<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item cum eis dicimus: quid factura erat deo gens tenebrarum, <lb/>
            si nollet cum illa pugnare ? dicunt: nihil fieri potuit deo <lb/>
            incorruptibili. non enim si quia uerbi gratia sphaeram uitream<lb n="5"/>
            solidam unguibus lacerare uoluerit, aliquid ei umquam faciet saeuitia <lb/>
            unguium suorum. sed si uel talem substantiam diuinam isti <lb/>
            esse fingerent, ut omnis saeuitia gentis tenebrarum talis ad illam <lb/>
            esset, quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram uitream, non <lb/>
            deus Manichaei hodie luctum pateretur de partis suae abscissione<lb n="10"/>
            uel amissione: quam partem dicunt, cum in fructibus uel in herbis <lb/>
            fuerit, id est in <sic>malone</sic> uel beta uel talibus rebus, et principium <lb/>
            suum et medietatem et finem nosse, cum autem ad carnem uenerit, <lb/>
            omnem intellegentiam amittere; et propterea magister hominibus <lb/>
            missus sit, quia stulta in illis facta est pars dei, et propterea non<lb n="15"/>
            sit missus <sic>meloinbus</sic>, quia sapientem habent animam. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>