<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XVIIII.  DE ABRAHAM ET ISAAC FILIO EIUS. </title></ab><p>Lectio ilia, fratres carissimi, in qua beatus Abraham Isaac <lb/>
            filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo <lb n="15"/>
            diebus quadragesimae non recitatur, quia, (ut) ipsi nostis, in uigiliis <lb/>
            paschae propter sacramentum dominicae passionis reseruatur. <lb/>
            et quia tunc non est in spatio, ut de ipsa possit aliquid <lb/>
            dici, nunc, si iubetis, expositionem eius secundum id, quod <lb/>
            eam patres nostri inspirante domino tractauerunt , caritatis <lb n="20"/>
            uestrae auribus quam possimus breuiter intimemus. 
</p><p rend="script">Dixit ergo dominus ad Abraham: tolle filium tuum, <lb/>
            quem diligis, Isaac et offeres eum mihi in holocaustum <lb/>
            super unum montium, quem demonstrauero tibi. <lb/>
            at ille surgens strauit asinam suam et tulit secum <lb n="25"/>
            duos pueros et Isaac filium suum et peruenit ad

<note type="footnote"> 8] Gen. 27, 27. 22] Geu. 22, 2. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 luioria D 2 dubio <hi rend="italic">ex</hi> dubiu <hi rend="italic">D</hi> eorum] haec <hi rend="italic">Aug</hi>. amicitia <lb/>
            B <lb/>
            nobis <hi rend="italic">Aug.,</hi> amicitias <hi rend="italic">D</hi> 6 cremina <hi rend="italic">D</hi> consuejjuerat <hi rend="italic">D</hi> 8 fili <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            13 incipit de habraham et isac filio et <hi rend="italic">D; exstat hic sermo inter</hi> Augu- <lb/>
            <hi rend="italic">stini semioyves dubios</hi> 6 <hi rend="italic">(39,1749 lJf.)</hi> 14 habraham <hi rend="italic">D</hi> 15 obtullisse <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 ut <hi rend="italic">scripsi, om. D,</hi> sicut <hi rend="italic">Aug</hi>. 19 diciminc <hi rend="italic">D</hi> expossitionem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            a <lb/>
            id <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 20 tractauerat <hi rend="italic">D</hi> caritas <hi rend="italic">D</hi> 22 habraham <hi rend="italic">D</hi> 23 dilegis <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> offeris <hi rend="italic">D</hi> 25 tullit <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            locum, quem ei ostenderat dominus, die tertia. Abraham <lb/>
            enim, quando Isaac filium suum obtulit, typum (habuit <lb/>
            dei patris, Isaac uero figuram) gessit domini saluatoris. quod <lb/>
            autem ad locum immolationis die tertio peruenitur, mysterium <lb/>
            trinitatis ostenditur. nam quod dies in sacramento tertius uel<lb n="5"/>
            mysterio accipi debeat trinitatis, frequenter in sacris uoluminibus <lb/>
            inuenitur, sicut in Exodo: uiam, inquit, trium dierum <lb/>
            ibimus in deserto, et iterum, quando ad montem Sinai <lb/>
            uentum (est), dictum est populo: sanctificamini et estote <lb/>
            in diem parati tertiam, et Iosue transiturus Iordanem, ut<lb n="10"/>
            in die tertio populus paratus sit, admonuit, et dominus die <lb/>
            tertio resurrexit. hoc ideo diximus, quia beatus Abraham die <lb/>
            tertio uenit ad locum, quem ei ostenderat dominus. 
</p><p rend="script">Duo pueri, quos cum asina Abraham remanere iussit, typum <lb/>
            habuerunt populi Iudaeorum, qui pro eo, quod in Christo credituri<lb n="15"/>
            non erant, ideo ad locum, ubi inmolandus erat, ascendere <lb/>
            uel peruenire non poterant. asina illa significat synagogam, <lb/>
            aries uero ille, qui inter spinas cornibus tenebatur, <lb/>
            et ipse typum domini habuisse uidetur. nam et Christus quasi <lb/>
            cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clauorum <lb n="20"/>
            confixione pendebat. quod Isaac uero sibi ipse ad immolandum <lb/>
            ligna detulit, et in hoc Christum dominum figurauit, <lb/>
            qui ad locum passionis ipse portauit crucem suam. de <lb/>
            quo mysterio multum ante dictum fuerat per prophetam: et <lb/>
            erit, inquit, principatus eius super humeros eius. tunc<lb n="25"/>
            enim Christus principatum super humeros habuit, quando crucem <lb/>
            suam admirabili humilitate portauit. non incongrue crux <lb/>
            Christi significat principatum. nam per ipsam et diabolus

<note type="footnote"> 7] Exod. 5, 3. 9] Eiod. 19,15. 24] Esai. 9, 6. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 habuit-figuram <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 4 tertio] abraham <hi rend="italic">add. DI, quae <lb/>
            uox erasa est</hi> 5 tertius] trinitatis <hi rend="italic">add. D, sed erasum est</hi> 7 uia int <lb/>
            <lb/>
            quid <hi rend="italic">D</hi> 8 a monte <hi rend="italic">D</hi> 9 est <hi rend="italic">Aug., ont. D</hi> extote <hi rend="italic">D</hi> 10 iordanen <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ne M <lb/>
            et inditertio <hi rend="italic">D</hi> 11 ammonuit <hi rend="italic">D</hi> 12 resurrexerit <hi rend="italic">D</hi> habraham <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            14 asinam <hi rend="italic">D</hi> 16 erunt <hi rend="italic">D</hi> 17 assina <hi rend="italic">D sinagogam D</hi> 20 herebat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 22 detulit <hi rend="italic">ex</hi> tetullit <hi rend="italic">D</hi> 23 qui <hi rend="italic">Aug.,</hi> qa D\'1, qd <hi rend="italic">Dl</hi> 24 multo <lb/>
            humlli <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 inquid <hi rend="italic">D</hi> principatum <hi rend="italic">D</hi> 27 humilitate <hi rend="italic">D</hi> 28 diabulus <lb/>
            D </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            uincitur et totus mundus ad Christi notitiam uel gratiam reuocatur. <lb/>
            denique sic et Paulus dixit, cum de passione domini <lb/>
            loqueretur: factus, inquit, oboediens patri usque ad mortem, <lb/>
            mortem autem crucis. propter quod et deus illum <lb/>
            exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne <lb n="5"/>
            nomen. 
</p><p rend="script">Hoc ideo diximus, fratres, ut agnosceret caritas uestra, quod <lb/>
            principatus Christi, de quo scriptum est: et erit principatus <lb/>
            super humeros eius, non sit aliud nisi crux eius. et ideo <lb/>
            lectio illa in pascha legitur, quando Isaac uerus, cuius typum <lb n="10"/>
            gerebat filius Abrahae, pro genere humano patibulo crucis adfigitur. <lb/>
            legitur etiam (in) lectione ipsa, quod beatus ueniens <lb/>
            Abraham cum filio suo uiderit locum a longe et dixit ad pueros: <lb/>
            sedete hic cum asina. ego et puer proficiscemur et, <lb/>
            cum adorauerimus, reuertemur ad uos. quare pueris, <lb n="15"/>
            qui figuram habuerunt Iudaeorum, dicitur: sedete hic cum <lb/>
            asina? numquid asina illa sedere poterat, fratres? sed ideo <lb/>
            (dicitur): sedete cum asina, quod Iudaeorum populus, qui in <lb/>
            Christo crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis <lb/>
            et uelut peccato languidus, qui baculum crucis despexerat, in <lb n="20"/>
            terram casurus erat. dicit ergo beatus Abraham: sedete hic <lb/>
            cum asina, ego et puer proficiscemur et, cum adorauerimus, <lb/>
            reuertemur ad uos. quid est, quod dicis, beate Abraham? ad <lb/>
            immolandum filium uadis et dicis, cum filio reuerteris? si <lb/>
            enim (eum) obtuleris in holocaustum, utique tecum redire non <lb n="25"/>
            poterit. potuit respondere beatus Abraham: uerum dico et <lb/>
            offero filium et reuertar cum filio ad uos. tanta est fides mea, <lb/>
            ut credam, quod ille, qui eum mihi de matre sterili dignatus

<note type="footnote"> 3] Philipp. 2, 8. 1-1] Gen. 22, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 dixit <hi rend="italic">Aug., dicit])</hi> 3 inquid <hi rend="italic">D</hi> 5 olllnelli]) 9 aliut]) eius <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> e <hi rend="italic">D</hi> 11 patipulo Dl 12 etiam in <hi rend="italic">scripsi,</hi> etiam <hi rend="italic">D,</hi> iu <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            BCI <lb/>
            14 <hi rend="italic">yficimur h</hi> 15 reucrtimur <hi rend="italic">D</hi> 17 poterat <hi rend="italic">Aug.,</hi> p <hi rend="italic">erit D</hi> 18 dicitur <lb/>
            <hi rend="italic">Aug., in D rnsurn exstut, in qua</hi> frs <hi rend="italic">fuisse uidetnr</hi> 20 peccator <lb/>
            <hi rend="italic">Aug. pacullllli])</hi> dispenrat <hi rend="italic">1)</hi> 21 terra <hi rend="italic">I)</hi> cassurus <hi rend="italic">D</hi> 22 profici«cimur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 23 reuertimur <hi rend="italic">D</hi> dicisj quod <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 25 enim fura <lb/>
            <hi rend="italic">snipni,</hi> enim <hi rend="italic">1),</hi> eum <hi rend="italic">Altg. posi</hi> tecum <hi rend="italic">rasura in D exstat, in qua</hi> <lb/>
            audi <hi rend="italic">fttissc uidetur</hi> 20 habrahaui <hi rend="italic">D</hi> 28 stereli <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            est dare, possit etiam eum mortuum suscitare, et ideo uerum <lb/>
            dico, quod, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. 
</p><p>Quod autem aries occisus est et Isaac non occisus est, ideo <lb/>
            factum est, quod Isaac figura et non ueritas erat, et in ipso <lb/>
            ergo designatum est, quod postea in Christo conpletum est. <lb n="5"/>
            uidete dominum magna cum hominibus pietate certantem. <lb/>
            Abraham mortalem filium non moriturum obtulit deo et deus <lb/>
            inmortalem filium pro hominibus tradidit morti. potest tamen <lb/>
            de beato Isaac et de illo ariete etiam sic intellegi, ut in beato <lb/>
            . Isaac significata sit diuinitas, in ariete humanitas Christi. et<lb n="10"/>
            quod in passione non diuinitas, (sed humanitas) crucifixa credatur, <lb/>
            ideo non Isaac, sed aries immolatur. dei enim unigenitus <lb/>
            offertur et uirginis primogenitus immolatur. 
</p><p>Audite aliud sacramentum, fratres carissimi. beatus Hieronymus <lb/>
            presbyter scripsit ab antiquis et senioribus Iudaeis se<lb n="15"/>
            certissime agnouisse, quod ibi oblatus sit Isaac, ubi postea <lb/>
            Christus crucifixus est. (denique ab eo loco, unde beatus Abraham <lb/>
            iussus est proficisci, tertio die ad locum, ubi Christus <lb/>
            crucifixus est), peruenitur. etiam et hoc antiquorum relatione <lb/>
            refertur, quod et Adam primus homo ipso loco, ubi crux fixa<lb n="20"/>
            est, fuerit aliquando sepultus et ideo caluariae locus dictus <lb/>
            est, quia primum caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. <lb/>
            et uere, fratres, non incongrue creditur, quod ibi erectus <lb/>
            sit medicus, ubi iacebat aegrotus. et dignum erat, ut, ubi occiderat <lb/>
            humana superbia, ibi se inclinaret diuina misericordia<lb n="25"/>
            et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter puluerem antiqui <lb/>
            peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur. <lb/>
            haec enim, fratres carissimi, secundum quod potuimus, <lb/>
            de diuersis scripturarum uoluminibus pro animae uestrae profectu <lb/>
            collegimus et caritatis contemplatione suggessimus. uos

<note type="footnote"> 14] Hieron. (?) comm. in Marc. 15. </note>

<note type="footnote"> 2 reuertimur <hi rend="italic">D</hi> 3 isac <hi rend="italic">1) omnibus locis</hi> estJ et isac <hi rend="italic">add. I)</hi> 4 fac- <lb/>
            <hi rend="italic">tus 1)</hi> et-ergo] in ipso enim <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 sed humanitas <hi rend="italic">Aug., om D</hi> <lb/>
            creditur <hi rend="italic">Aug</hi>. 13 offeretur <hi rend="italic">D</hi> 14 aliut <hi rend="italic">D</hi> iheronimus <hi rend="italic">D</hi> \'17 deni- <lb/>
            (lue-cruciftxus est <hi rend="italic">Aug., om. 1)</hi> 19 et <hi rend="italic">om. Attg</hi>. relatione <hi rend="italic">Aug.,</hi> reuelatione <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 20 ad <hi rend="italic">adam D</hi> crux fixa <hi rend="italic">Aug., cruciflxa])</hi> 22 capud <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            27 continguere <hi rend="italic">D</hi> redhuisse]) </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="300"/>
            uero auxiliante domino, dum frequentius scripturas diuinas <lb/>
            relegitis, si diligenter adtenditis, credo, quod etiam meliorem <lb/>
            expositionem inuenire possitis. 
</p><p>Rogo uos, fratres, ut, quicumque aut filium aut uernaculum <lb/>
            suum baptizari desiderat, iam nunc eum ecclesiae offerre non <lb n="5"/>
            differat, quia non est iustum, ut res, quae tam magna et tam <lb/>
            praeclara esse creditur, neglegenter aut tardius, quam expedit, <lb/>
            requiratur. timeo enim, ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos <lb/>
            suos offerant, quia cum ipsis ad uigilias uenire dissimulant. <lb/>
            certissime enim credimus, quod, (qui) statim incipiente <lb n="10"/>
            quadragesima eos, qui baptizandi sunt, offerre uoluerint et cum <lb/>
            ipsis ad uigilias fideliter uenerint et filii eorum legitimo ordine <lb/>
            acceperint sacramentum baptismi, et ipsi adquirent indulgentiam <lb/>
            peccatorum praestante domino nostro Iesu Christo, cui <lb/>
            est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula <lb n="15"/>
            saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>