<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1:13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XIII.  DE SANCTO UINCENTIO MARTVRE SERMO. </title></ab><p>In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres carissimi,<lb n="5"/>
            euidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, martyr inuictus. <lb/>
            in cuius corpore poenis uariis exarato iam tormenta <lb/>
            defecerant et adhuc membra durabant. tot conuicta miraculis <lb/>
            persistebat impietas, tot uexata suppliciis non cedebat infirmitas. <lb/>
            cognoscatur ergo operata diuinitas. quomodo enim corruptibilis<lb n="10"/>
            puluis contra tam inmania tormenta duraret, nisi in <lb/>
            eo Christus habitaret? in his enim omnibus ille agnoscendus, <lb/>
            ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima uocatione <lb/>
            dedit fidem et in postrema passione uirtutem. uultis nosse, <lb/>
            quia utrumque donatum est, audite apostolum Paulum: uobis<lb n="15"/>
            inquit, donatum est pro Christo, ut non solum credatis <lb/>
            in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. acceperat <lb/>
            haec utraque Uincentius, acceperat et habebat. si enim non <lb/>
            acciperet, quid haberet? habebat in sermone fiduciam, habebat <lb/>
            tolerantiam in passione. nemo ergo de suo corde praesumat, <lb n="20"/>
            quando profert sermonem. nemo de suis uiribus confidat, <lb/>
            quando suffert temptationem, quia et ut bona prudenter loquamur, <lb/>
            ab illo est nostra sapientia, et ut mala fortiter subferamus, <lb/>
            ab illo est nostra patientia. 
</p><p rend="script">Recolite dominum legum Christum suos in euangelio discipulos <lb n="25"/>
            admonentem, recolite martyrum regem cohortes suas

<note type="footnote"> 15] Phil. 1, 29 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 incipit de sc6 uincentio martyre sermo sSi faustini <hi rend="italic">D; est hic sermo <lb/>
            inter Augustini sermones 276 (38,1255 M.)</hi> 6 hodia D euindeuter <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            e <lb/>
            martir <hi rend="italic">D</hi> 7 uaris <hi rend="italic">D</hi> 8 defecert <hi rend="italic">D</hi> 9 uixata <hi rend="italic">D supplicis D</hi> 10 quando <lb/>
            n U <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 agnos cendos <hi rend="italic">D</hi> 13 gloriandus <hi rend="italic">D</hi> 15 <hi rend="italic">apostoloin D</hi> 16 inquid <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> credatis <hi rend="italic">Aug.,</hi> certatis <hi rend="italic">D</hi> 17 acciperat <hi rend="italic">D</hi> 18 uinigen tius <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            acciperat <hi rend="italic">D</hi> 19 accepisset <hi rend="italic">Aug</hi>. 20 tollerantia <hi rend="italic">D</hi> 22 et ut <hi rend="italic">Aug.,</hi> ut <lb/>
            et <hi rend="italic">D</hi> 23 et ut mala-patientia <hi rend="italic">add. in marg. D3</hi> subferemus <hi rend="italic">D1</hi> <lb/>
            26 ammonentem <hi rend="italic">D</hi> suos <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> XXI. Fauit. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, praemia pollicentem. <lb/>
            qui cum dixisset discipulis suis: in hoc mundo <lb/>
            pressuram habebitis, mox, unde cor territum consolaretur, <lb/>
            adiunxit dicens: sed confidite, quia ego uici mundum. <lb/>
            quid ergo miramur, carissimi, si in illo uicit Uincentius, a quo <lb n="5"/>
            uictus est mundus? in hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, <lb/>
            ut, si premit, non obprimat et, si obpugnat, non <lb/>
            expugnet. 
</p><p>Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. <lb/>
            aduertite, fratres. duplicem, dixi, aciem mundus producit contra <lb n="10"/>
            milites Christi. blanditur enim, ut decipiat, terret, ut frangat. <lb/>
            non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena. <lb/>
            et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus <lb/>
            et non uincitur Christianus. si consideretur in ista passione <lb/>
            humana patientia, incipit esse incredibilis, si agnoscatur diuina <lb n="15"/>
            potentia, desinit esse mirabilis. tanta grassabatur crudelitas <lb/>
            in martyris corpore et tanta tranquillitas proferebatur in <lb/>
            uoce, tanta poenarum asperitas saeuiebat in membris et tanta <lb/>
            securitas sonabat in uerbis, ut miro modo putaretur Uincentio <lb/>
            patiente alium aut certe alium loquente Uincentio torqueri. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Et uere, fratres carissimi, ita erat, prorsus ita erat. alius <lb/>
            loquebatur. promisit enim et hoc testibus suis Christus. sic <lb/>
            enim in euangelio locutus est suis, quos ad huius modi certamina <lb/>
            praeparabat: nolite praemeditari, quomodo aut (quid) <lb/>
            loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed

<note type="footnote"> 2] Ioann. 16, 38. 24] Matth. 10,19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 monstrantem] adiutoria ministrantem <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 3 psuram <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            cor t. c.] territi consolarentur <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 adiuncxit <hi rend="italic">D</hi> confidete <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ego <lb/>
            uici <hi rend="italic">D</hi> 5 uingentius <hi rend="italic">D</hi> 6 inquid <hi rend="italic">D</hi> psura <hi rend="italic">D</hi> 7 ut <hi rend="italic">Aug.,</hi> et <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            obpmat <hi rend="italic">D</hi> 12 uoluntas cPbriã <hi rend="italic">D</hi> 13 et quia ad utrosque aditus occurrit <lb/>
            Christus, uictus est mundus <hi rend="italic">scripsi,</hi> et quia uictus e in <hi rend="italic">(in ras.)</hi> mundus et <lb/>
            ad utrosque aditos occurrit xps <hi rend="italic">D,</hi> et uictus est mundus. ad utrosque <lb/>
            a. o. Ch. <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 disinit <hi rend="italic">D</hi> 17 martyriis <hi rend="italic">D</hi> 18 tanta poenarum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> (taut-aque p. <hi rend="italic">Aug.),</hi> tot p. D aspiritas seuiebat <hi rend="italic">D</hi> 19 uingentio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 patiente <hi rend="italic">Aug.,</hi> patientia <hi rend="italic">D (in ras. super</hi> torqueri) uingentio <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            21 ita erat <hi rend="italic">Aug.,</hi> iteratur <hi rend="italic">D</hi> prussus <hi rend="italic">D</hi> 23 certamina <hi rend="italic">D</hi> 24 pmeditare <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> quid <hi rend="italic">om. D</hi> loquamini <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="275"/>
            spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. caro ergo <lb/>
            patiebatur et spiritus loquebatur et loquente spiritu non solum <lb/>
            conuincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. <lb/>
            clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. multiplici uulnerum <lb/>
            uarietate confossus non deserebat pugnam, sed acrius<lb n="5"/>
            iterabat. putares, quod eum duraret flamma, non exureret et <lb/>
            tamquam figuli fornax lutum suscipiens molle duram redderet <lb/>
            testam. poterat martyr noster dicere Datiano: iam non curat <lb/>
            ignes tuos caro mea, quia exaruit sicut testa uirtus mea. <lb/>
            et quoniam ueraciter scriptum est: uasa figuli probat fornax<lb n="10"/>
            et homines iustos temptatio tribulationis, probatus <lb/>
            est atque decoctus est illo igne Uincentius, Datianus uero arsit <lb/>
            et increpuit. si enim non ardebat, unde fumabat? quid erant <lb/>
            uerba irascentis nisi fumus ardentis? ergo martyri nostro <lb/>
            refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admouebat,<lb n="15"/>
            sed ipse facibus furoris accensus tamquam clibanus intus ardebat <lb/>
            et habitatorem suum diabolum concremabat. per furiosas <lb/>
            enim Datiani uoces, per truces oculos, minaces uultus et <lb/>
            totius corporis motus ille habitator eius interior se mouebat <lb/>
            et per haec signa uisibilia tamquam per sui uasculi, quod inpleuerat, <lb n="20"/>
            crepantes rimulas prodebatur. non tantum martyrem <lb/>
            cruciabat flamma, quantum illum uastabat insania. 
</p><p rend="script">Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani et <lb/>
            poena Uincentii. manet autem poena Datiani et corona Uincentii. <lb/>
            denique ut praetermissis interim futurae retributionis <lb n="25"/>
            finibus etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus,

<note type="footnote"> 9] Psalm. 21, 16. 10] Eccli. 27, 6. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 patres <hi rend="italic">D</hi> 4 tot <hi rend="italic">ante</hi> tormenta <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 5 confossus <hi rend="italic">Aug.,</hi> confusus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 6 exuraret <hi rend="italic">D</hi> 7 redderet <hi rend="italic">Aug.,</hi> reddet <hi rend="italic">D</hi> 8 urit ignis tuus <lb/>
            carnem meam <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 uingentius <hi rend="italic">D</hi> 13 fumabatj clamabat <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            erunt <hi rend="italic">D</hi> 15 admouebat <hi rend="italic">Aug.,</hi> amouebat <hi rend="italic">D</hi> 16 faccibus <hi rend="italic">D</hi> clybanus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            17 habitorem <hi rend="italic">D</hi> diabulum <hi rend="italic">D</hi> 18 treces occulos <hi rend="italic">D</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> totius <lb/>
            b <lb/>
            <hi rend="italic">collocaui, ante</hi> minaces <hi rend="italic">habet D</hi> 19 semoueat <hi rend="italic">D,</hi> monstrabatur <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            20 uissibilia <hi rend="italic">D</hi> sua Dl 21 prodebatur <hi rend="italic">scripsi,</hi> aediebatur <hi rend="italic">D,</hi> uidebatur <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. martirem <hi rend="italic">D</hi> 22 cruciebat <hi rend="italic">D</hi> cruciabant tormenta <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            23 iam <hi rend="italic">Aug.,</hi> etiam <hi rend="italic">D</hi> transsierunt <hi rend="italic">D</hi> et pena uingenti manet autem <lb/>
            pena tatiani <hi rend="italic">add. D1 in marg</hi>. 24 uingenti D 25 ptermisis <hi rend="italic">D</hi> 26 firibus <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            quae hodie regio, quae prouincia transmarina, quousque uel <lb/>
            Romanorum imperium uel Christianum nomen extenditur, natalem <lb/>
            non gaudet celebrare Uincentii, quis autem hodie Datiani <lb/>
            uel nomen audisset, nisi in Uincentii passione legisset? quod <lb/>
            uero tanta cura seruauit dominus martyris corpus, quid aliud <lb n="5"/>
            demonstrauit, nisi se gubernasse uiuentem, quem non dereliquit <lb/>
            exanimem? uicit ergo Datianum uiuens Uincentius, <lb/>
            uincit et mortuus. uiuens tormenta calcauit, mortuus maria <lb/>
            transnatauit. sed ipse inter undas gubernauit cadauer extinctum, <lb/>
            qui inter ungulas animum deo donauit inuictum. non <lb n="10"/>
            flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus <lb/>
            eius, sed in his omnibus nihil est aliud nisi quod pretiosa <lb/>
            est in conspectu domini mors sanctorum eius, <lb/>
            ad quam gloriam nos dominus sub sua protectione perducat, <lb/>
            cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>