<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Rogo uos, ubi audiuntur haec uerba, dubitatis adhuc Manichaeum <lb/>
            adactum esse confiteri esse peccatum propriae uoluntatis? <lb/>
            non enim unum uerbum inde dixit. sed tam multa, ut quamuis <lb/>
            graui somno <sic>raeraom</sic> excitaret. dixit: neglegentia sua; dixit: <lb n="20"/>
            minime permiserint; dixit: parum obtemperauerint; dixit: <lb/>
            seruare noluerint; item dixit: obsecutae sunt; dixit: se <lb/>
            superari passae sunt; dixit: se obstrinxerunt; dixit: suis <lb/>
            meritis id sibi conquirentes; dixit: neque enim futura <lb/>
            haec cognoscere <sic>studncrunt</sic> atque ab isdem, cum tempus <lb n="25"/>
            dabatur, se segregauerunt. et uos dubitatis dicere propria <lb/>
            uoluntate peccari? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>