<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XV.  DE IEIUNIO QVADRAGESIMAE. </title></ab><p rend="script">Ecce, fratres dilectissimi, dies quadragesimae sanctae et spiritales <lb/>
            iam in proximo sunt, in quibus corporis damna in animae <lb/>
            transeunt lucra. et ideo, quia, sicut apostolus dicit, tempus <lb/>
            acceptabile et dies salutis adueniunt, tamquam ad <lb n="10"/>
            spiritalem uindemiam nostros animos praeparemus et ita uacare <lb/>
            deo studeamus, ut in istis paucis diebus, quod nobis per <lb/>
            totum annum sufficiat, congregare possimus. de istis enim <lb/>
            dominum diebus dixisse credimus per prophetam: in diebus <lb/>
            solemnitatum uestrarum adfligetis animas uestras. <lb n="15"/>
            quare hoc dixit? quia ieiunia et uigiliae et sanctae adflictiones <lb/>
            humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant, <lb/>
            membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis adducunt <lb/>
            nitorem. lassitudine enim corporum redimuntur crimina uo- , <lb/>
            luntatum, per durae crucis exercitia luxuria uel carnis puniuntur <lb n="20"/>
            gaudia, ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia

<note type="footnote"> 9] 2 Cor. 6, 2. 14J Leu. 16, 29. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in nostra <hi rend="italic">ex</hi> monstra <hi rend="italic">D</hi> extin guamus <hi rend="italic">D</hi> 2 meretis P admui <lb/>
            <lb/>
            quira <hi rend="italic">D,</hi> conparemus <hi rend="italic">P</hi> 3 per eum] praestante domino nostro Iesu <lb/>
            Christo <hi rend="italic">P Aug</hi>. cum patre <hi rend="italic">om. P</hi> 6 incp sermo faustini de ieiunio <lb/>
            quadragensimc <hi rend="italic">D</hi> 7 dies <hi rend="italic">D in ras</hi>. quadragensime <hi rend="italic">D</hi> spiritales <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> spiritalis <hi rend="italic">D</hi> 8 in <hi rend="italic">post</hi> damna <hi rend="italic">addidi, in D rasura exstat,</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">qua</hi> anime <hi rend="italic">fuisse uidetur</hi> 9 transeunt <hi rend="italic">D</hi> (se <hi rend="italic">in ras.)</hi> 11 uendemea <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            et ita uacare <hi rend="italic">scripsi,</hi> etit uocare <hi rend="italic">D</hi> 12 <hi rend="italic">studiamlls])</hi> 14 prophetam] <lb/>
            <hi rend="italic">quae sequuntur usque ad finem exstant etiavi in sermone Augustini dubio <lb/>
            262, 1-4 (8.9,222.9 M.) et Euseb. hom. 44</hi> 15 uestrarumj <hi rend="italic">in D rasura <lb/>
            exstat, in qua</hi> vTParii gyrum <hi rend="italic">scriptum erat</hi> adfligetis <hi rend="italic">scripsi,</hi> adfligitis <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> adfligite <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 hoc <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> adflictionis <hi rend="italic">D</hi> 17 humiliat:a <hi rend="italic">1)</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">fortitudem D</hi> addunt <hi rend="italic">Aug</hi>. 19 lassitudine e. c.] nihilominus de <lb/>
            eontritione animi <hi rend="italic">Aug</hi>. redemuntur <hi rend="italic">D</hi> cremina <hi rend="italic">D</hi> uoluptatum <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            20 luxoria uel <hi rend="italic">D,</hi> deceptae dudum <hi rend="italic">Aug., an</hi> luxuriae vel <hi rend="italic">scribendum</hi>? </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            sedatur et, dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur. <lb/>
            dumque corporis adflictio uoluntaria districtione infertur, tremendi <lb/>
            iudicis offensio sedatur et ingentia peccata labor soluit <lb/>
            exiguus, quae uix consumturus est ardor aeternus. si enim <lb/>
            nos ipsi peccatis nostris disciplinam inponamus, per paenitentiam<lb n="5"/>
            carnis luxuriam contemnamus, cito nobis deum propitium <lb/>
            faciemus. peccatum tuum si tu agnoscis, deus ignoscit. nam <lb/>
            quomodo potest fieri, ut illi peccato deus dignetur ignoscere, <lb/>
            quod in se homo dedignatur agnoscere? 
</p><p>Tractantes ergo causam salutis nostrae faciamus intra nos,<lb n="10"/>
            quae circa nos medici solent. si laesura uel querella aliqua <lb/>
            in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris <lb/>
            admouetur. si uero in ossibus uulnus absconditur aut in uiscerum <lb/>
            profunda demersum est, austeriorem et uiolentiorem <lb/>
            poscit uis occulta medicinam, ut ulceris magnitudo aut exustione<lb n="15"/>
            aut incisione superetur et dolor dolore uincatur. similis <lb/>
            ratio in animarum aegritudine adhibenda est. si leuia <lb/>
            sunt fortasse peccata, uerbi gratia si homo uel in sermone <lb/>
            uel in aliqua reprehensione uoluntatis, si oculo peccauit <lb/>
            aut corde, uerborum et cogitationum maculae cottidiana <lb n="20"/>
            oratione uincantur et priuata conpunctione tergendae sunt. si <lb/>
            uero quisquis conscientiam suam intus interrogans crimen aliquod <lb/>
            capitale commisit, si autem fidem suam falso testimonio <lb/>
            expugnauit ac perdidit, si sacrum ueritatis nomen periurii temeritate <lb/>
            uiolauit, si niueam baptismi tunicam et pretiosam <lb n="25"/>
            uirginitatis holosericam caeno commaculati pudoris infecit, si

<note type="footnote"> 1 sedatur] praeuenitur <hi rend="italic">Aug</hi>. 2 uoluntaria districtione <hi rend="italic">scripsi,</hi> uoluntarie <lb/>
            distriotioni <hi rend="italic">D,</hi> uoluntariae districtionis <hi rend="italic">Aug</hi>. 3 iudicii <hi rend="italic">D Efts</hi>. <lb/>
            4 erat <hi rend="italic">Aug</hi>. si enim <hi rend="italic">-1</hi>. 9 agnoscere <hi rend="italic">otn. Aug</hi>. 6 luxoria <hi rend="italic">D</hi> contempnamus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 7 tuu <hi rend="italic">D</hi> (tu <hi rend="italic">in ras.)</hi> ignoscit <hi rend="italic">ex</hi> ignoscis <hi rend="italic">D</hi> 11 medi <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            lesura <hi rend="italic">D</hi> 15 oculta <hi rend="italic">D</hi> 16 incissione <hi rend="italic">D</hi> 17 adhibenda est] <hi rend="italic">in D subsequuntur<lb/>
             statim uerba p. 283,</hi> 5 audionda pst, <hi rend="italic">pars autem sermonis, quae<lb/>
             hie intercidit, legitur in medio scrmone antecedcnte ita, ut etiam uerba</hi> <lb/>
            ut ulceris-adhibenda est <hi rend="italic">illo loco reperiantur, cf. adn. crit. ad p. 279, 10</hi> <lb/>
            20 macule cotditiana D 21 uincantur] curandae <hi rend="italic">Aug</hi>. conpunctionem <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 cremen <hi rend="italic">D</hi> 23 si autem] ut si <hi rend="italic">Aug</hi>. 24 prodidit <hi rend="italic">Aug. jiiuri D</hi> <lb/>
            25 babtismi <hi rend="italic">D</hi> tonica <hi rend="italic">D</hi> 20 uirgitatis <hi rend="italic">D</hi> holosirica <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            in semet ipso nouum hominem crimine homicidii interfecit, si <lb/>
            auguria obseruando per haruspices et diuinos atque incantatores <lb/>
            captum se diabolo tradidit, haec atque huiusce modi mala expiari <lb/>
            penitus communi et mediocri uel secreta satisfactione <lb/>
            uix possunt. graues causae grauiores et acriores et publicas <lb n="5"/>
            curas requirunt, ut, qui cum plurimorum destructione se perdiderit, <lb/>
            simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. <lb/>
            homo enim se ipse decipiat, si, cum intus in medullis feruere <lb/>
            sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum. <lb/>
            <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Haec itaque capitalia mala ingenti et rugitu et gemitu et <lb/>
            fonte indigent lacrimarum et proclamandum est cum propheta: <lb/>
            rugiebam a gemitu cordis mei, et: lauabo per singulas <lb/>
            noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo, <lb/>
            et iterum: ego autem tamquam cinerem panem manducabam <lb n="15"/>
            et potum meum cum fletu miscebam. nemo despiciat <lb/>
            paenitentiam, nemo contemnat hanc humilitatem. rex <lb/>
            enim erat Dauid, qui ista dicebat, summus rex erat, qui <lb/>
            ista faciebat. oportet itaque quasi super mortuum cum clamore <lb/>
            et magnos super extinctam peccatis animam dare planctus. <lb n="20"/>
            et quomodo mater solet orbata super amissione unici <lb/>
            filii sui fracto pectore lamentari, ita conuenit super unicam <lb/>
            animam nostram, sed cum spe reparationis adfligi, de qua <lb/>
            unica sermo propheticus dicit: erue a framea animam <lb/>
            meam et de manu canis unicam meam. quare unicam <lb n="25"/>
            dicit? siue quod tamquam unica diligenda est, siue quod ipsa <lb/>
            sola ante tribunal Christi rationem remotis omnibus solaciis

<note rend="script" type="footnote"> 13] Psalm. 37,9. Psalm 6,7. 15J Psalar. 101,10. 24] Psalm.21,21. </note>

<note type="footnote"> 1 cremini <hi rend="italic">D,</hi> nece <hi rend="italic">Aug</hi>. homicidi <hi rend="italic">D,</hi> hominis <hi rend="italic">Aug</hi>. 2 augoria <hi rend="italic">Dl</hi> <lb/>
            aruspices <hi rend="italic">D</hi> si per augures et diuinos <hi rend="italic">Aug</hi>. 3 captiuum <hi rend="italic">Aug</hi>. diah <lb/>
            <lb/>
            bulo <hi rend="italic">D</hi> 4 commoni D 5 acriores <hi rend="italic">D</hi> pluplicas <hi rend="italic">D</hi> 6 disstuctione <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            7 redemat <hi rend="italic">D</hi> 8 si <hi rend="italic">superscr. D</hi> cum <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> iutus <hi rend="italic">om. Aug</hi>. <lb/>
            9 supficiae <hi rend="italic">D</hi> 12 fonte <hi rend="italic">Aug.,</hi> forte <hi rend="italic">D</hi> indi\'gent <hi rend="italic">D</hi> tPclamaridu <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> cPphete <hi rend="italic">D</hi> 15 <hi rend="italic">cynerem])</hi> 16 iniscieba <hi rend="italic">D</hi> dispiciat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            17 contempnat <hi rend="italic">D</hi> 18 dauit <hi rend="italic">D</hi> dicebat <hi rend="italic">ex</hi> docebat <hi rend="italic">D</hi> 19 cum <lb/>
            clamore et] conclamatum ita <hi rend="italic">Aug</hi>. 20 magnus <hi rend="italic">D</hi> planctos <hi rend="italic">D</hi> 21 amisione <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 23 repationis <hi rend="italic">D</hi> 24 propheticus dicit <hi rend="italic">Aug.,</hi> J\'phctieum <hi rend="italic">1)</hi> <lb/>
            27 solacis <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            redditura est. ita, inquam, necesse est super hanc unicam <lb/>
            criminum gladio interfectam cum rugitu et gemitu totum pondus <lb/>
            effundi doloris, si forte possit lacrimarum fomentis ac calore <lb/>
            fidei suscitari. accendenda est, conpunctio, conroborandae <lb/>
            sunt preces futuri recordatione iudicii. audienda est uero Danielis<lb n="5"/>
            prophetae sententia, sed audienda oboedientiae aure, dicentis: <lb/>
            accipe, inquit o rex, consilium meum et peccata <lb/>
            tua elimosynis pauperum redime. exemplum etiam <lb/>
            illius uiri euangelici ita est audiendum quasi uere pro nostra <lb/>
            redemptione conscriptum: ecce dimidium bonorum meorum,<lb n="10"/>
            domine, do pauperibus, de quibus in euangelio audiuimus <lb/>
            dominum ineffabili dignatione et caritate dicentem: <lb/>
            qui fecit uni ex his minimis, fecit mihi. quae uerba <lb/>
            elimosynarum nobis fructus caelesti auctoritate commendant. 
</p><p>Sed forte, quando de elimosynis loquimur, expauescat angusta<lb n="15"/>
            paupertas et dicat se non habere, quod possit pauperibus <lb/>
            erogare. nemo enim ex hac re se poterit excusare, quando <lb/>
            dominus redditurum se mercedem pro calice aquae frigidae <lb/>
            tantum repromisit, et uiduam, quae duos nummos in gazophylacio <lb/>
            miserat, conlaudauit. deus autem noster non copia largitatis,<lb n="20"/>
            sed beneuolentia pascitur largientis. 
</p><p rend="script">Ego autem puto, carissimi, quod ideo dominus noster pauperes <lb/>
            in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus diuitum <lb/>
            fidem probaret uel in pauperum misericordia diuitibus miseraretur, <lb/>
            ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio

<note type="footnote"> 7] Dall. 4, 24. 10] Luc. 19, 8. 13] Matth. 25, 40. 18] Matth. <lb/>
            10, 42. 19] Maro. 12, 42. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 cremium 1) 3 doloris;lfl <hi rend="italic">1)</hi> 4 suscitare <hi rend="italic">D</hi> conroborande <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            5 iudici <hi rend="italic">D,</hi> atque misericordiarum operibus adiuuandae <hi rend="italic">udd. Aug</hi>. danielis <lb/>
            <hi rend="italic">I)</hi> 6 oboedientiae <hi rend="italic">Aug.,</hi> obedientia <hi rend="italic">D</hi> 7 inquid <hi rend="italic">D</hi> 8 elymosinis <lb/>
            <hi rend="italic">1) redeme J)</hi> 9 euuangelici <hi rend="italic">D</hi> 10 de medio <hi rend="italic">D</hi> 11 de qui- <lb/>
            <hi rend="italic">bus 1) bis</hi> 14 elimosinaru <hi rend="italic">D</hi> 15 elymosinis D 16 et dicat-conlaudauit] <lb/>
            non ita est, carissimi. meminerit potius aera minuta diuitum <lb/>
            O <lb/>
            thesauris fuisse praelata, quia <hi rend="italic">Aug</hi>. 17 ergare <hi rend="italic">D</hi> oxcussare <hi rend="italic">D</hi> 18 redditurum <lb/>
            <hi rend="italic">scripai,</hi> redidurus D mercidem <hi rend="italic">D</hi> frigide <hi rend="italic">ex</hi> fridide <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            19 gazafilacio <hi rend="italic">D</hi> 21 beneuolentie <hi rend="italic">D</hi> 24 misereretur <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 habundantibus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> occassio <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="284"/>
            non deesset et beniuolum et misericordem etiam inopia aliena <lb/>
            ditaret et opulentior quisque ingentia de egente lucra conquireret <lb/>
            et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordiam <lb/>
            temporaria largitate conferret, sic sibi aeternos thesauros <lb/>
            conpararet. dirigamus actus nostros, ut, quidquid possimus, <lb n="5"/>
            quidquid ualeamus, pro amore uitae aeternae in exercitia bonae <lb/>
            uoluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. <lb/>
            curramus, dum lucem habemus, priusquam nos tenebrae conprehendant, <lb/>
            quia iam in saeculo illo emendationi ac redemptioni <lb/>
            prospicere non licebit, sicut dicit sermo diuinus: quoniam <lb n="10"/>
            non est in morte, qui memor sit tui. sicut ergo iam <lb/>
            ibi nulla timebitur meritorum amissio, ita nulla tribuetur peccatorum <lb/>
            remissio, nulla ibi iam exercendi boni operis licentia <lb/>
            concedetur. 
</p><p>Haec ergo, fratres, sapienter ac feliciter cogitantes ad paenitentiae <lb n="15"/>
            remedia confugere festinemus et per castitatem et <lb/>
            humilitatem, per opera iustitiae et misericordiae aeterna nobis <lb/>
            apud deum praemia conparemus praestante domino nostro <lb/>
            Iesu Christo, cui honor (est) et imperium in saecula saeculorum. <lb/>
            Amen. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>