<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnes apostoli, omnes linguae rationales dominum Christum <lb/>
            passum esse clamant, omnis sana fides Christum pro nobis passum <lb/>
            confitetur, et Manichaeus daemones omnes illas passiones adserit <lb/>
            pertulisse. non enim propterea dicit eos passos. quia de ipsis dominus <lb n="10"/>
            triumphauit et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit. <lb/>
            sed quia dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. <lb/>
            quibus dicimus: si non habebat carnem mortalem, quid erat, quod <lb/>
            tenuerunt Iudaei? quid erat, quod in cruce pendebat? quid confixum <lb/>
            erat clauis in ligno ? quid est percussum lancea, unde sanguis <lb n="15"/>
            et aqua profluxit? si enim uisa sunt tantum fieri et facta <lb/>
            non sunt, phantasma erunt . quod nefas est credere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>