalmo: obscurentur <lb/>
            oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper<lb n="20"/>
            incurua. 
</p><p rend="script">Inuenit Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur <lb/>
            defectio. uere in grandi defectione erant, qui de fratricidio <lb/>
            cogitabant. uidentes ergo Ioseph fratres sui de morte <lb/>
            illius tractauerunt. sic uidentes uerum Ioseph Iesum Christum,

<note type="footnote"> 19] Psalm. 68, 24. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 acciperunt <hi rend="italic">D</hi> d&gt;creauerat <hi rend="italic">D</hi> 2 perspexerit <hi rend="italic">Aug.,</hi> semp exerint <hi rend="italic">J)</hi> <lb/>
            5 sanctus quoque] <hi rend="italic">num</hi> sanctusque <hi rend="italic">scribendum </hi>? ,7 et-suum] quia et <lb/>
            deus pater diligit unigenitum suum, sicut ipse dixit: hic est filius meus <lb/>
            U <lb/>
            dilectus <hi rend="italic">Aug</hi>. dilexit <hi rend="italic">scnpsi,</hi> dilegit <hi rend="italic">D</hi> misit <hi rend="italic">suprascr. D</hi> 8 siyn <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            10 fratrem suum <hi rend="italic">ex</hi> fratres suos <hi rend="italic">D</hi> quereret <hi rend="italic">ex</hi> querebat <hi rend="italic">D</hi> 11 herimo <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 quo in mundo <hi rend="italic">Aug.,</hi> qddammodo <hi rend="italic">D</hi> 14 siccimis <hi rend="italic">siccima 1)</hi> <lb/>
            15 dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti <hi rend="italic">Aug</hi>. retro sunt <lb/>
            D <lb/>
            <hi rend="italic">Aug,</hi> retrorsum <hi rend="italic">D 16</hi> dilectionis <hi rend="italic">D</hi> 17 offerebat <hi rend="italic">D</hi> 18 ueniente <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. auctori <hi rend="italic">scripsi,</hi> auctorem <hi rend="italic">D,</hi> auctore <hi rend="italic">Aug</hi>. putius <hi rend="italic">D</hi> 19 malluerunt <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 22 intothaim <hi rend="italic">D</hi> 23 uere—defectione <hi rend="italic">D bis, sed priore<lb/>
             loco</hi> defecti;il!: fratricidio mlllll <hi rend="italic">D (erat</hi> hodie <hi rend="italic">in ras.)</hi> 24 sui <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            suos <hi rend="italic">D</hi> 25 Iesum-Ioseph <hi rend="italic">om. Dl, add. man. alt. in marg</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="302"/>
            ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt. ut Ioseph <lb/>
            expoliauerunt fratres sui ueste polymitari et talari, et <lb/>
            Iudaei Christum per mortem crucis expoliauerunt tunica corporali. <lb/>
            Ioseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in <lb/>
            lacum, et Christus expoliatus carne humana descendit in infernum. <lb n="5"/>
            Ioseph, postea quam de cisterna leuatur, Ismaelitis, <lb/>
            id est gentibus uenditur, et Christus, postea quam de inferno <lb/>
            regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio conparatur. <lb/>
            Ioseph per consilium Iudaeae triginta argenteis distrahitur, et <lb/>
            Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem ordine uenumdatur. <lb n="10"/>
            quod autem in diuersis translationibus non aequali <lb/>
            pretio scribitur Ioseph uenumdatus, sed alii dixerunt argenteos <lb/>
            uiginti, alii triginta, hoc spiritaliter significauit, (quod Christus) <lb/>
            non aequaliter ab omnibus credendus esset (uel) diligendus. denique <lb/>
            etiam nunc in ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. <lb n="15"/>
            ipsi plus ualet Christus, qui eum maiore caritate diligit. Ioseph <lb/>
            descendit in Aegyptum et. Christus in mundum. Ioseph penuria <lb/>
            frumenti saluat Aegyptum et Christus a fame uerbi dei <lb/>
            liberat mundum. nisi enim Ioseph fratres sui uendidissent, <lb/>
            defecerat Aegyptus, uerum est, fratres, nisi Christum Iudaei <lb n="20"/>
            crucifixerint., perierat mundus. 
</p><p rend="script">rideamus tamen, fratres carissimi, unde in beato Ioseph <lb/>
            fratres sui tam crudeliter saeuierunt. unde nisi inuidiae ueneno, <lb/>
            per quod mors intrauit in orbem terrarum? denique audi scripturam <lb/>
            dicentem: inuidebant ei fratres sui et non poterant <lb n="25"/>
            ei quicquam loqui pacificum. uidit enim beatus

<note type="footnote"> 25] Geu. 37, 4. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 statuerunt <hi rend="italic">Aug.,</hi> straueft <hi rend="italic">1)</hi> 2 poliinitari <hi rend="italic">D</hi> thalari <hi rend="italic">D</hi> 3 tonicali <hi rend="italic">D <lb/>
            4 toniea D 5 (iiscendit D</hi> 6 cystonia j D <hi rend="italic">leua tur D ysmaelytis I)</hi> <lb/>
            di <lb/>
            7 uentjtur D n distraitur <hi rend="italic">1)</hi> 10 iudas <hi rend="italic">D</hi> scariothis <hi rend="italic">D</hi> ordine] <lb/>
            numero <hi rend="italic">Aug. uenundatur D</hi> 12 <hi rend="italic">uenundatus D</hi> argenteis <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            13 quod Christus <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 14 uel <hi rend="italic">Aug., om</hi>. 1) 15 dilegunt <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 diligit <hi rend="italic">scripsi,</hi> diligeret <hi rend="italic">D,</hi> dilexerit <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 discendit <hi rend="italic">D</hi> egyptum 1) <lb/>
            pinuria <hi rend="italic">D,</hi> a penuria <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 egyptum <hi rend="italic">D</hi> 20 difficerat <hi rend="italic">D</hi> egyptus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 crucifixerint <hi rend="italic">ex</hi> crucifixerunt <hi rend="italic">D,</hi> crucifiiissent <hi rend="italic">Aug</hi>. 23 seuerunt <hi rend="italic">J)</hi> <lb/>
            2G lori <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            Ioseph somnium, quasi stantem se cum fratribus suis in agro <lb/>
            et manipulos colligentem et fratrum suorum manipulos undecim <lb/>
            adorare manipulum suum. hoc in illo Ioseph tunc inpletum <lb/>
            est, quando eum fratres sui in Aegypto adorauerunt. et <lb/>
            non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum<lb n="5"/>
            adorare, per quem de famis periculo liberandi erant. 
</p><p>Uidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim <lb/>
            stellae adorarent eum. cui respondit pater suus: numquid <lb/>
            ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super <lb/>
            terram? hoc in illo Ioseph impleri non potuit, quia iam et<lb n="10"/>
            mater illius de hac luce migrauerat. in nostro uero Ioseph, <lb/>
            id est domino nostro Iesu Christo somnii illius sacramenta <lb/>
            conpleta sunt. sol enim et luna et undecim stellae eum adorauerunt, <lb/>
            quando post resurrectionem sancta Maria quasi luna <lb/>
            et beatus Ioseph cum undecim stellis, id est beatis apostolis<lb n="15"/>
            adorauerunt eum, qui incuruati ac prostrati sunt ante eum et <lb/>
            inpleta est prophetia, quae dixerat: laudate eum sol et luna, <lb/>
            laudate eum omnes stellae et lumen. nam quo modo <lb/>
            fratribus illius potuit conuenire, quod eum quasi stellae adorare <lb/>
            possent, quos inuidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat?<lb n="20"/>
            iam enim claritatem stellarum perdiderunt, qui in se <lb/>
            lumen caritatis exstinxerunt. merito hoc ergo in domino saluatore <lb/>
            nostro Iesu Christo uerius conpletum fuisse credimus, <lb/>
            quem, sicut antea etiam dixi, beatum Ioseph et beatam Mariam <lb/>
            cum undecim apostolis frequentius legimus adorasse. nam quod <lb n="25"/>
            apostoli lumen stellarum habuerint, ipse dominus in euangelio <lb/>
            dixit: uos estis lux mundi, et iterum de ipsis ac suis

<note type="footnote"> 8] Gen. 37, 10. 17] Psalm. 148, 3. 27] Matth. 5, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">somnum D</hi> 2 nmnibulos <hi rend="italic">D</hi> 4 eum <hi rend="italic">Aug., enim D</hi> 5 fructuorum <lb/>
            1) 7 alium <hi rend="italic">D</hi> n mater tutis 7) <hi rend="italic">adorauorimus])</hi> 10 quiamigrauerat <lb/>
            <hi rend="italic">om. Aug</hi>. quia iam <hi rend="italic">scripsi,</hi> q <hi rend="italic">alam 1)</hi> 12 somni <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 Ioseph] uelut sol <hi rend="italic">mld. Aug</hi>. beatis <hi rend="italic">ex</hi> beatlls]) 16 adorauerunt <lb/>
            eum qui <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 17 &lt;pfetia <hi rend="italic">D</hi> 18 llam] in tantum in illo Ioseph <lb/>
            impleta non est somnii huius interpretatio, ut mater ipsius ante multos <lb/>
            annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille uidisset. et reuera <lb/>
            <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 20 inuidia <hi rend="italic">D</hi> 22 extincxert <hi rend="italic">D</hi> 24 quem <hi rend="italic">Aug.,</hi> qd <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dixi <hi rend="italic">mprascr. D</hi> 25 adoras <hi rend="italic">D</hi> 20 euuangelio <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            similibus: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris <lb/>
            eorum. 
</p><p>Ioseph interpretatur augmentatio siue ampliatio. sed in illo <lb/>
            Ioseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus, in nostro <lb/>
            uero Ioseph augmentum habere meruit uniuersus mundus. ille <lb n="5"/>
            Ioseph erogauit triticum, noster erogare dignatus est dei uerbum. <lb/>
            in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in <lb/>
            fines orbis terrae uerba eorum. nos ergo, fratres carissimi, <lb/>
            qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam <lb/>
            ueri Ioseph domini nostri Iesu Christi consecuti sumus, <lb n="10"/>
            . ad quos non umbra ueteris testamenti, sed ipsa ueritas uenit, <lb/>
            quantum possimus, cum dei gratia laboremus, ut, quod nobis <lb/>
            contulit iudicatus, integrum in nobis inueniat iudicaturus, qui, <lb/>
            quantum contulit tibi, tantum reposcet. et quidem ille, cum <lb/>
            uenerit, redditurus est, quod repromisit, sed quaesiturus est, <lb n="15"/>
            quos redemit, et quod dedit in aduentu primo, exacturus est <lb/>
            in secundo. nemo enim Christo domino nostro mala reddat <lb/>
            pro bonis. quis est enim, qui tam impie agit, nisi ille, qui <lb/>
            accipit dulcedinem et reddit amaritudinem, qui accipit uitam <lb/>
            et restituit mortem? mortem enim retribuit, qui se ipsum <lb n="20"/>
            uiuendo male interficit. quis enim reddit mala pro bonis, nisi <lb/>
            ille, qui, cum deberet lectioni insistere et ad ecclesiam currere, <lb/>
            elegit potius ad tabulas ludere, spectacula uel furiosa uel cruenta <lb/>
            uel turpia frequentare et, cui oportebat peccata sua orando, <lb/>
            legendo, elimosynas faciendo consumere, studet potius augere <lb n="25"/>
            et amplius cumulare? quis est, qui reddit mala pro bonis?

<note type="footnote">1] Matth. 13, 43. 7] Psalm. 18, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 amplitio <hi rend="italic">D</hi> 4 amplitionem <hi rend="italic">D</hi> abuit <hi rend="italic">D</hi> egyptflus <hi rend="italic">D</hi> 7 sonus <lb/>
            eorum] s. apostolorum <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 possimus <hi rend="italic">ex</hi> possumus <hi rend="italic">D</hi> 14 contu[|lit <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> tanta <hi rend="italic">D</hi> reposcet <hi rend="italic">scripsi,</hi> reposeit <hi rend="italic">D</hi> qui tibi tanta coutulit, <lb/>
            scit quantum reposcat <hi rend="italic">Aug</hi>. 15 rediturus <hi rend="italic">D</hi> quesiturus <hi rend="italic">D,</hi> requisiturus <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 quod <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 euim] ergo <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 cP nobis <lb/>
            bonis <hi rend="italic">D</hi> nisi ille <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 19 dulcidinem <hi rend="italic">D</hi> 20 restijjtuit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 interficit] quis est qui reddit mala pro bonis? ille qui cum deberet <lb/>
            dare propria, rapit aliena, qui pro caritat.e reddit odium, inuidiam pro <lb/>
            benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam <hi rend="italic">add. ÂtIf</hi>. <lb/>
            23 putius <hi rend="italic">D</hi> 24 quem <hi rend="italic">Aug</hi>. oportabat D 25 elymosinas <hi rend="italic">D</hi> putius <lb/>
            D 26 commulare D </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            qui pro luce tenebras, pro benignitate malitiam, qui pro sobrietate <lb/>
            ebrietatem, pro elimosynis rapacitatem, pro iustitia <lb/>
            iniquitatem restituit. 
</p><p>Qui ergo haec mala adiuuante domino nostro (non) admisit, <lb/>
            munera in se, quantum potest, diuina custodiat. qui uero his<lb n="5"/>
            malis se sentit obnoxium et intellegit obuolutum, cito ad <lb/>
            paenitentiae medicamenta recurrat et, antequam anima illa <lb/>
            tenebrosa de corpore mortis suae discedat, elimosynis, ieiuniis <lb/>
            et orationibus remedium sibi in die necessitatis adquirat. sic <lb/>
            ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi et, qui boni<lb n="10"/>
            sunt, coronam, (et qui) neglegentes sunt, ueniam consequantur. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXI.  DE SANCTO IOSEPH II. </title></ab><p rend="script">De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius <lb/>
            Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum<lb n="15"/>
            fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, <lb/>
            quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, <lb/>
            per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, <lb/>
            sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc <lb/>
            sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, <lb n="20"/>
            quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus <lb/>
            permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod <lb/>
            non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. <lb/>
            ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum <lb/>
            uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in<lb n="25"/>
            locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad

<note rend="script" type="footnote"> 2 ebritatem <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> iustitiam <hi rend="italic">D</hi> 4 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> <lb/>
            M <lb/>
            5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> 7 medimta <hi rend="italic">D</hi> 8 discendat <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> 11 et <lb/>
            qui <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat <lb/>
            excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor <lb/>
            et imperium in saecula saeculorum. Amen <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 13 item ]|| j!u <hi rend="italic">(erat</hi> <lb/>
            tertia <hi rend="italic">in ras.)</hi> de IWó ioseph secunda <hi rend="italic">D; exstat hic sermo inter Augustini<lb/>
             sermones dubios 15 (39,1770 M.)</hi> 14 de] in <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 cognoscit <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            17 e fuerat <hi rend="italic">D</hi> 19 afflictione <hi rend="italic">Aug</hi>. consummi <hi rend="italic">D</hi> 21 possitus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 trecenta <hi rend="italic">Aug.,</hi> CCCXXX <hi rend="italic">D</hi> 26 ioiiuin illum <hi rend="italic">Aug</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXI. Faajt. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            Aegyptum infinitae multitudines adsidue confluebant. sed fortasse <lb/>
            aliquis dicat, quod beatus Ioseph paruulus exierit a patre <lb/>
            suo et ideo eum recordari non potuisset. non ita est, fratres <lb/>
            carissimi. puer enim erat, sed sedecim annorum et nulla ratione <lb/>
            parentes suos poterat obliuisci. nam et in tantum eos <lb n="5"/>
            oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum uidit, agnosceret. 
</p><p>Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit <lb/>
            mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile <lb/>
            uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus <lb/>
            factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis <lb n="10"/>
            et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam <lb/>
            fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos <lb/>
            in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad <lb/>
            patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit <lb/>
            in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, <lb n="15"/>
            quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime <lb/>
            eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad <lb/>
            patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit. 
</p><p>Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo <lb/>
            Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem <lb n="20"/>
            amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, <lb/>
            adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat <lb/>
            eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia <lb/>
            sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus <lb/>
            enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen <lb n="25"/>
            iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, <lb/>
            ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam <lb/>
            gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo,

<note type="footnote"> 3 recordare <hi rend="italic">D</hi> 4 nula <hi rend="italic">D</hi> 6 suos] at <hi rend="italic">add. D</hi> 7 quia <hi rend="italic">addidi,<lb/>
             om. D,</hi> quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 8 patrem <lb/>
            suum <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 totam terram <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 transacti <hi rend="italic">Avg.,</hi> transdati <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 discenderet <hi rend="italic">D</hi> 13 tricentis <hi rend="italic">D</hi> milibus] non potuit inittere <lb/>
            ad patrem suum? <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 14 oculto <hi rend="italic">D</hi> 15 manifestare <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 qui immo <hi rend="italic">D</hi> 19 aliut <hi rend="italic">D</hi> 20 intollerabilem <hi rend="italic">D</hi> 21 sustenere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            parum <hi rend="italic">Aug.,</hi> paruum <hi rend="italic">D</hi> 23 multiplicet <hi rend="italic">D</hi> 24 fuisset <hi rend="italic">D</hi> 25 oculta <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. D</hi> 27 etiam sanctum Ioseph non permisit <hi rend="italic">Aug.,</hi> pmisit etiam <lb/>
            y <lb/>
            scm ioseph <hi rend="italic">D</hi> 28 semeon <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            Beniamin auferendo ipsius patris sui angustias cumulauit. haec <lb/>
            enim, fratres carissimi, si fideliter adtendamus, cum grandi <lb/>
            misericordia dominum fecisse cognoscamus. ab initio enim <lb/>
            mundi in sanctis exercuit deus, quod in beato Iacob cum grandi <lb/>
            pietate conpleuit. <lb n="5"/>
            
</p><p>Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis <lb/>
            enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa <lb/>
            opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse <lb/>
            non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim <lb/>
            inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei<lb n="10"/>
            uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, <lb/>
            qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et <lb/>
            dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus <lb/>
            et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi <lb/>
            scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. <lb n="15"/>
            quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis <lb/>
            Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto <lb/>
            tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum <lb/>
            sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines <lb/>
            iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat <lb n="20"/>
            deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas <lb/>
            tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut <lb/>
            ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro <lb/>
            iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum <lb/>
            abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire <lb n="25"/>
            non posset. 
</p><p rend="script">Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum <lb/>
            Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres

<note type="footnote"> 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. <lb/>
            20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 beiamin <hi rend="italic">D</hi> angustia <hi rend="italic">D</hi> 3 misericordia <hi rend="italic">D</hi> dominum <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            n <lb/>
            dni <hi rend="italic">D</hi> 6 sed 1111 <hi rend="italic">D (erat</hi> in <hi rend="italic">in ras.)</hi> 7 cremina <hi rend="italic">D</hi> uitauerit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 e <hi rend="italic">superscr. D</hi> 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            euuang <hi rend="italic">D</hi> 12 Iacob <hi rend="italic">Aug</hi>. olamat <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 alibi illud q <hi rend="italic">D</hi> 17 sSo <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> saeculo <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 impleuit <hi rend="italic">Aug</hi>. 20 flagillat <hi rend="italic">D</hi> 22 tribulationis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 purgatum] in <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 24 praesentaret <hi rend="italic">Aug.,</hi> pstaret <hi rend="italic">D</hi> 25 exnreret <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> exuperet <hi rend="italic">D</hi> 26 possit <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            suos exercuisse cognoscimus, qui utique tam sanctus fuit, ut <lb/>
            eos odio habere (non) potuisset. unde credendum est, quod <lb/>
            ideo (eos) tribulationibus fatigauerit, ut eos ad confessionem <lb/>
            criminis et ad medicamenta paenitentiae prouocaret. denique <lb/>
            cum grandi dolore dixerunt se merito illa pati, quod peccassent <lb n="5"/>
            in fratrem suum uidentes angustiam eius. et quod sciebat <lb/>
            beatus Ioseph, quod fratribus suis parricidii crimen sine grandi <lb/>
            paenitentia indulgeri non posset, semel et secundo et tertio <lb/>
            medicabili tribulatione tamquam spiritali igne decoxit, non ut <lb/>
            se uindicaret, sed ut illos corrigeret. denique priusquam peccatum <lb n="10"/>
            suum confiterentur et crimen, quod admiserunt, mutua <lb/>
            inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum se eis <lb/>
            dedit nec pacis osculum illis indulsit. cum uero illos pro peccato, <lb/>
            quod in ipsum admiserant, humiliter uidit adflictos, deosculatus <lb/>
            est singulos et fleuit et pauentium colla pio oculorum <lb n="15"/>
            rore perfundens odium fratrum caritatis lacrimis abluebat. 
</p><p>Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga <lb/>
            fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, <lb/>
            debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum <lb/>
            studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima <lb n="20"/>
            castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate <lb/>
            diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in <lb/>
            nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate <lb/>
            et sic adinplebitis legem Christi. 
</p><p>Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, <lb n="25"/>
            taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter <lb/>
            uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. <lb/>
            haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte

<note type="footnote"> 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 3 eos <hi rend="italic">addidi, om. D,</hi> eos tantis <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            4 creminis <hi rend="italic">D</hi> 7 parricidi <hi rend="italic">D,</hi> fratricidii <hi rend="italic">Aug</hi>. cremen <hi rend="italic">D</hi> 8 poenitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> possit et <hi rend="italic">D</hi> 10 uiri dicaret <hi rend="italic">D</hi> correget <hi rend="italic">D</hi> 11 cremen <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 in] id <hi rend="italic">add. D</hi> 15 singulos et] per singulos <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            18 in illis <hi rend="italic">Aug.,</hi> et illis <hi rend="italic">D</hi> 19 ut <hi rend="italic">Aug., et D</hi> 20 uellimus <hi rend="italic">D</hi> oulbe <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos <lb/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 27 induljgeat <hi rend="italic">D</hi> in illum <hi rend="italic">Aug</hi>. 28 facieiiiamus <hi rend="italic">D</hi> demitte <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. 
</p><p>Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph <lb/>
            aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, <lb/>
            melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi<lb n="5"/>
            ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium <lb/>
            audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, <lb/>
            et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et <lb/>
            spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXII.  DE SANCTO IOSEPH III. </title></ab><p rend="script">De beato Ioseph, quod de sermone hesterni diei caritati <lb/>
            uestrae reseruauimus, nunc secundum uestram consuetudinem <lb/>
            intenti cum silentio et quiete suscipite. beatus Ioseph, fratres <lb/>
            dilectissimi, ut regnum Aegypti admirabili sapientia regeret,<lb n="15"/>
            prius ipse se rexit. cum esset decorus et speciosus facie pulchritudinem <lb/>
            uultus sui non ad alienam deriuauit iniuriam, sed <lb/>
            ad suam gratiam conseruauit hoc se pulchriorem iudicans, si <lb/>
            non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur, <lb/>
            et illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet <lb/>
            nec mentes fragiles uulneraret. crimen enim dominae suae <lb n="20"/>
            fuit, quae male uidit, non beati Ioseph, qui male uideri noluit. <lb/>
            nec in eo, quod uisus est, culpa est. non erat in potestate <lb/>
            seruili, ut non uideretur a domina, maritus deberet <lb/>
            cauere oculos uxoris. discant tamen et uiri cauere oculos <lb/>
            feminarum: adamatur et qui noluit amari. denique adamatus

<note rend="script" type="footnote"> 1 demittimus <hi rend="italic">D</hi> 3 nos <hi rend="italic">Aug</hi>. dilectabat <hi rend="italic">D</hi> 4 quid <hi rend="italic">D</hi> 5 diem <lb/>
            crastinam <hi rend="italic">Aug</hi>. 9 uiuit et regnat <hi rend="italic">om. D</hi> 11 item tertio de s36 ioseph <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 18 reseruauimus <hi rend="italic">scripsi,</hi> seruauimus <hi rend="italic">D</hi> 15 aegipti <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">uerba</hi> <lb/>
            cum esset—p. <hi rend="italic">310,14</hi> adprehensus aufugit <hi rend="italic">exstawt in sermone Augustini <lb/>
            dubio 14, 2 (39, 1767 M.)</hi> 17 diriuauit <hi rend="italic">D</hi> 18 speciosion <hi rend="italic">D</hi> 19 qui <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> oram <hi rend="italic">D</hi> 20 fragilles <hi rend="italic">D</hi> cremen <hi rend="italic">D</hi> 21 qui <hi rend="italic">D</hi> quimal <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 quod] qui <hi rend="italic">Aug</hi>. culpa est] quia <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 23 debuit <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            24 oculo <hi rend="italic">D</hi> tunc <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 adamatur <hi rend="italic">scripsi,</hi> adamantur <hi rend="italic">D,</hi> cum <lb/>
            amantur <hi rend="italic">Aug</hi>. nolunt <hi rend="italic">Aug</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="310"/>
            est Ioseph, qui amantem contemneret, et bene excusauit eum <lb/>
            scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, <lb/>
            hoc est, (non) iste se ostentauit nec cepit incautam, sed <lb/>
            illa retia sua misit et indagine sua capta est, laqueos suos <lb/>
            sparsit et suis uinculis colligata est. dixit autem illi: dormi <lb n="5"/>
            mecum. prima adulteri oculorum tela sunt, secunda uerborum. <lb/>
            sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. excusatur, <lb/>
            quod ingressus est, praedicatur, quod elapsus est nec <lb/>
            fecit plus uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit <lb/>
            tamquam non sua, quae adultera manibus tenebat, et <lb n="10"/>
            aliena iudicauit, quae tactu inpudicae poterant conprehendi. <lb/>
            magnus plane uir, qui uenditus seruile tamen nescit ingenium: <lb/>
            adamatus non reamauit, rogatus non adquieuit, adprehensus <lb/>
            aufugit. qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste <lb/>
            potuit, animo capi non potuit. ac ne ipsa quidem uerba eius <lb n="15"/>
            diu passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per <lb/>
            manus adulterae libidinis ad eum incentiua transirent, itaque <lb/>
            ueste exiuit. crimen enim excussit et relictis, quibus tenebatur, <lb/>
            uestibus expoliatus quidem, sed non nudus aufugit, <lb/>
            qui erat tectior indumento pudoris. non enim est nudus, nisi <lb n="20"/>
            quem culpa nudauerit. 
</p><p rend="script">Denique in superioribus habemus, quod Adam, posteaquam <lb/>
            dei mandatum praeuaricatione deseruit et peccati grauius aestum <lb/>
            contraxit, nudus erat, unde et ipse ait: uocem tuam audiui <lb/>
            in paradiso et timui, quod nudus sum, et abscondi

<note type="footnote"> 2] Gen. 39, 7. 5] Gen. 39, 7. 24] Gen. 3, 10. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 contempneret <hi rend="italic">D,</hi> contempserat <hi rend="italic">Aug</hi>. ezcussauit <hi rend="italic">D</hi> 3 non <hi rend="italic">Aug.,<lb/>
             om. D</hi> ostendauit <hi rend="italic">D</hi> cgpit <hi rend="italic">D</hi> incautam <hi rend="italic">Aug.,</hi> aduncatum <hi rend="italic">D</hi> 4 indagine <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> in dagina <hi rend="italic">D</hi> laqueos] catenas <hi rend="italic">Aug</hi>. 5 sparsit <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            spargit <hi rend="italic">D</hi> 6 adulterii <hi rend="italic">Aug</hi>. 7 excussatur <hi rend="italic">D</hi> 8 elapsus <hi rend="italic">Aug.,</hi> delapsus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> ne <hi rend="italic">D</hi> 9 pluris <hi rend="italic">Aug</hi>. castimonia <hi rend="italic">D</hi> relinquid <hi rend="italic">D</hi> 11 ind <lb/>
            t <lb/>
            pudice <hi rend="italic">D</hi> potuerant <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 uentitur <hi rend="italic">D</hi> ingenum <hi rend="italic">D</hi> 13 adamatur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> rogatur <hi rend="italic">D</hi> 14 conueneretur <hi rend="italic">D</hi> 15 eius <hi rend="italic">scripsi,</hi> si <hi rend="italic">D</hi> 16 dentius <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 17 adultere <hi rend="italic">D</hi> incendiua <hi rend="italic">D</hi> transsirent <hi rend="italic">D</hi> 18 uete <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            i. <lb/>
            cremen <hi rend="italic">D</hi> 19 uestimentibus <hi rend="italic">D</hi> 21 nudauerit <hi rend="italic">scripsi,</hi> nudauerat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 deseruit <hi rend="italic">scripsi,</hi> deserit <hi rend="italic">D</hi> aestum <hi rend="italic">scripsi, cf. ind.,</hi> eatum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 suum <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="311"/>
            me. intendit enim se nudum, quod ornamentum diuinae protectionis <lb/>
            amiserat, et ideo latebat, id est, quod uestem fidei <lb/>
            (non) habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam <lb/>
            rem uides. ille fuit nudus, qui tunicam non amisit, iste nudus <lb/>
            non erat, qui uestimentis exuit se, quae in manus adulterae<lb n="5"/>
            dereliquit. Adam scriptura illum nudum adserit, hunc nudum <lb/>
            esse non dixit. et ideo ea expoliauit se iste potius quam nudauit, <lb/>
            qui incorrupta uirtutum uestimenta seruauit expolians <lb/>
            se ueterem hominem cum actibus suis, ut indueret nouum <lb/>
            hominem, qui secundum imaginem creatoris in agnitionem rerum<lb n="10"/>
            seruatur. ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire <lb/>
            non potuit. singularis priuilegii uirtute exutus inde pelliciam <lb/>
            accepit tunicam, quia peccator non poterat habere spiritalem. 
</p><p>Accusatus autem Ioseph ad omnia sua noluit illam dicere <lb/>
            culpabilem esse, quia iustus accusare non nouit, et ideo inpune<lb n="15"/>
            hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim etiam <lb/>
            pallium Ioseph humanum tenentem, quae omnia ornamenta <lb/>
            pudoris et uel animae perdiderat castitatis. illum satis ornatum <lb/>
            satisque uestitum dixerim, cuius uox non audiebatur et innocentia <lb/>
            loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, <lb n="20"/>
            melius locuta est oraculo et ideo emeruit prophetae defensionem, <lb/>
            quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. beatiorem <lb/>
            ergo illum dixerim, cum in carcerem mitteretur, qui sustinebat <lb/>
            pro castitate martyrium. bonum enim est munus pudicitiae <lb/>
            etiam, cum sine periculo custoditur, ubi uero etiam salutis <lb n="25"/>
            periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa <lb/>
            tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum <lb/>
            dominus nec in carcere deserebat. non est turpe innocentibus, <lb/>
            cum falsis criminibus appetuntur, cum oppressa iustitia

<note type="footnote"> 8] of. Col. 3, 9. </note>

<note type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">addidi, om. D</hi> 4 tonica <hi rend="italic">D</hi> non <hi rend="italic">erasum in D</hi> 6 dereliquid <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 7 putius <hi rend="italic">D</hi> 10 rerum <hi rend="italic">scripsi,</hi> renu <hi rend="italic">D</hi> 12 puilegi <hi rend="italic">D</hi> pilliciam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 13 accipit <hi rend="italic">D</hi> tonica <hi rend="italic">D</hi> 14 accussatus <hi rend="italic">D</hi> 15 acussare <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 17 humanum <hi rend="italic">scripsi,</hi> humano <hi rend="italic">D</hi> 18 animae <hi rend="italic">scripsi,</hi> anima <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 dacet <hi rend="italic">D</hi> 21 oraculo <hi rend="italic">scripsi,</hi> oracula <hi rend="italic">D</hi> 22 beationem <hi rend="italic">D</hi> 27 crese <lb/>
            <lb/>
            minis <hi rend="italic">D</hi> 28 carcerem <hi rend="italic">D</hi> derebat <hi rend="italic">D</hi> turbe <hi rend="italic">D</hi> 29 creminibus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            appituntur <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            traduntur in carcerem. uisitat dominus et in carcere suos et <lb/>
            ideo ibi plus est periculi. sed quid mirum si uisitet Christus <lb/>
            in carcere positos, qui se ipsum in suis carcere clausum esse <lb/>
            memorauit, sicut habetis scriptum: in carcere eram et non <lb/>
            uenistis ad me. <lb n="5"/>
            
</p><p>Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph gratiam <lb/>
            huius modi, ut, qui fuerat clausus in carcere, ipse potius <lb/>
            claustra carceris custodiret. in ipso enim praefiguratum est, <lb/>
            quod postea in domino saluatore nostro conpletum est. sic <lb/>
            enim insidiante uel accusante domina Ioseph in carcerem mittitur, <lb n="10"/>
            sicut Christus insidiante uel accusante synagoga crucifigitur <lb/>
            et quasi in carcerem ad inferna descendere dignatus <lb/>
            est. denique similitudinem uidete. de Ioseph scribitur, quod <lb/>
            liber in carcere fuit et eos, qui in carcere tenebantur, in potestatem <lb/>
            acceperat. de domino autem saluatore nostro quid <lb n="15"/>
            scriptum est? posuerunt me, inquit, in lacu inferiori, <lb/>
            in tenebrosis et umbra mortis. factus sum sicut homo <lb/>
            sine adiutorio inter mortuos liber. uerius enim hoc in <lb/>
            Christo conpletum est, qui non solum in potestate habuit in <lb/>
            carcere uinctos, sed etiam de ipso inferni carcere praedam, <lb n="20"/>
            quam diabolus ceperat, fortiter et feliciter reuocauit. ascendens <lb/>
            in altum captiuam duxit captiuitatem, id est, quos diabolus <lb/>
            ceperat ad mortem, ille recepit ad uitam. 
</p><p>Unde, fratres carissimi, et nos ad exemplum beati Ioseph, <lb/>
            quantum possimus, cum dei adiutorio familiaritatem infestam <lb n="25"/>
            atque suspectam effugere festinemus, ut castitatis nitorem seruare <lb/>
            possimus secundum illud, quod apostolus dicit: fugite <lb/>
            fornicationem. contra alia peccata pugnandum est, ut castitas <lb/>
            custodiri possit, fugiendum est. imitemur ergo beatum

<note type="footnote">4] Matth. 25, 43. 16] Psalm. 87,7.5. 27] 1 dor. 6,18. </note>

<note type="footnote"> 1 carcerem <hi rend="italic">D</hi> 3 carcerem <hi rend="italic">D</hi> 7 putius <hi rend="italic">D</hi> 10 acussante <hi rend="italic">D</hi> 11 sicut <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> sic et <hi rend="italic">D</hi> acussante <hi rend="italic">D</hi> sinagoga <hi rend="italic">D</hi> 12 discendere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 acciperat <hi rend="italic">D</hi> 16 scribtu <hi rend="italic">D</hi> inquid <hi rend="italic">D</hi> 19 potestatem <hi rend="italic">D</hi> 20 carcerem <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> uinctos <hi rend="italic">scripsi,</hi> iunctos <hi rend="italic">D</hi> praedam <hi rend="italic">scripsi,</hi> pdam D 21 diabulus <lb/>
            caeperat <hi rend="italic">D utroque loco</hi> 23 recipit <hi rend="italic">D</hi> 25 possimus <hi rend="italic">ex</hi> possumus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> famili jjaritatem <hi rend="italic">D</hi> inhestam <hi rend="italic">D</hi> 29 custodire <hi rend="italic">D</hi> emitemur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            Ioseph in dilectione perfecta et castitate seruanda, ut nec inimicis <lb/>
            nostris malum pro malo uelimus reddere, ut ornamenta <lb/>
            pudicitiae ita mereamur in hoc saeculo custodire, ut de aeterno <lb/>
            opprobrio liberari possimus praestante domino nostro Iesu <lb/>
            Christo, cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum.<lb n="5"/>
            Amen.

<note type="footnote">2 uellimus <hi rend="italic">D</hi> 3 meriamur <hi rend="italic">D</hi> 4 obproprio <hi rend="italic">D</hi> liberare <hi rend="italic">D</hi> 6 amen] <lb/>
            finit liber. amen <hi rend="italic">add. D</hi></note>. 
</p><pb n="314"/></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="main">B. Sermones uarii. </title></ab><ab><title>XXIII.  AD MONACHOS I. </title></ab><p>Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, <lb/>
            sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem <lb n="5"/>
            huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. <lb/>
            uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat <lb/>
            dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. <lb/>
            necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, <lb/>
            quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste <lb n="10"/>
            isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium <lb/>
            istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum <lb/>
            est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non <lb/>
            finitur. 
</p><p rend="script">Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra <lb n="15"/>
            contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione <lb/>
            certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas <lb/>
            uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus <lb/>
            uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem <lb/>
            non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas.

<note type="footnote"> 8] Eiod. 34,12. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A),<lb/>
             2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C);</hi> sermo fausti episcopi ad monachos <lb/>
            primus <hi rend="italic">A (fol. 2r),</hi> incipit sermo fausti episcopi ad monachos <hi rend="italic">B <lb/>
            (fol. 2T),</hi> explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad <lb/>
            eosdem <hi rend="italic">C (fol. 30r)</hi> 4 ad locum-po <hi rend="italic">315,8</hi> uirtutis] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 38<lb/>
             (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G)</hi> 6 huc <hi rend="italic">om. AB</hi> uiciis <hi rend="italic">B</hi> 7 uicia <lb/>
            <hi rend="italic">ABC,</hi> uita <hi rend="italic">v</hi> pronunciat <hi rend="italic">B</hi> 8 fedus <hi rend="italic">ABC,</hi> sedem v 10 hostis iste <hi rend="italic">Cc</hi> <lb/>
            11 potest <hi rend="italic">Cv utroque loco</hi> 13 inter <hi rend="italic">v</hi> 15 ergo <hi rend="italic">om. v</hi> 16 contriti <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 moribus <hi rend="italic">v</hi> 19 retundamus <hi rend="italic">Cv</hi> ut <hi rend="italic">A, om. B Ov</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="315"/>
            peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent nihil <lb/>
            in hac uita consolationis requirere, nihil honoris, praesentium <lb/>
            rerum solacia refugere et ad promissa aeternae remunerationis <lb/>
            praemia animum praeparare, subiectione et abiectione gaudere <lb/>
            et paupertatem studio quaerere et non solum facultates, sed<lb n="5"/>
            ipsas uoluntates. de cordibus eradicare. nihil enim proprium <lb/>
            habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere <lb/>
            res est uirtutis. 
</p><p>Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere <lb/>
            constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo<lb n="10"/>
            uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est <lb/>
            illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum <lb/>
            gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. <lb/>
            bona enim, dum multis communicantur, adduntur. <lb/>
            ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit:<lb n="15"/>
            fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. <lb/>
            itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus <lb/>
            aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis <lb/>
            commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si <lb/>
            uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, <lb n="20"/>
            quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue <lb/>
            iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum <lb/>
            damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis <lb/>
            damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad <lb/>
            eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus <lb n="25"/>
            atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum <lb/>
            profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita <lb/>
            multorum ruina est.

<note type="footnote"> 16] Prou. 9,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">niobil- reqwrere add. B in marg</hi>. 5 facultates] ipsas <hi rend="italic">add. A</hi> <lb/>
            Sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 8 est <hi rend="italic">om. BCv</hi> 9 qui inter-po <hi rend="italic">317, 6</hi> prioribus] <hi rend="italic">cf. <lb/>
            Euseb. homo 41 (BPML VI662 D)</hi> 10 aut—fructu <hi rend="italic">om. BCv alterum</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">item erasum est in B</hi> 16 eris <hi rend="italic">addidi, om. libri</hi> 19 aliorum lucra <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            20 uel] per <hi rend="italic">add. A</hi> quae res <hi rend="italic">scripsi,</hi> quaeres (queres) <hi rend="italic">libri,</hi> quaeret v <lb/>
            23 de <hi rend="italic">om. v</hi> 24 contrahet <hi rend="italic">Al</hi> 25 admirandus] est <hi rend="italic">add. Bv</hi> 27 non <lb/>
            immerito] merito <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="316"/>
            
</p><p>Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, <lb/>
            ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum <lb/>
            uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet <lb/>
            et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum <lb/>
            humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem <lb n="5"/>
            foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus <lb/>
            lampades, si nostras illuminare non possumus. <lb/>
            et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non <lb/>
            tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. <lb/>
            et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest <lb n="10"/>
            pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si <lb/>
            flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, <lb/>
            ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam <lb/>
            in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et <lb/>
            bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam <lb n="15"/>
            cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis <lb/>
            damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium <lb/>
            multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis <lb/>
            munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat. <lb/>
            <lb n="20"/>
            
</p><p>Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit <lb/>
            superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, <lb/>
            cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor <lb/>
            inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira <lb/>
            turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis <lb n="25"/>
            illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum <lb/>
            ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu <lb/>
            non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum <lb/>
            impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae <lb/>
            ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut <lb n="30"/>
            allidat, sic armat, ut perimat.

<note type="footnote"> 2 uia Os 4 et ne <hi rend="italic">A,</hi> nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            9 tamen <hi rend="italic">Cv</hi> quam] sed <hi rend="italic">Cv</hi> 11 fidei] <hi rend="italic">uocuiam</hi> et <hi rend="italic">ter sequentem</hi> OM. <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            13 prospexerit v et <hi rend="italic">om</hi>. v 16 posseasoris <hi rend="italic">Gv</hi> 17 plurimis Gv 21 illa <lb/>
            anima est a deo Cv 22 proximi] alterius <hi rend="italic">Os</hi> 23 tacite <hi rend="italic">om. B,</hi> ante <lb/>
            alterius <hi rend="italic">exstcst in Os</hi> cuius <hi rend="italic">feruor - euuscitat add. B</hi> in <hi rend="italic">marg. vnfer</hi>. <lb/>
            28 non <hi rend="italic">om. B</hi> sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 30 et <hi rend="italic">post</hi> allidat <hi rend="italic">add. Å</hi> </note>
</p><pb n="317"/><p>Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, <lb/>
            ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, <lb/>
            carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus <lb/>
            et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam <lb/>
            fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema<lb n="5"/>
            nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae <lb/>
            ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, <lb/>
            in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius <lb/>
            non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem <lb/>
            ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret<lb n="10"/>
            inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant <lb/>
            illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat <lb/>
            bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum <lb/>
            suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, <lb/>
            cui nocere dedignabatur inimicus. <lb n="15"/>
            
</p><p>At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, <lb/>
            uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit <lb/>
            in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et <lb/>
            frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil <lb/>
            insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur:<lb n="20"/>
            uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens <lb/>
            circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic <lb/>
            leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis <lb/>
            et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, <lb/>
            quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos<lb n="25"/>
            etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia <lb/>
            cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter <lb/>
            quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam <lb/>
            leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae <lb/>
            sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, <lb n="30"/>
            sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. <lb/>
            ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit

<note type="footnote"> 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. </note>

<note type="footnote"> 1 agat <hi rend="italic">AB</hi> 2 perditionis] non <hi rend="italic">add. A (sed erasum) B</hi> sumus Bv <lb/>
            4 passiones r. et c. <hi rend="italic">Cv</hi> 8 nunc] et <hi rend="italic">add. v</hi> 9 quod <hi rend="italic">v</hi> 11 delectabantur <lb/>
            <hi rend="italic">Cv</hi> sufiiciebantque <hi rend="italic">v</hi> 20 apostolus] bene <hi rend="italic">add. GH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            consolatio. cruenti quidem est, quod frendet, sed uicti, quod tabescet. <lb/>
            et inter haec quanta sint illa, quae a deo praeparata <lb/>
            sunt homini, liuor prodit inimici. 
</p><p>Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes <lb/>
            gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus <lb n="5"/>
            esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis <lb/>
            intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, <lb/>
            gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis <lb/>
            occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac <lb/>
            sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis <lb n="10"/>
            et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus <lb/>
            . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis <lb/>
            tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona <lb/>
            illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub <lb/>
            fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis <lb n="15"/>
            merita iam resurgat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>