<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XVII.  DE LECTIONE EUANGELII, UBI AIT: NESCIAT SINISTRA TUA, QVID FACIAT DEXTERA TUA. </title></ab><p>Euangelica lectio, fratres carissimi, quae nobis modo recitata <lb/>
            est, uidetur mihi, quod secundum litteram non possit intellegi,<lb n="5"/>
            et ideo deo auxiliante requiramus, qualiter ad eius <lb/>
            spiritalem sensum peruenire possimus. sic enim ait: adtendite, <lb/>
            ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, <lb/>
            ut uideamini ab eis, et iterum: cum facis elimosynam, <lb/>
            nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, cum alibi<lb n="10"/>
            dicat: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant <lb/>
            opera uestra bona. diligenter adtendite, fratres, et <lb/>
            intellectum diuinae scripturae humiliter et sapienter requirite. <lb/>
            non enim sibi ipse dominus in euangelica lectione contrarius <lb/>
            esse potest. nam quia elimosynam et occulte fieri ipse dixit<lb n="15"/>
            et ipse admonuit publice, ut sibi praecepta eius non uideantur <lb/>
            esse contraria, intellectum sobrium quaerit. qui enim <lb/>
            ideo facit elimosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, <lb/>
            etiam si occulte fecerit, publice facit, quia laudem ab hominibus <lb/>
            quaerit. qui uero elimosynam pro solo amore dei<lb n="20"/>
            facit, ut illum ad opus bonum reliqui imitentur et non ipse, <lb/>
            sed dominus conlaudetur, etiam si publice faciat elimosynam, <lb/>
            absconse facit, quia pro elimosyna illa non hoc, quod uidetur,

<note type="footnote"> 7] Matth. 6,1. 9] Matth. 6, 3. 11] Matth. 5, 16. </note>

<note type="footnote"> 2 incip de lectione euuangaelii ubi ait nesciat sinistra tua quid faciat <lb/>
            dexdera tua <hi rend="italic">D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios</hi> 63 <hi rend="italic">(39, <lb/>
            1864 M.)</hi> 8 ne <hi rend="italic">om. D</hi> 9 elymosinam <hi rend="italic">D</hi> 10 dexdera <hi rend="italic">D</hi> cum alibi <lb/>
            dicat] ut sit elimosyna tua in absconso. quomodo hoc secundum litteram <lb/>
            accipere possumus, cum ipse dominus iteram dicat: sic luceat lumen <lb/>
            uestrum coram hominibus, ut uideant uestra bona opera et glorificent <lb/>
            patrem uestrum, qui in caelis est? quomodo hic dicit: nesciat sinistra <lb/>
            tua, quid faciat dextera tua, cum alibi dicat <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 lectionis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 elymosina <hi rend="italic">D</hi> oculte <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">puplice])</hi> 18 elymosina <hi rend="italic">D</hi> 19 oculte <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            fecerit <hi rend="italic">Aug.,</hi> fuerit <hi rend="italic">D</hi> puplice <hi rend="italic">D</hi> 20 querit <hi rend="italic">D</hi> elymosinam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 reliqui imitentur <hi rend="italic">Aug.,</hi> reliquie mittentur <hi rend="italic">D</hi> 22 puplice <hi rend="italic">D</hi> ely- <lb/>
            <hi rend="italic">mosina D</hi> 23 facit <hi rend="italic">Aug.,</hi> faciat <hi rend="italic">D</hi> elymosiuam <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> JIXI. Faust </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            sed quod non uidetur, desiderat nec ab hominibus laudem, sed <lb/>
            mercedem a deo optat accipere. 
</p><p>Hoc etiam ab ieiunio debemus accipere. cum enim ipse <lb/>
            (dominus) dicat: unge caput tuum et faciem tuam <lb/>
            laua, ne uidearis ab hominibus ieiunans, ergo contra <lb n="5"/>
            Christi praecepta faciamus, qui publice ieiunium indicimus et <lb/>
            uidente toto populo pariter cum ipso ieiunamus? et in hoc <lb/>
            sensu oportet intellegi, ut nemo pro laude humana, sed pro <lb/>
            peccatorum indulgentia, pro misericordia diuina ieiunet. ideo <lb/>
            unusquisque interroget conscientiam suam et, si pro solo deo <lb n="10"/>
            facit elimosynam, secure et publice faciat, ut eum, quicumque <lb/>
            uiderint, imitentur. nam et illud, quod dominus dicit: nesciat <lb/>
            sinistra tua, quid faciat dextera tua, ad hoc, quod supra <lb/>
            diximus, pertinere cognoscitur. in dextera enim intellegitur <lb/>
            amor dei, in sinistra uanitas uel cupiditas mundi. et si pro <lb n="15"/>
            laude humana dederis elimosynam, totum sinistra facit, dextera <lb/>
            nihil omnino. si uero pro remissione peccatorum et amore <lb/>
            uitae aeternae elimosynam dederis, totum dextera facit. quid <lb/>
            est ergo: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, nisi ut, <lb/>
            quod faciat amor dei, non corrumpat uel perdat (uanitas uel <lb n="20"/>
            cupiditas mundi? nam si hoc aliquis secundum litteram implere <lb/>
            posse credit, quid faciat, si manus dextera doluerit? <lb/>
            numquid de sinistra elimosynam dare non debet? aut, si <lb/>
            uult captiuum redimere, quomodo arcam aperire poterit aut <lb/>
            sacculum soluere, si sinistram manum dexterae suae non iunxerit? <lb n="25"/>
            aut si peregrinum oporteat excipere et secundum

<note type="footnote"> 41 Marth. 0, 17. </note>

<note type="footnote"> 2 mercidem <hi rend="italic">D</hi> 3 ab] de <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 dominus <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> capud <hi rend="italic">D <lb/>
            6 facimus Aug. puplice D 7 populo!| D 8 humane D</hi> 9 indulgentia <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> (~ <hi rend="italic">erasum)</hi> 11 elymosina <hi rend="italic">D puplice D</hi> 12 <hi rend="italic">uiderint Aug.,</hi> <lb/>
            uiderent <hi rend="italic">D</hi> emittentur <hi rend="italic">D</hi> 13 dexdera <hi rend="italic">D utroque loco</hi> 15 et <hi rend="italic">scripsi</hi>. <lb/>
            at <hi rend="italic">D, om. Aug</hi>. 16 humana <hi rend="italic">ex humane D</hi> etymosina D <hi rend="italic">dexdera D</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">remisione D</hi> 18 elymosina <hi rend="italic">D dexdera]) utroque loco</hi> 19 nt <lb/>
            <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 20 uanitas uel <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 21 aliquis <hi rend="italic">Aug.,</hi> aliquid <hi rend="italic">I)</hi> <lb/>
            iinpleri <hi rend="italic">Aug</hi>. 22 dexdera <hi rend="italic">D</hi> 23 elymosina <hi rend="italic">D</hi> 24 redemere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            • I <lb/>
            25 <hi rend="italic">saeulum D</hi> sinistram <hi rend="italic">D</hi> dexdero sue <hi rend="italic">D</hi> iuxerit. <hi rend="italic">D</hi> 26 optat <hi rend="italic">Aug</hi>.</note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            praeceptum domini sanctorum pedes abluere, non uideo, quomodo <lb/>
            hoc nesciente sinistra manu possit implere. 
</p><p>Ad hoc pertinet etiam illud, quod dixit dominus: nolite <lb/>
            in angulis platearum orare, sed intra, inquit, in cubiculum <lb/>
            tuum et clauso ostio ora patrem tuum in absconso.<lb n="5"/>
            ecce et ipsi bene agnoscitis, quia nec hoc semper <lb/>
            secundum litteram poterit impleri. nam et nos ipsi et totus <lb/>
            populus non solum in cubiculis nostris oramus, sed etiam ad <lb/>
            ecclesiam conuenimus et simul cum omni populo genua flectimus. <lb/>
            et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii<lb n="10"/>
            sumus, qui dixit, ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? <lb/>
            non ita est. unde etiam iste sensus superiori sententiae conueniens <lb/>
            est. qualiter ergo hoc intellegi debeat, diligenter adtendite. <lb/>
            si quando oras deum (et) hoc ab illo petis, quod <lb/>
            uidetur, publice et aperto ostio oras, quia hoc a deo uis accipere,<lb n="15"/>
            quod uidetur. si uero pro indulgentia peccatorum et <lb/>
            pro uita aeterna uolueris supplicare, etiam si publice oraueris, <lb/>
            clauso ostio oras, quia non hoc petis, quod uidetur, sed quod <lb/>
            non uidetur. quae enim uidentur, temporalia sunt, quae <lb/>
            autem non uidentur, aeterna sunt. si temporalia quaeris, sicut<lb n="20"/>
            iam supra dixi, publice et aperto ostio oras, si aeterna quaeris, <lb/>
            secreta est oratio tua, quia non, quae uidentur, (sed quae non <lb/>
            uidentur, optas accipere. qui ergo illa, quae non uidentur), <lb/>
            in ueritate quaesierit, et illa, quae uidentur, domino remunerante <lb/>
            percipiet, quia non mentitur ille, qui dicit: quaerite ergo <lb n="25"/>
            primum regnum dei et iustitiam eius et haec omnia <lb/>
            praestabuntur uobis. 
</p><p rend="script">Nec hoc dicimus, fratres, ut pro rebus temporalibus dominum <lb/>
            non oremus, id est pro sanitate corporum aut pro pace

<note type="footnote"> 3] Matth. 6, 5. 25] Matth. G, 33. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 impleri <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 inquid <hi rend="italic">D</hi> 5 bostio <hi rend="italic">D</hi> 8 etiam] publice <hi rend="italic">add. <lb/>
             Aug</hi>. 11 hostio <hi rend="italic">D</hi> 14 et <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 15 puplice <hi rend="italic">D</hi> hostio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            quia] q D 16 indulgentia <hi rend="italic">D</hi> 17 puplice <hi rend="italic">D</hi> 18 hostio <hi rend="italic">D</hi> 19 enim <lb/>
            !JIII <hi rend="italic">D (erat</hi> non <hi rend="italic">in ras.)</hi> 20 queris <hi rend="italic">D</hi> 21 pupplice <hi rend="italic">D</hi> hostio <hi rend="italic">D <lb/>
            post</hi> oras <hi rend="italic">rasura in D exstat, in qua erat</hi> quia n hoc aeterna <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            terrena D queris <hi rend="italic">D</hi> 22 sed quae-uidentur <hi rend="italic">Aug., om. D, sed in ras</hi>. <lb/>
            dlrO <hi rend="italic">erstat</hi> 25 percipiet <hi rend="italic">Aug.,</hi> pcipiat <hi rend="italic">D</hi> 28 hoc] sic <hi rend="italic">add. Aug</hi>. </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            populorum aut pro abundantia fructuum. debemus et ista a <lb/>
            deo petere, (sed) secundo et tertio loco, ut primas partes in <lb/>
            omni intentione nostrae orationis amor animae et desiderium <lb/>
            uitae (aeternae) obtineat. oremus pro corpore, sed sine ulla <lb/>
            conparatione amplius pro anima supplicemus. et ideo, fratres <lb n="5"/>
            carissimi, quotiens uobis ista euangelica lectio legitur, eo ordine, <lb/>
            quo supra suggessimus, intellectum eius debetis accipere, <lb/>
            ut siue in elimosynis siue in ieiuniis siue in orationibus sine <lb/>
            in dextera siue in sinistra hoc obseruare studeamus, ut, quidquid <lb/>
            agimus, non pro uanitate uel cupiditate saeculi, sed pro <lb n="10"/>
            (amore) aeternae beatitudinis faciamus, quod ipse praestare <lb/>
            dignetur, qui cum patre uiuit et cum spiritu sancto in saecula <lb/>
            saeculorum. Amen. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>