<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si autem uere facta sunt. non tamen in carne mortali, sed <lb/>
            in ipsa diuina substantia facta esse dicitis mutabilem dicitis esse <lb/>
            diuinam substantiam et uisibilem carneis oculis et <sic>palpabiJem</sic> carneis <lb n="20"/>
            manibus et uulnerabilem ferro : quae rursus nefas est credere. <lb/>
            et ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt, <lb/>
            et iterum timet dicere, quia in diuina substantia facta sunt, et <lb/>
            non unit confiteri. quia nec intellegere potuit, quomodo filius dei, <lb/>
            per quem facta sunt omnia. sine aliqua mutatione uel coinquinatione <lb n="25"/>
            diuinae substantiae suae hominem cum carne susceperit: <lb/>
            coactus est dicere, quia non Christus, sed princeps tenebrarum <lb/>
            cum suis sociis illa omnia passus est. miseri! non timetis, ne dicatur <lb/>
            uobis in iudicio : ego uos liberaui. pro quibus passus sum: <lb/>
            ite. ille nos liberet. cui meas ascribitis passiones.-<lb n="30"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>