<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XX.  DE SANCTO IOSEPH I. </title></ab><p rend="script">Quotiens uobis, carissimi, lectiones de testamento ueteri recitantur, <lb/>
            sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis adtendere, <lb n="20"/>
            quod sonat in uerbo, sed quod intellegitur et sapit in <lb/>
            spiritu. sic et apostolus commonet nos dicens: littera occidit, <lb/>
            spiritus autem uiuificat. haec enim omnia, quae in <lb/>
            ueteri testamento leguntur, sicut dicit apostolus, in figura <lb/>
            contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. <lb n="25"/>
            cum enim Christianus populus fideliter ad ecclesiam uenit, <lb/>
            quid ei prodest, quod audit, qualiter sancti patriarchae aut uxores

<note type="footnote"> 22] 2 Cor. 3, 6. 24] 1 Cor. 10, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 etiam] iu <hi rend="italic">add. D</hi> 3 positis <hi rend="italic">D</hi> 5 babtizari <hi rend="italic">D</hi> offere <hi rend="italic">D</hi> 6 deferat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> magnam <hi rend="italic">D</hi> 9 desimulant <hi rend="italic">D</hi> 10 qui <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 11 quadragensima <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> babtizandi <hi rend="italic">D offere D</hi> 13 acciperint <hi rend="italic">D,</hi> accipient <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. babtismi <hi rend="italic">D</hi> 18 incip de sco ioseph epistula faustini <hi rend="italic">D; exstat <lb/>
            hic sermo inter Augustini sermones dubios</hi> 13 <hi rend="italic">(39,1765 M.)</hi> 21 sonat <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> sorat <hi rend="italic">D</hi> 22 litterra <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            acceperunt aut filios procreauerunt, nisi haec, quare facta sunt <lb/>
            aut quid res istae figurauerunt, spiritali sensu perspexerit. ecce <lb/>
            audiuimus, quod beatus Iacob genuerit filium et uocauerit <lb/>
            nomen eius Ioseph et eum plus quam reliquos filios dilexerit. <lb/>
            hoc loco beatus Iacob figuram habuit dei patris, sanctus quoque<lb n="5"/>
            Ioseph typum domini gessit saluatoris. diligebat Iacob <lb/>
            filium suum et deus pater dilexit unicum suum. Iacob misit <lb/>
            filium suum, ut de fratribus suis sollicitudinem gereret, et <lb/>
            deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum <lb/>
            peccatis languidum uisitaret. Ioseph, dum fratres suos quaereret,<lb n="10"/>
            errabat in eremo et genus Christus humanum requirebat, <lb/>
            quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, <lb/>
            quia errantes quaerebat. Ioseph fratres suos quaerebat <lb/>
            in Sichimis. Sichima interpretatur humerus. semper enim peccatores <lb/>
            dorsum ponunt in faciem iusti. humeri enim retro<lb n="15"/>
            sunt. sicut enim fratres Ioseph inuidia percussi fraternae dilectioni <lb/>
            dorsum magis quam faciem offerebant, ita et infelices <lb/>
            Iudaei uenienti ad eos salutis auctori inuidere potius quam <lb/>
            diligere maluerunt. de talibus dicitur in psalmo: obscurentur <lb/>
            oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper<lb n="20"/>
            incurua. 
</p><p rend="script">Inuenit Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur <lb/>
            defectio. uere in grandi defectione erant, qui de fratricidio <lb/>
            cogitabant. uidentes ergo Ioseph fratres sui de morte <lb/>
            illius tractauerunt. sic uidentes uerum Ioseph Iesum Christum,

<note type="footnote"> 19] Psalm. 68, 24. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 acciperunt <hi rend="italic">D</hi> d&gt;creauerat <hi rend="italic">D</hi> 2 perspexerit <hi rend="italic">Aug.,</hi> semp exerint <hi rend="italic">J)</hi> <lb/>
            5 sanctus quoque] <hi rend="italic">num</hi> sanctusque <hi rend="italic">scribendum </hi>? ,7 et-suum] quia et <lb/>
            deus pater diligit unigenitum suum, sicut ipse dixit: hic est filius meus <lb/>
            U <lb/>
            dilectus <hi rend="italic">Aug</hi>. dilexit <hi rend="italic">scnpsi,</hi> dilegit <hi rend="italic">D</hi> misit <hi rend="italic">suprascr. D</hi> 8 siyn <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            10 fratrem suum <hi rend="italic">ex</hi> fratres suos <hi rend="italic">D</hi> quereret <hi rend="italic">ex</hi> querebat <hi rend="italic">D</hi> 11 herimo <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 quo in mundo <hi rend="italic">Aug.,</hi> qddammodo <hi rend="italic">D</hi> 14 siccimis <hi rend="italic">siccima 1)</hi> <lb/>
            15 dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti <hi rend="italic">Aug</hi>. retro sunt <lb/>
            D <lb/>
            <hi rend="italic">Aug,</hi> retrorsum <hi rend="italic">D 16</hi> dilectionis <hi rend="italic">D</hi> 17 offerebat <hi rend="italic">D</hi> 18 ueniente <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. auctori <hi rend="italic">scripsi,</hi> auctorem <hi rend="italic">D,</hi> auctore <hi rend="italic">Aug</hi>. putius <hi rend="italic">D</hi> 19 malluerunt <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 22 intothaim <hi rend="italic">D</hi> 23 uere—defectione <hi rend="italic">D bis, sed priore<lb/>
             loco</hi> defecti;il!: fratricidio mlllll <hi rend="italic">D (erat</hi> hodie <hi rend="italic">in ras.)</hi> 24 sui <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            suos <hi rend="italic">D</hi> 25 Iesum-Ioseph <hi rend="italic">om. Dl, add. man. alt. in marg</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="302"/>
            ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt. ut Ioseph <lb/>
            expoliauerunt fratres sui ueste polymitari et talari, et <lb/>
            Iudaei Christum per mortem crucis expoliauerunt tunica corporali. <lb/>
            Ioseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in <lb/>
            lacum, et Christus expoliatus carne humana descendit in infernum. <lb n="5"/>
            Ioseph, postea quam de cisterna leuatur, Ismaelitis, <lb/>
            id est gentibus uenditur, et Christus, postea quam de inferno <lb/>
            regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio conparatur. <lb/>
            Ioseph per consilium Iudaeae triginta argenteis distrahitur, et <lb/>
            Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem ordine uenumdatur. <lb n="10"/>
            quod autem in diuersis translationibus non aequali <lb/>
            pretio scribitur Ioseph uenumdatus, sed alii dixerunt argenteos <lb/>
            uiginti, alii triginta, hoc spiritaliter significauit, (quod Christus) <lb/>
            non aequaliter ab omnibus credendus esset (uel) diligendus. denique <lb/>
            etiam nunc in ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. <lb n="15"/>
            ipsi plus ualet Christus, qui eum maiore caritate diligit. Ioseph <lb/>
            descendit in Aegyptum et. Christus in mundum. Ioseph penuria <lb/>
            frumenti saluat Aegyptum et Christus a fame uerbi dei <lb/>
            liberat mundum. nisi enim Ioseph fratres sui uendidissent, <lb/>
            defecerat Aegyptus, uerum est, fratres, nisi Christum Iudaei <lb n="20"/>
            crucifixerint., perierat mundus. 
</p><p rend="script">rideamus tamen, fratres carissimi, unde in beato Ioseph <lb/>
            fratres sui tam crudeliter saeuierunt. unde nisi inuidiae ueneno, <lb/>
            per quod mors intrauit in orbem terrarum? denique audi scripturam <lb/>
            dicentem: inuidebant ei fratres sui et non poterant <lb n="25"/>
            ei quicquam loqui pacificum. uidit enim beatus

<note type="footnote"> 25] Geu. 37, 4. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 statuerunt <hi rend="italic">Aug.,</hi> straueft <hi rend="italic">1)</hi> 2 poliinitari <hi rend="italic">D</hi> thalari <hi rend="italic">D</hi> 3 tonicali <hi rend="italic">D <lb/>
            4 toniea D 5 (iiscendit D</hi> 6 cystonia j D <hi rend="italic">leua tur D ysmaelytis I)</hi> <lb/>
            di <lb/>
            7 uentjtur D n distraitur <hi rend="italic">1)</hi> 10 iudas <hi rend="italic">D</hi> scariothis <hi rend="italic">D</hi> ordine] <lb/>
            numero <hi rend="italic">Aug. uenundatur D</hi> 12 <hi rend="italic">uenundatus D</hi> argenteis <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            13 quod Christus <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 14 uel <hi rend="italic">Aug., om</hi>. 1) 15 dilegunt <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 diligit <hi rend="italic">scripsi,</hi> diligeret <hi rend="italic">D,</hi> dilexerit <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 discendit <hi rend="italic">D</hi> egyptum 1) <lb/>
            pinuria <hi rend="italic">D,</hi> a penuria <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 egyptum <hi rend="italic">D</hi> 20 difficerat <hi rend="italic">D</hi> egyptus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 crucifixerint <hi rend="italic">ex</hi> crucifixerunt <hi rend="italic">D,</hi> crucifiiissent <hi rend="italic">Aug</hi>. 23 seuerunt <hi rend="italic">J)</hi> <lb/>
            2G lori <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            Ioseph somnium, quasi stantem se cum fratribus suis in agro <lb/>
            et manipulos colligentem et fratrum suorum manipulos undecim <lb/>
            adorare manipulum suum. hoc in illo Ioseph tunc inpletum <lb/>
            est, quando eum fratres sui in Aegypto adorauerunt. et <lb/>
            non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum<lb n="5"/>
            adorare, per quem de famis periculo liberandi erant. 
</p><p>Uidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim <lb/>
            stellae adorarent eum. cui respondit pater suus: numquid <lb/>
            ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super <lb/>
            terram? hoc in illo Ioseph impleri non potuit, quia iam et<lb n="10"/>
            mater illius de hac luce migrauerat. in nostro uero Ioseph, <lb/>
            id est domino nostro Iesu Christo somnii illius sacramenta <lb/>
            conpleta sunt. sol enim et luna et undecim stellae eum adorauerunt, <lb/>
            quando post resurrectionem sancta Maria quasi luna <lb/>
            et beatus Ioseph cum undecim stellis, id est beatis apostolis<lb n="15"/>
            adorauerunt eum, qui incuruati ac prostrati sunt ante eum et <lb/>
            inpleta est prophetia, quae dixerat: laudate eum sol et luna, <lb/>
            laudate eum omnes stellae et lumen. nam quo modo <lb/>
            fratribus illius potuit conuenire, quod eum quasi stellae adorare <lb/>
            possent, quos inuidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat?<lb n="20"/>
            iam enim claritatem stellarum perdiderunt, qui in se <lb/>
            lumen caritatis exstinxerunt. merito hoc ergo in domino saluatore <lb/>
            nostro Iesu Christo uerius conpletum fuisse credimus, <lb/>
            quem, sicut antea etiam dixi, beatum Ioseph et beatam Mariam <lb/>
            cum undecim apostolis frequentius legimus adorasse. nam quod <lb n="25"/>
            apostoli lumen stellarum habuerint, ipse dominus in euangelio <lb/>
            dixit: uos estis lux mundi, et iterum de ipsis ac suis

<note type="footnote"> 8] Gen. 37, 10. 17] Psalm. 148, 3. 27] Matth. 5, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">somnum D</hi> 2 nmnibulos <hi rend="italic">D</hi> 4 eum <hi rend="italic">Aug., enim D</hi> 5 fructuorum <lb/>
            1) 7 alium <hi rend="italic">D</hi> n mater tutis 7) <hi rend="italic">adorauorimus])</hi> 10 quiamigrauerat <lb/>
            <hi rend="italic">om. Aug</hi>. quia iam <hi rend="italic">scripsi,</hi> q <hi rend="italic">alam 1)</hi> 12 somni <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 Ioseph] uelut sol <hi rend="italic">mld. Aug</hi>. beatis <hi rend="italic">ex</hi> beatlls]) 16 adorauerunt <lb/>
            eum qui <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 17 &lt;pfetia <hi rend="italic">D</hi> 18 llam] in tantum in illo Ioseph <lb/>
            impleta non est somnii huius interpretatio, ut mater ipsius ante multos <lb/>
            annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille uidisset. et reuera <lb/>
            <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 20 inuidia <hi rend="italic">D</hi> 22 extincxert <hi rend="italic">D</hi> 24 quem <hi rend="italic">Aug.,</hi> qd <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dixi <hi rend="italic">mprascr. D</hi> 25 adoras <hi rend="italic">D</hi> 20 euuangelio <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            similibus: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris <lb/>
            eorum. 
</p><p>Ioseph interpretatur augmentatio siue ampliatio. sed in illo <lb/>
            Ioseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus, in nostro <lb/>
            uero Ioseph augmentum habere meruit uniuersus mundus. ille <lb n="5"/>
            Ioseph erogauit triticum, noster erogare dignatus est dei uerbum. <lb/>
            in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in <lb/>
            fines orbis terrae uerba eorum. nos ergo, fratres carissimi, <lb/>
            qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam <lb/>
            ueri Ioseph domini nostri Iesu Christi consecuti sumus, <lb n="10"/>
            . ad quos non umbra ueteris testamenti, sed ipsa ueritas uenit, <lb/>
            quantum possimus, cum dei gratia laboremus, ut, quod nobis <lb/>
            contulit iudicatus, integrum in nobis inueniat iudicaturus, qui, <lb/>
            quantum contulit tibi, tantum reposcet. et quidem ille, cum <lb/>
            uenerit, redditurus est, quod repromisit, sed quaesiturus est, <lb n="15"/>
            quos redemit, et quod dedit in aduentu primo, exacturus est <lb/>
            in secundo. nemo enim Christo domino nostro mala reddat <lb/>
            pro bonis. quis est enim, qui tam impie agit, nisi ille, qui <lb/>
            accipit dulcedinem et reddit amaritudinem, qui accipit uitam <lb/>
            et restituit mortem? mortem enim retribuit, qui se ipsum <lb n="20"/>
            uiuendo male interficit. quis enim reddit mala pro bonis, nisi <lb/>
            ille, qui, cum deberet lectioni insistere et ad ecclesiam currere, <lb/>
            elegit potius ad tabulas ludere, spectacula uel furiosa uel cruenta <lb/>
            uel turpia frequentare et, cui oportebat peccata sua orando, <lb/>
            legendo, elimosynas faciendo consumere, studet potius augere <lb n="25"/>
            et amplius cumulare? quis est, qui reddit mala pro bonis?

<note type="footnote">1] Matth. 13, 43. 7] Psalm. 18, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 amplitio <hi rend="italic">D</hi> 4 amplitionem <hi rend="italic">D</hi> abuit <hi rend="italic">D</hi> egyptflus <hi rend="italic">D</hi> 7 sonus <lb/>
            eorum] s. apostolorum <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 possimus <hi rend="italic">ex</hi> possumus <hi rend="italic">D</hi> 14 contu[|lit <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> tanta <hi rend="italic">D</hi> reposcet <hi rend="italic">scripsi,</hi> reposeit <hi rend="italic">D</hi> qui tibi tanta coutulit, <lb/>
            scit quantum reposcat <hi rend="italic">Aug</hi>. 15 rediturus <hi rend="italic">D</hi> quesiturus <hi rend="italic">D,</hi> requisiturus <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 quod <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 euim] ergo <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 cP nobis <lb/>
            bonis <hi rend="italic">D</hi> nisi ille <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 19 dulcidinem <hi rend="italic">D</hi> 20 restijjtuit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 interficit] quis est qui reddit mala pro bonis? ille qui cum deberet <lb/>
            dare propria, rapit aliena, qui pro caritat.e reddit odium, inuidiam pro <lb/>
            benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam <hi rend="italic">add. ÂtIf</hi>. <lb/>
            23 putius <hi rend="italic">D</hi> 24 quem <hi rend="italic">Aug</hi>. oportabat D 25 elymosinas <hi rend="italic">D</hi> putius <lb/>
            D 26 commulare D </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            qui pro luce tenebras, pro benignitate malitiam, qui pro sobrietate <lb/>
            ebrietatem, pro elimosynis rapacitatem, pro iustitia <lb/>
            iniquitatem restituit. 
</p><p>Qui ergo haec mala adiuuante domino nostro (non) admisit, <lb/>
            munera in se, quantum potest, diuina custodiat. qui uero his<lb n="5"/>
            malis se sentit obnoxium et intellegit obuolutum, cito ad <lb/>
            paenitentiae medicamenta recurrat et, antequam anima illa <lb/>
            tenebrosa de corpore mortis suae discedat, elimosynis, ieiuniis <lb/>
            et orationibus remedium sibi in die necessitatis adquirat. sic <lb/>
            ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi et, qui boni<lb n="10"/>
            sunt, coronam, (et qui) neglegentes sunt, ueniam consequantur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>